Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Sed, ut dicere coeperam, non hoc modo quaeritur, utrum patiantur grauiora quam faciunt, sed utrum aduersus haereticos et schismaticos fieri tale aliquid liceat. si enim dicunt non licere, cur ipsi faciunt? si autem licere fatentur, etiamsi ostendant, quod nullo modo possunt, grauiora se perpeti a catholicis imperatoribus quam ipsi per iudices eorum uel per reges barbarorum schismaticis suis fecerunt uel per insaniam circumcellionum omni generi hominum faciunt, neque hoc mirandum [*]( 4 quae MP quod D quaeque Fv quam quae GH quam quod EI 6 et] etsi a 7 potestatibus om. a 8 per] agunt per a quibus] quos F 11 saeuiunt] saeua Ma 14 contra quam] cum M quam om. a 15 norunt om. a 17 Donati om. a 18 si licet] quam (quando EI) scilicet Ma Donatistis om. M Donatistis episcopis om. a 19 Donatistarum episcopos a cercicellionum D 21 caeperant M hoc non quaeritur modo a 23 tale aliquid fieri a dicent Ptnl 24 etiam sic v 26 regem a, cf. p. 38, 21 27 eorum barbarorum Pml )

40
est, si plus possunt principes quam missi a principibus iudices; si plus possunt Romani imperatores quam barbari reges, et si merito grauiora legibus patitur latro quam contra leges ipse committit. unde merito constitutionibus iustis grauiora patiuntur circumcellionum mancipes quam faciunt circumcelliones. et tamen tanta est mansuetudo christiana, ut poenas eorum incomparabiliter superent facinora eorum. sed ecce damnauerunt in concilio suo Maximianistas trecenti et decem episcopi Donatistae, illi autem pertinacia peruersitatis suae basilicis cedere nolebant. aditi sunt iudices, concilium eorum proconsularibus gestis inditum est. deinde iussum est, ut illi qui tanto episcoporum numero damnati sunt cederent locis. qui facile cesserunt non multa passi sunt, qui autem resistere temptauerunt quemadmodum afflicti sint quis ignorat? sed tamen si tanta fuisset immanitas resistentium, ut ad iniurias iudicum perueniret, nonne multo acerbiora Romanis legibus paterentur? sic et tunc, cum post terminum causae, in qua se isti a catholica praeciderunt, consequenter agi coepisset, ut basilicas non tenerent, et tenerent imperialibus resistendo iussionibus et sic resistendo, ut uis illa circumcellionum notissima praeualeret, addendo etiam insuper, ut cum donis ecclesiae quos miserat imperator per Africam euntes turbulentissimis et saeuissimis seditionibus agitarent, tales in eos leges proferebantur, ut ne ipsas quidem basilicas quae non erant unitatis, sed a separatis atque in suo iam schismate constitutis fuerant fabricatae, [*]( 21 cf. Optat. III 4 ) [*]( 3 patiuntur latrones M ipsi committunt M 5 cercicellionum et cercicelliones D 6 est tanta v christianorum Ma 8 et om. [3 9 suis MPv 10 additi M 11 indictum EGHI inductum Mv, cf. II 3, 7 uisum est EGHI 13 temtauerunt D 14 sunt M 16 aceruiora D regibus P 17 cum om. Dml 18 cepissent Dml ut uidetur 19 et tenerent om. DM et sic resistendo] ita a 20 ut] ut ita M notissima circumcellionum p 21 insuper etiam a 22 tribulentissimis M 23 proferebantur scripsi proferrentur DPm2 proferentur Pml proferuntur Ma 25 iam om. a-)
41
retinere sinerentur. qua in re iam suas iniurias potestas regia uindicauit. quid enim ualent iuste possidere inimici iustitiae?