Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nimis longum erit, si omnia uelim commemorare, quae sanctus Ambrosius aduersus hanc heresim Pelagianorum tanto post exorturam non eis quidem respondens, sed praedicans catholicam fidem atque in ea homines aedificans dixit et scripsit. sed nec illa omnia commemorare potui uel debui, quae gloriosissimus in domino Cyprianus posuit in epistulis suis, quibus demonstretur, quam sit haec, quam tenemus, fides uera uereque christiana atque catholica, sicut per scripturas sanctas antiquitus tradita sic a patribus nostris et usque ad hoc tempus, quo isti eam conuellere temptauerunt, retenta atque seruata et deinceps propitio deo retinenda atque seruanda. nam sic Cypriano et a Cypriano traditam haec atque huiusmodi ex eius litteris testimonia prolata testantur, sic autem usque ad tempora nostra seruatam ea, quae de his rebus, antequam isti ebullire coepissent, Ambrosius conscripsit, ostendunt et quod eorum profanas nouitates catholicae aures, quae ubique sunt, horruerunt; sic porro deinceps esse seruandam satis salubriter istorum [*]( 7 cf. Ps. 142, 2 8 cf. Iob 14, 5 9 cf. Prou. 20, 9 26 cf. I Tim. 6, 20 ) [*]( 1 qui OB 2 intenderet 0 5 periculi 0 bibrantem Oml 7 operatus V exsuuiis V exubiis 0 iustificabitur DVml 8 unusquisque V diei quoque 0 9munduss.l.Om2 a peccato om.Db possct V 12uel**imF commcrare r 13 pelagionorum V 16 glorissimus V 17 demonstratur Db quam sit] quo modo sit b 18 teneamus V ucra. V atquc] neque 0 19 per om.C traditas OC 21 retenenda V 22 ciprino B Cypriano et ont.0 a s.l.Om2\' tradita Dbd 23 eis B autem eras. 0,om.B 24 seruatum V seruata*0 seruata Dbd 25 cuullire Oml ct ostendunt (om. post. et) 0 27 deceps C seruanda Dbd satis] salutis in ras. Om2 salutis uiam B )

569
partim damnatio, partim correctio dcclarauit. quodlibet enim muttire audeant aduersus sanam fidem Cypriani et Ambrosii, non cos puto in tam magnum prorupturos furorem, ut memoratos et memorabiles homines dei audeant dicere Manicheos.

Quid est ergo, quod rabiosa mentis caecitate nunc iactant \'toto penitus occidente non minus stultum quam inpium dogma susceptum\', quando quidem domino miserante suamque ecclesiam misericorditer gubernante sic uigilauit catholica fides, ut non minus stultum quam inpium dogma quemadmodum Manicheorum ita etiam non susciperetur istorum? ecce sancti et docti uiri fama totius ecclesiae contestante catholici et creaturam dei et nuptias ab illo institutas et legem ab eo per sanctum Moysen datam et liberum arbitrium naturae hominis insitum et sanctos patriarchas et prophetas debitis et congruis praedicationibus laudant, quae omnia quinque Manichei partim negando, partim etiam detestando condemnant. unde apparet istos doctores catholicos longe a Manicheorum sensibus alienos. et tamen asserunt originale peccatum, asserunt gratiam dei super liberum arbitrium omne antecedere meritum, ut uere gratuitum diuinum praebeat adiutorium, asserunt sanctos ita iuste in hac carne uixisse, ut eis esset necessarium, quo dimittantur cotidiana peccata, orationis auxilium. perfectamque iustitiam, quae non possit habere peccatum, in alia uita futuram eis, qui iuste hic uixerint, praemium.

