Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed quoniam quaesiuimus, quid esset malum, neque hoc naturam, sed contra naturam esse cognouimus, consequenter quaerendum est, unde sit: quod ille si fecisset, minus fortasse in has tanti erroris angustias laberetur. praepropere quippe ac praepostere quaesiuit, unde esset, quod primo non quaesierat, quid esset; et ideo nullo modo potuerunt quaerenti occurrere nisi uana phantasmata, quibus difficile animus carnalibus sensibus multum pastus exuitur. dicet ergo aliquis non iam certare, sed non errare desiderans: unde est ista corruptio, quod quasi generale malum rerum bonarum, sed tamen corruptibilium esse conperimus? qui talis quaerit, cito inuenit magno ardore uerum petens et constanti perseuerantia pulsans pie. per homines enim commemoratio aliqua signis uerborum fieri potest; docet autem unus uerus magister, ipsa incorruptibilis ueritas, solus magister interior: qui etiam exterior factus est, ut nos ab exterioribus ad interiora reuocaret, et formam serui accipiens, ut surgentibus eius sublimitas innotesceret, iacentibus humilis adparere dignatus est. in eius nomine subplices simus et per eum misericordiam patris inplorantes ista quaeramus. primo enim breuissime responderi potest quaerentibus, unde corruptio est, cum dicitur: ex eo, quod hae naturae, quae corrumpi possunt, non de deo genitae, sed ab illo de nihilo factae sunt: quas quo- Diam bonas superior ratio demonstrauit, nemo potest recte [*]( 1 quo om. HTVCSLb 5 sed contra om. V sed-naturam i om. L 6 querendum T 7 haberetur (corr. m. rec.) P prepropere T ftidti 8 quacsTjijt T 9 poteraT b 11 exsuitur H, (s exp. m. 1) P 12 certa re Hx est (8. I. m. 2) H 13 rerum malarum rerum bonarum r 15 inueniet HTVCSb 16 pie pulsans b 17 autem] enim T unus om. T C* 19 interiore uocaret Hl uocaret T reuoret (corr. m. saec. YIIII) P 20 eius subl. surg. innot. b sullimitas CYR 22 nomine om. Y 28 ista] ita H K H 26 illo] eo b 27 ratio superior b nemo-dicere om. L ) [*]( XXV. Ang. soct 6. ) [*]( 16 )

242
dicere "non fecisset deus bona"; si autem dixerit "summe bona ea fecisset" oportet intellegat summum bonum ipsum esse, qui fecit haec bona.