Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hoc enim et in epistula, cuius De mortalitate titulus inscribitur, ita dicit: regnumdei, fratresdilectissimi, esse coepit i n proximo, praemium uitae et gaudium salutis aeternae et perpetua laetitia et [*]( 4-15 ponnt-renoco] cf. Cypriani De opere et eleniosynis 22 (CSEL III p. I 390, 3—11) 19 Rom. 5,12 25 regnum—ueniunt] cf. CyprianiDemortalitate 2 (ibid. 298, 7-9) ) [*](1 testis iste om.B redarguit] obpugnauitB una C 3 qui0 sanctos om.O 4 rursum OEFd pona*t l\' 5 scruis suis B 7 prosilerOnJ pleue Oml plebe B 8 ac] et Cypr. captionis cxsemine 0 (s alt. s. I. m2) 9 ergo B proproistis B 10 accipiOnJ 11 flagellas C 13 crucioris C illi regnum B illis OCD 14 paradiso V 15 respondeat C 16 in om.C paradyO 17 ex eo Vb prouocemurC 19 intellexit 0 ciprianus B 20 manichaeisO 21 interrogare OmlDml 22 tamO cipriano OB 24 et om.B titulus s.l.Om2 25 dei omO kmi B 26 piaciu D (m s. c) )

545
possessio paradisi nuper amissa mundo transeunte iam ueniunt. hoc rursus in eadem: amplectamur, inquit, diem qui adsignat singulos domicilio suo, qui nos istinc ereptos et laqueis saecularibus exsolutos paradiso restituat et regno. item in epistula De patientia: dei sententia cogitetur, inquit, quam in origine statim mundi et generis humani Adam praecepti inmemor et datae legis transgressor accepit. tunc sciemus quam patientes esse in isto saeculo debeamus, qui sic nascimur, ut pressuris istic et conflictationibus laborem u s. \'quia audisti\', inquit, \'uocem mulieris tuae et manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus uitae tuae; spinas et tribulos eiciet tibi et edes pabulum agri. in sudore uultus tui edes panem tuum, donec reuertaris in terram de qua sumptus e s. quoniam terra es et in terram ibis\'. huius sententiae uinculo conligati omncs et constricti sumus, donec morte expuncta de isto saeculo recedamus. itemque in eadem: nam cum in illa, inquit, prima transgressione praecepti firmitas corporis cum inmortalitate discesserit cum morte infirmitas uenerit nec possit firmitas recipi, nisi cum recepta et inmortalitas fuerit, oportet in hac [*]( 2 amplectamur-regnoj cf. De mort. 26 (p. I 313, 13) 6 dei sententiarecedamus] cf. Cypr. De bono patientiac 11 (p. I 404, 25) 12 Gcn. 3, 17—19 23 nam cum-sustineri] cf Cypr. De bono pat. 17 (p. I 409, 16) ) [*]( 1 a*missa0 2 rursum OB ampletamur B 4 post istinc eras. erep B erectos D 5 exolutos D rcstituit Cypr. 7 mundi statim Db 9scimusV qucOml 10 in isto saec. om.D isto] illo V (in ras.), b 11 pracsuri si istic V istis Db 12 audisti*0 13 de] cx Db pciperamOwf praeceram Tr 14 manducares m3 s. exp. comedercsO 17 et fin. om.O pubulum Om1 19 suptus OmlB 23 in alt. om.O 28 huic fragilitati atque infirmitati D ) [*]( LX. August. VIII pars I. Yrba et Zycba. ) [*]( 35 )
546
fragilitate atque infirmitate corporis luctari semper et congredi. quae luctatio et congressio non nisi patientiae potest uiribus sustineri.