Quid est ergo quod dicunt: simplicibus episcopis sine congregatione synodi in locis suis sedentibus extorta subscriptio est ? numquid beatissimis et in fide catholica excellentissimis uiris Cypriano et Ambrosio ante istos aduersus istos extorta conscriptio est, [*]( 6. 24 Iulianus ) [*](1 qudlibct II mutire BD mittirc C 2 audeat OmlB 3 prorupturos ex prorecturos B 4 dicere V (i ex u) G impium V (pr. m s. eras. p) 8 guber- nantes hic F cattliulica 0 9 manichaeorum 0 10 susccperetur C 11 con- stante D 12 ct B bis ab co otn.B 13 instutum OC patriarcas D 14 ct] ac bd 15 quinque] inique D (e s.l.),b manichaci 0 16 longc a] legemO 19 praebeat] prQdicent D adiutorumO 20 uixisse] iussissc B quodO dimittuntur CDb 21 cottidiana OV auxilio 0 24 est om.0 dc simplicibus episcopis b congrcgatione] contradictioneO 25 sinodi B snis] 0 D exorta OC suscriptio r nu 0 26 et s.l.Oml 27 exorta C cscriptio B subscriptio d,b (ÚI mg. al conscriptio) )

570
qui eorum inpia dogmata tanta manifestatione subuertunt, ut quae contra eos manifestiora dicamus uix nos inuenire possimus? aut uero congregatione synodi opus erat, ut aperta pernicies damnaretur? quasi nulla heresis aliquando nisi synodi congregatione damnata sit, cum potius rarissime inueniantur, propter quas damnandas necessitas talis extiterit, multoque sint atque incomparabiliter plures, quae ubi extiterunt illic inprobari damnarique meruerunt atque inde per ceteras terras deuitandae innotescere potuerunt. uerum istorum superbia, quae tantum se extollit aduersus deum, ut non in illo uelit, sed potius in libero arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam captare intellegitur, ut propter illos orientis et occidentis synodus congregetur. orbem quippe catholicum quoniam domino eis resistente peruertere nequeunt, saltem commouere conantur, cum potius uigilantia et diligentia pastorali post factum de illis conpetens sufficiensque iudicium, ubicumque isti lupi apparuerint, conterendi sunt, siue ut sanentur atque mutentur siue ut ab aliorum salute atque integritate uitentur, adiuuante pastore pastorum, qui ouem perditam et in paruulis quaerit, qui oues sanctas et iustas gratis facit, qui eas quamuis sanctificatas et iustificatas, tamen in ista fragilitate atque infirmitate pro cotidianis peccatis, sine quibus hic non uiuitur, etiam cum bene uiuitur, cotidianam remissionem et ut petant prouidenter instruit et petentes clementer exaudit. [*]( 10 cf. I Cor. 1, 31 18 cf. Luc. 15, 4. 6 cf. Ezech. 36, 38 ) [*](1 queorum V qu§ 0 (a s. (j add. ml) qua CDb horum B impiorum OB tanta om.D 2 contraeos]iis B manistiora0ml manifestaciora B 3 sinodi OB 4 sinodi B 5 rarissimae bd inueniatur 0 6 sint] se 0 7 merierunt C 8 terras om.V diuitandae V 9 uerbo uerum inc. EF superbiam V quae] add.etO extollatE 10 uel∗ it O potius otn.V 12sinodusO/i catholicamOml 13 saltim ex salutemO comemorareZ) 14 de om.b 15 conterrendi V 16 sint CVbd 17 nitentur B uetentur D adiubanteOml 19gratasya quasiB sanctificasset (om. et)0 20 cottidianisO 21 cottidianam V 22 amen add.OB subscriptio abest a cod. V Explicit liber quartus Augustini ad Bonifatium papam deo gratias amen 0 Explicit lib IV bi aug epi ad papa bonifatiu contra eplas iuliani epi pelagianorum B Explicit. Incipit epta sci aug ad ualentiu monachum C Explicit liber quartus D In collatione cod. EF subscr. non est addita )

571

Secuntur libri quattuor, quos contra duas epistulas Pelagianorum ad episcopum Romanae ecclesiae Bonifatium scripsi, quia, cum in manus eius uenissent, ipse mihi eas miserat inueniens in illis calumniose interpositum nomen meum.

Hoc opus sic incipit: Noueram te quidem fama celeberrima praedicante.

572