Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Nusquam autem isti inimici gratiae ad eandem gratiam uehementius obpugnandam occultiores moliuntur insidias, quam ubi legem laudant, quae sine dubitatione laudanda est. legem quippe diuersis locutionum modis et uarietate uerborum in omnibus disputationibus suis uolunt intellegi gratiam, ut scilicet a domino deo adiutorium cognitionis habeamus, quo ea quae facienda sunt nouerimus, non inspirationem dilectionis, ut cognita sancto amore faciamus, quae proprie gratia est. nam scientia legis sine caritate inflat, non aedificat secundum eundem apostolum apertissime dicentem : scientia inflat, caritas uero aedificat. quae sententia similis est ei, qua dictum est: littera occidit, spiritus autem uiuificat. quale est enim scientia inflat, tale est littera occidit et quale est caritas aedificat, tale est spiritus uiuificat, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, quidatus est nobis. cognitio itaque legis? facit superbum praeuaricatorem, per donum autem caritatis delectat legis esse factorem. non ergo legem euacuamus per fidem, sed legem statuimus, quae terrendo ducit ad fidem. ideo quippe lex iram operatur, ut territo atque conuerso ad iustitiam legis inplendam dei misericordia gratiam largiatur per Iesum Christum dominum nostrum, qui e?t dei sapientia, de quascriptum est: lege met misericor diam in lingua [*]( 1 II Cor. 4, 13 2 Leu. 18, 5 8 cf. De gratia Christi 7, 8—9,10. 41,45 (CSEL XLII 131-133. 158) 15 I Cor. 8, 1 16 II Cor. 3, 6 19 Rom. 5, 5 24 Rom. 3, 31 25 cf. Rom. 4,15 27 cf. I Cor. 1, 30 28 Prou. 3, 16 ) [*]( 1 dicit aps 0 2 eam I* 3 eis] illis Dbd sed-eis B. Z. Om3; sed- imperat om.CE et] ut V non fuit lex quae hoc imperat sed fides; quae tamen fides at haec faciat sqq. F hoc om.V 4 impeiatOml 5 ipsa om.V 6 autem om.F squippeZ)m7 9 loquutionum0 12 inspirationeOBV 13proprialr 14 aplm s. exp. spm D 16 sentencia in ras. B 17 autem onul inflat scientia D 18 littera—acdificat] caritas aedificat et quale e caritas §dificat 0 19 qua Oml 24 euacuamus legem D set B (s add. m2) 25 fidem] uitam 0 2G inplendo 1* implcndum B misericordia∗O misericordiam Db gratia Db )
Item quod aduersus Manicheos laudant liberum arbitrium adhibentes propheticum testimonium: si uolueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis; si autem nolueritis et non audieritis me, gladius uos consumet, quid eis hoc prodest? quando quidem non tam contra Manicheos defendunt quam contra catholicos extollunt liberum arbitrium. sic enim nolunt intellegi quod dictum est: s i uolueritis et audieritis me, tamquam in ipsa praecedente uoluntate sit consequentis meritum gratiae ac sic gratia iam non sit gratia, quae non est gratuita, cum redditur debita. si autem sic intellegerent quod dictum est: si uolueritis, ut etiam ipsam bonam uoluntatem illum praeparare confiterentur, de quo scriptum est: praeparatur uoluntasad domino, tamquam catholici uterentur hoc testimonio et non solum heresim ueterem Manicheorum uincerent, sed nouam Pelagianorum non conderent.
Quid eis prodest, quod in laude ipsius liberi arbitrii \'gratiam\' dicunt \'adiuuare uniuscuiusque bonum propositum' ? hoc sine scrupulo acciperetur catholicE dictum, si non in bono proposito meritum ponerent, cui merito iam merces secundum debitum, non secundum [*]( 2 cf. IV Rcgn. 4,29-35 4 Gal. 3, 21 10 Esai. 1, 19. 20, cf. 521, 20 17 cf Roni. 11, 6 21 Prou 8, 35 24 Iulianus ) [*]( 3 lielisQusO surrexit D 4 data cst lex D possit uiuicare T* 5 ex lege om.Bml est Oml esse V iustiaO 6 helyseoO 7 magni∗sacramenti∗O 9 manichaeosO 11 torre Om1 ante edetis ras. 4 litt. in O comedetis Db 12 nol. autom D non omT 13 uos consumet in ras. Ont3 tamC 151iberum- uolunt s.l.Om3 ; liberum arbitrium in mg. B 17 sit s.i.Om.3 sic] si B gratia. iam V 19 ipsam s.l.Om3 20 bonam bis pon.D 21 uo*luntas eiusO 22 hcresim] add. ut r manichaeorumO 23 polaianorumO non conderent] contererent Db 25 crospulo B 27 ponerent om OB debitum] meritum CD )