In epistula autem quam scripsit ad episcopum Fidum cum sexaginta sex coepiscopis suis, a quo fuerat consultus propter circumcisionis legem, utrum ante octauum diem baptizari liceret infantem, haec causa sic agitur, tamquam prouisione diuina tam longe futuros hereticos Pelagianos iam catholica confutaret ecclesia. neque enim qui consuluerat inde dubitabat, utrum nascentes traherent originale peccatum, quod renascendo diluerent — absit enim ut hinc aliquando fides christiana dubitauerit I —, sed ille dubitabat, utrum regenerationis lauacrum, quo non dubitabat soluendum originale peccatum, ante diem tradi deberet octauum. ad quam consultationem respondens beatissimus Cyprianus: quantum uero, inquit, a d causam infantum pertinet, quos dixisti intra secundum uel tertium diem quam nati sunt constitutos baptizari non oportere et considerandam esse legem circumcisionis antiquae, ut intra octauum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares, longe aliud concilio nostro omni uisum est. in hoc enim quod putabas esse faciendum, nemo consensit, sed uniuer si potius iudicauimus nulli hominum nato misericordis dei gratiam denegandam. nam cum dominus in euangelio suo dicat : filius hominis non uenit animas [*]( 15 quautum-perdenda cst] rf. Cypr. epist. 64, 2 (p. II 718, 1) 19 cf. Gen. 17, 12 27 Luc. 9, 56 ) [*](1 corporea Cypr. **luctariO rcluctari D 5 cum ex cuiusOm2 Gpost sex eras. et V episcopis B 7liceret B (1 ex <1) ante inf. eras. baptizari B 8 eausa] add. inquit B promisioneO 9 catholica * D confntare V (a ex u ?) ecclesiaeV 10 consulerat b indeO(de s.l.m2) 12 dubitaueri∗tO dubitabat B (ba s.l.) 15 cipriamts B 16 infancium B infantium Cypr. quodOBV 17 quo Dbd qua F 18 sint VCypr. 19 considerandumO 21 non exp.O 22 consilio EF in concilio Vbd Cypr. omnino D omnibus Vbd, om. Cypr. 2.3 in] adV qd*V quod tu Cypr. 24 contensit Bml 25 liominum om. D misericordiam dei et gratiam Cypr. )

547
perdere, sed saluare\', quantum in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est. et paulo post: nec aliquis, inquit, nostrum id debet horrere, quod dominus dignatus est facere. 11 nam etsi adhuc in infans a partu nouus est, non ita est tamen, ut quisquam illum in gratia danda a atque in pace facienda horrere debeat osculari, quando in osculo infantis unus quisque nostrum pro sua religione ipsas adhuc recentes dei manus debeat cogitare, quas in homine modo formato et recens nato quodammodo exosculamur, quando id quod deus exosculamur. item paulo post: ceterum s i homines, inquit, inpedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, mag is adultos et prouectos et maiores natupossent in pedire peccata grauiora. porro autem si et iam grauissimis delictoribus et in deum multo ante peccantibus, c u m postea crediderint, remissa peccatorum datur et a baptismo atque gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccauit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima natiuitate contraxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata!

Quid ad ista dicturi sunt gratiae dei non solum desertores, [*](3 nec aliquis—ampleciimur] tf. Cypr. epist. 64, 4 (p. II 71U, 17) 12 ceterum-aliena peccata] cf. Cypr. epist. 64, 5 (p. II 720, 14). August. Contra Iulianum Pel. I 3, G. III17, 31 (XLIV 644. 718 M) 1G cf. Hieronvmi adu. Pelagianos III 18 (XXIII 610 M) ) [*]( lsioro.0 2 nulla nima Bml 3 nc V aliquidOBmi 4 deus Cypr. facere ezcficerefi SapertuC sit nouus B nouusernobisOmS estom.0 ante nOli ita exp. non ideo D GilludO in pace om.OB OrelegioneO 10 et recens nato om.OB 11 recentcs C recenter EF quoda̅modu̅Ο 13inpe*direF consequuti- onem Bml 16 etiam om.C. lul. 17 multum Cypr. 1sposteacredentibusreinissio peccat. datur F erediderit V remissio Hieron. 19 a om.O in Db 23 quid D remissaOF retnissionemF Ilicron. 24 percipiendam V accipienda Om2 ) [*](35*)

