Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quod uero laude sanctorum nolunt nos affectu illius publicani esurire et sitire iustitiam, sed uanitate illius pharisaei tamquam saturatos plenosque ructare, quid eis prodest quod aduersus Manicheos, qui baptisma destruunt, isti dicunt \'baptismo perfecte homines innouari\' atque ad hoc apostoli adhibent testimonium, qui per lauacrum aquae ecclesiam Ae gentibus sanctam fieri inmaculatamque testatur, cum superbo sensu atque peruerso contra orationes ipsius ecclesiae suas exerant disputationes? hoc enim propterea dicunt, ut credatur ecclesia post sanctum baptismum, in quo fit omnium remissio peccatorum, ulterius non habere peccatum, cum aduersus cos illa a solis ortu usque ad occasum omnibus suis membris clamet ad deum: dimitte nobis debita nostra. quid quod etiam de se ipsis in hac causa si interrogentur, quid respondeant non inueniunt ? si enim dixerint se non habere peccatum, respondet eis Iohannes, quod se ipsos decipiant et ueritas in eis non sit; si autem confitentur peccata sua, cum se uelint [*]( 5 cf. Rom. 0, 14 6 cf. Rom. 9, 22. 23 12 cf. Luc. 18,10—14 14 lulianus 16 cf. Eph. 5,26 22 Matth. 6,12 25 cf. I Ioh. 1,8 26 cf. I Cor. 6,15 ) [*]( 1 peditionem Oml 2 ficere Oml 5 misericordia-deum in mg. mlV uero om.B G quam] eum Vb 7 ira Oml est eis DEFbd 8 cumunis r commu***nis0 9 et iam haec] haec iam Dbd 10 largitore Db 11 laudes O inlaudeEF affectuO (a 8.1. m2) 12 puplicani 0 scitireF uanitatem CEF pharisei V farisei B 13 aduersus 0 (s fin. s. ras. m2) 17 contra orationes] contra tines 0 (r et all. t s.l.m2, in mg..... ntratincs initio deBecto) 18 sua rexerant V exerant 0 (ex s. I. m2) erexerant B execrant C exserant DEFbd 21 as. I.0m2 ortn*0 menbris B 22 dnmEF quid quod] qui quidem EF 23 intergenturOml 24 non habere seO respondeatZ) 25 ei B iohannis F decipiunt OB 26 sit] est D sia B confiteantur D )

541
esse Christi corporis membra, quomodo erit illud corpus, id est ecclesia, in isto adhuc tempore perfecte, sicut isti sapiunt, sine macula et ruga, cuius membra non mendaciter confitentur se habere peccata? quapropter et in baptismate dimittuntur cuncta peccata et per ipsum lauacrum aquae in uerbo exhibetur Christo ecclesia sine macula et ruga, quia, nisi esset baptizata, infructuose diceret: dimitte nobis debita nostra, donec perducatur ad gloriam, ubi ei perfectius nulla insit macula et ruga.

\'Et spiritum sanctum\' fatendum est \'etiam antiquis temporibus\' non solum \'mentes bonas adiuuisse\', quod et isti nolunt, uerum etiam bonas eas fecisse, quod nolunt. \'omnes quoque prophetas et apostolos uel sanctos et euangelicos et antiquos, quibus deus testimonium perhibet, non in conparatione sceleratorum, sed regula uirtutum iustos fuisse non dubium est. quod aduersum est Manicheis, qui patriarchas prophetasque blasphemant ; sed quod aduersum est et Pelagianis interrogati omnes de se ipsis, cum in hoc corpore degerent, una uoce concordissima responderent: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. \'in futuro autem tempore\' negandum non est \'mercedem esse tam bonorum operum quam malorum et nemini praecipi, quae hic contempserit, illic mandata perficere\', sed plenae iustitiae saturitatem, ubi peccatum esse non possit, quae hic a sanctis esuritur et sititur, hic sperari in praecepto, ibi percipi in praemio, elemosynis et orationibus impetrantibus, ut quod hic minus inpletum fuerit mandatorum fiat inpunitum per indulgentiam peccatorum. [*]( 2. 6 cf. Epli. 5, 27 7 Matth. 6, 12 9. 11 Iulianus 17 I Ioh. 1, 8 19 Inliauus ) [*](1 post esse eras. cQO xpiO (i s. ras. m2) 2 eccles I ia 0 (ia add. m2) perfecta Db sicut isti] sic utistis V 3 confitentur om.V confitentur se habere Om2 (r-ha ni ras., bere s.l.) 4 se dicunt habere V quaproptcr-peccata in mg. O oexibeturF G esse V 7 penlucantur C perducatV 8 ei] et V 9 sanctum spiritura OBCV 10 adiuuasse CVb noluntC 12 antiquos uiros D deus om.O 15 quod om.O aduersus Y 16 pelagianisO (nis add. m2) 17 degeruntO 20 non om. V esset aniborum Oml 21 hicO (c m2 ex s, in mg. I his) 22 plane BCDVb pleneEF iustitine] istam Db 23 spirariOml 24 recipi CEF elemosillisOBCDV 25 faciat B )

542

Quae cum ita sint, desinant Pelagiani quinque istarum rerum insidiosissimis laudibus, id est \'laude creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum\', quasi a Manicheorum tendiculis fingere se homines uelle eruere, ut possint eos suis retibus implicare, id est ut negent originale peccatum et paruulis inuideant Christi medici auxilium et ut dicant gratiam dei secundum merita nostra dari ac sic gratia iam non sit gratia et ut dicant sanctos in hac uita non habuisse peccatum ac sic euacuetur oratio quam sanctis tradidit qui non habebat peccatum et per quem sanctis orantibus dimittitur omne peccatum. ad haec tria mala homines incautos et ineruditos quinque illorum bonorum fraudulenta laude seducunt. de quibus omnibus satis me existimo respondisse eorum crudelissimae et impiissimae et superbissimae uanitati.