548
sed etiam persecutores ? quid ad ista dicturi sunt ? quo pacto nobis paradisi possessio redditur ? quomodo paradiso restituimur, si nunquam ibi fuimus? aut quomodo ibi fuimus, nisi quia in Adam fuimus? et quomodo ad sententiam quae in transgressorem dicta est pertinemus, si noxam de transgressore non trahimus ? postremo baptizandos etiam ante diem censet octauum, ne per contagium mortis antiquae prima natiuitate contractum pereant animae paruulorum. quomodo pereunt, si ex hominibus etiam fidelibus qui nascuntur non tenentur a diabolo, donec renascantur in Christo et eruti de potestate tenebrarum in regnum illius transferantur? et quis dicit nascentium, nisi renascantur, animas perituras? nempe ille, qui sic laudat creatorem atque creaturam, opificem atque opus, ut humani sensus horrorem quo dedignantur homines recentes ab utero paruulos osculari, creatoris ipsius interposita ueneratione conpescat et corrigat dicens in illius aetatis osculo recentes dei manus esse cogitandas. numquid ergo confitens originale peccatum aut naturam damnauit aut nuptias? numquid, quoniam nascenti ex Adam reo adhibuit regenerationis purgationem, ideo deum negauit nascentium conditorem ? numquid, quia metuens animas cuiuslibet aetatis perire etiam ante octauum diem liberandas esse sacramento baptismi cum collegarum concilio iudicauit, ideo nuptias accusauit, quando quidem in infante, siue de coniugio siue de adulterio, tamen quia homo natus est, recentes dei manus dignas etiam osculo pacis ostendit? si ergo potuit sanctus episcopus et martyr gloriosissimus Cyprianus peccatum originale in infantibus medicina Christi censere sanandum salua laude creaturae, salua laude nuptiarum, cur nouicia pestilentia, cum istum non audeat dicere [*]() [*](10 cf. Col. 1,13 ) [*](1 paradisi nobis B 3 nisi—fuimus om.EF 4 transgressoreOB dicta] dataOB 5 si om.EF transgrcssoremT si postremo V postremo si b 6 censemus 0 (t s. TOUS) VIII ã O (ã add. m2) 7 nortis C nauitate V contractuOmZ animas Oml 9 a s. I. Om2 11 nascenti sum Om2 animę periturQ 0m2 neppe V 121auda*tO 13sensuC dignanturOml 14 paruuJo D creator F ipsius] suis-E 15 oculo Om1 manns dei F magnnsC (g exp.) 16 nunquidO originali Oml 17 nu̅quid s.l. Om2 quia V ex adam nascenti B 18 gene- rationis C 19 nunquidO n quid B cuilibetOmZ 20 diem octauum DEFbd 21 collegio V concilio b (in mg. al collegio) 22 acc.usauitO (accus m2 s. ras.) infantemV infancifjB de alt. om.0 a*dulterioTT 24oculoOm2 25 ciprianns B 26 xpi in ras. B laude pr. om.D 27 isto Oml audeat b )
549
Manicheum, catholicis qui ista defendunt, ut obtegat proprium, putat obiciendum crimen alienum? ecce pracdicatissimus tractator diuinorum eloquiorum, antequam terras nostras uel tenuissimus odor Manicheae pestilentiae tetigisset, sine ulla uituperatione diuini operis atque nuptiarum confitetur originale peccatum non dicens Christum ulla peccati macula aspersum nec tamen ei conparans carnem peccati in nascentibus ceteris, quibus per similitudinem camis peccati mundationis praestat auxilium, nec originis animarum obscura quaestione terretur, quominus eos qui Christi gratia liberantur in paradisum remeare fateatur. numquid ex Adam dicit in homines mortis condicionem sine peccati contagione transisse ? non enim propter corporis mortem uitandam, sed propter peccatum, quod per unum intrauit in mundum, dicit per baptismum paruulis quamlibet ab utero recentissimis subueniri.

Iam uero gratiam dei quemadmodum aduersus istos praedicet Cyprianus, ubi de oratione dominica disputat, euidenter apparet. ait enim: dicimus: \'sanctificetur nomen tuum\', non quod optemus deo, ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus a deo, ut nomen cius sanctificetur in nobis. ceterum a quo deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit: \'sancti estote, quoniam et ego sanctus sum\', id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus in eo quod esse coepimus perseueremus. et alio loco in eadem epistula: addimus quoque, inquit, et dicimus: \'fiat uoluntas [*]( 6 cf. pag. 521, 1. 525, 22 12 cf. Rom. 5,12 17 dicimus-perscueremus] cf. Cypr. De orat. domino 12 (p. I 274, 22). August. De dono pcrseuerantiae 2, 4 (XLV 996 M) 22 Leu. 19, 2 26 addimus-tutus est] cf. Cypr. De orat. domino 14 (p. I 276, 21) Matth. 6,10 ) [*]( 1 obtega*t 0 obtegautC puta*o biciendumV (b eras.) 2 praedicantissimnsE 4 manichaeOmlV 6 nulla 0 adspersumV ei] et 0 7 came*F 8 praestet EFbd 10 in om.OB remanere OEF fateaptur D llhomineO 12 enim om.D all. propter] per V 14 ab utero quamlibet b quantumlibet F 16 euidcntes B 18 post nt expo nomen eius 0 19 orationibus-sanctificetur add. Om2, om. EF a deo] ab eo BEFbd De dono pers. a domino Cypr. 21 qui] quia 0 22 et om.V 23 rogamus] oramus b 25 in alioO epistulae V 26 inquit om.EF et dicimus om. V )

550
tua in caelo et in terra\', non ut deus faciat quod uult, sed ut nos facere possimus quod deus uult. nam deo quis obsistit, quominus quod uelit faciat? sed quia nobis a diabolo obsistitur, quominus per omnia noster animus atque actus deo obsequatur, oramus et petimus, ut fiat in nobis uoluntasdei. quae ut fiat in nobis, opus est dei uoluntate, id est ope eius et protectione, quia nemo suis uiribus fortis est, sed dei indulgentia et misericordia tutus est. item alio: fieri autem petimus, inquit, uoluntatem dei in caelo et in terra, quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. nam cum corpus c terra et spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus in utroque, id est in corpore et spiritu, ut dei uoluntas fiat oramus. est enim inter carnem et spiritum conluctatio et discordantibus aduersum se inuicem cotidiana congressio, ut non quae uolumus ipsa faciamus, dum spiritus caelestia et diuina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. et ideo petimus inter duo ista opeet auxilio dei concordiam fieri, ut, dum et in spiritu et in carne uoluntas dei geritur, quae per eum renata est anima scruetur. quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua uocedeclarat: \'caro\', inquit, \'concupiscit aduersus spiritum et spiritus [*]( 10 fieri-ipsa faciatis] cf. Cypriani De orat. domino 16 (p. I 278, 8) 17 cf. August. Opus imperf. I 72 (XLV 1097 M) 26 Gal. 5,17 ) [*]( 1 sicut in caelo Db 3 quis] quidO (ds.l.m2) 4quia]qua V 6 in—fiat om.V 7uoluntas—nobis in mg. 0 est ex et OmZ 8 uoluntatc*Z) 9 sed] seT* 10 alio loco B 12 adO (d$.l.m2) conmationem Tr consumationem0 13 incolum- nitatis V incolomitatis 0 ante pertinct eras. et V et om.C 14 rum om 0 15 caelum et terra sumus EF 16 id] hoc EF in corpore] et corpore Cypr. ut om.V 18 aducrsusOEFbd 19 concressio Oml 20spu r 22 duo∗D duos r auxiliu Oml 23 et pr. om.OB 25 animas eructur T* seruetur] repareturiT 26 palus V declarans D 27 et spiritus] sps autem EF )
551
aduersus carnem ; haee enim in uicem aduersantur, ut non quae uultis, ipsa faciatis\'. et paulo post : potest et sic intellegi, inquit, fratres dilectissimi, ut, quoniam mandat et docet dominus etiam inimicos diligere et pro his quoque qui nos persequuntur orare, petamus et pro illis qui adhuc terra sunt et necdum caelestes esse coeperunt, ut et cirea illos uoluntas dei fiat, quam Christus hominem conseruando et redintegrando perfecit. itemque alio : hunc autem panem, inquit, dari nobis cotidie postulamus, ne qui i n Christo sumus et eucharistiam cotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo grauiore delicto dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur a Christi corpore separemur. et aliquanto post in eadem: quando autem rogamus, inquit, ne in temptationem ueni-a m u s, ammonemur infirmitatis et infirmitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque adroganter aliquid adsumat, ne quis aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat, cum dominus ipse humilitatem docens dixerit: \'uigilate et orate, ne ueniatis in temptationem ; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma\', ut, dum praecedit humilis et summissa [*]( 3 potest—perfecit] cf. Cypri.iui De orat. dom. 17 (p. I 279, 11) 5 cf. Dlatth. 5, 44 10 hunc—separemur] cf. Cypriani D.? orat. dom. 18 (p. I 280, 10) 16 quando—praestetur] cf. Cypriani De orat. dom. 2G (p. I 28(5, 21—287, 4) et August. De dono perseuerantine G, 12 (XLV 1000 M) 17 cf. Matth. 6, 13 23 Matth. 20, 41 ) [*]( 1 aduersantur sibi Cypr. Op. imp. 2 ea quae uultis (om. ipsa)OB 3 potest O (test add. m2) et om.O fratres om. D 4 mandat∗O docet] monet Cypr. G persequnturOml persecuntur CV petannis] pręcemur Db 7 et om.OB necdumque B scoperunt Oml 9 qua Oml conseruanduV reintegrando BFb 10 perficit 0 alio loco B 12 eucaristiam B eucharistiam eius Cypr. 14 dum abstinemus et abstenti eonicantes EF abstenti] absentes Db 15 pr. a∗V,om.O 17 tSptatione C 22 aut passionis om.B 25 quide proptus T\' protus OB 26 suinissa O )
552
confessio et datur totum deo, quidquid suppliciter cum timore et honore dei petitur ipsius pietate praestetur. item Ad Quirinum, in quo opere se Pelagius uult eius imitatorem uideri, ait in libro tertio: in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. cui proposito testimonia diuina subiungens inter cetera posuit apostolicum illud, quo istorum maxime ora claudenda sunt: \'quid enim habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis\'? item in epistula De patientia: est enim nobis, inquit, cum deo uirtus ista communis; inde patientia incipit, inde claritas eius et dignitas caput sumit, origo et magnitudo patientiae deo auctore procedit.

Numquid iste sanctus tam memorabilis ecclesiarum in uerbo ueritatis instructor liberum arbitrium negat esse in hominibus, quia totum deo tribuit quod recte uiuimus? numquid legem dei culpat, quia non ex ipsa iustificari hominem significat, quando quidem quod illa iubet, a domino deo precibus impetrandum esse declarat ? numquid sub nomine gratiae fatum asserit, quamuis dicat \'in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit\'? numquid sicut isti spiritum sanctum adiutorem ita credit esse uirtutis, tamquam ipsa uirtus, quae hoc adiuuatur, oriatur ex nobis, quando nostrum nihil esse asserens propter hoc apostolum dixisse commemorat: quid enim habes, quod non accepisti ? uirtutemque excellentissimam, hoc est patientiam, non a nobis dicit incipere ac deinde adiuuari spiritu dei, sed ab ipso caput, ab ipso originem sumere? [*](3 cf. pag. 543,10 4. 7 cf. Cypriani Test. III4 (p. 1 116, 20. 23) et Aug. De dono perseuerantiae 14, 36. 17, 43. 19, 48 (XLV 1015. 1020. 1023 M) 7 I Cor. 4, 7 10 est enim-procedit] cf. Cypr. De bono pat. 3 (p. 1398, 23) 23 I Cor. 4, 7 ) [*](1 deo totuiu datur B sumpliciter I7 suppliter Oml 2 et honore om. Op-imp. dei s.l.Om2 ipsius ipsius C 4 imitationem Bml ait in ras. V libro om.O ad uocem tertio in mg. add. 1 int ceteris lilt. desectis 0 6 testimonioF 7 quo*0 habes enimB 8 habis V habe∗sO 10 uobis EF 11 Indo s. (= scilicet) a deo patientia incipitaF 13 actore D prQccdit D 14 istte 0 tam memorabilis] tamen morabilis V commemorabilis EF 15 struc- tor D nega*t O hominibus] omnibus D 16 deo totum EFbd 17 ipso Vb 21 ista D credidit B 22 hoc] ad hoc OBV ab hoc bd ut (s.l.m2) oriatur 0 esse] e OB 24 habis V 25 ad nobis V )

553
postremo nec propositum bonum nec studium uirtutis nec mentes bonas sine dei gratia incipere esse in hominibus confitetur, cum dicit \'in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit\'. quid tam in libero arbitrio constitutum, quam quod lex dicit non adorandum idolum, non moechandum, non homicidium perpetrandum? ista autem sunt atque huiusmodi crimina, quae si quisque commiserit a corporis Christi conununione remouetur. et tamen si beatissimus Cyprianus his non committendis existimaret nostram sufficere uoluntatem, non sic intellegeret quod in oratione dominica dicimus: panem nostrum cotidianum da nobis hodie, ut hoc nos petere adseueraret, nc intercedente aliquo grauiore delicto, dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur. respondeant certe heretici noui, quid bonorum meritorum praecedat in hominibus inimicis nomini christiano. non solum enim non habent bonum, sed habent etiam pessimum meritum. et tamen etiam sic Cyprianus intellegit, quod in oratione dicimus: fiat uoluntas tua in caelo et interra, ut et pro ipsis, qui propter hoc terra intelleguntur, oremus. oramus ergo non solum pro nolentibus, uerum etiam pro repugnantibus et obpugnantibus. quid ergo petimus, nisi ut fiant ex nolentibus uolentes, ex repugnantibus consentientes, ex obpugnantibus amantes ? a quo nisi ab illo, de quo scriptum est: praeparatur uoluntas a domino ? discant esse catholici qui dedignantur, si quid mali non faciunt et si quid boni faciunt, non in se ipsis, sed in domino gloriari.