Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Siuc igitur Abraham siuc ante illum iusti siue post eum usque ad ipsum Moyscn, per quem datum est testamentum a monte Sina in seruitutem generans, siuc ceteri prophetae post eum et sancti homines dei usque ad Iohannem Baptistam, filii sunt promissionis et gratiae secundum Isaac filium liberae non ex lege, sed ex promissione heredes dei, coheredes autem Christi. absit enim, ut Noe iustum et prioris temporis iustos et quicumquc ab illo usque ad Abraham iusti esse potuerunt uel conspicui uel occulti negemus ad supernam Hierusalem, quae mater est nostra, pertinere, quamuis anteriores tempore inueniantur esse quam Sarra, quae ipsius liberae matris prophetiam figuramque gestabat. quanto euidentius ergo post Abraham, cui sic declarata est ipsa promissio, ut pater multarum gentium diceretur, quicumque deo placuerunt filii promissionis habendi sunt! non enim ex Abraham et deinceps iustorum generatio uerior, sed prophetia manifestior repperitur.

Ad testamentum autem uetus, quod est a monte Sina in seruitutem generans, quod est Agar, illi pertinent, qui [*]( 1. 8 Gal. 3,18. 19 4. 10 Rom. 4, 14. 15 13 cf. Gal. 4, 24 17 cf. Rom. 8,17 20 cf- Gal.4,26 23 cf. Gen-17,4 24 cf. Rom. 9,8 27 cf. Gal- 4,24 ) [*](3 promissione V repromissionem OmlD 4 lege V 5 est alt. om.DEFVbd 6 ostendit Vb utique est EFbd est om.D 7 per om.D deus donauit CV 9 posita DEF 10 subdidit similiter DEFbd 15 iohanne V iiliOml 16 filium 0(ium in ras. m2) 17 dei] suntOB 19 non potuerurit C 20 hyerusalem 17 hrtmO nostra est CDEFbd quamuis enim EF 21 anterioris OV anteriorei inueniuntur EF libera*e 0 liberare C 22 gestat OB 24 diceret C 26 reperitur ODEF )

495
cum acceperint legem sanctam et iustam et bonam, putant sibi ad uitain litteram posse sufficere et ideo qua fiant factores legis diuinam misericordiam non requirunt, sed ignorantes dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti. ex hoc genere fuit illa multitudo, quae aduersus deum in heremo murmurauit et idolum fecit, et illa, quae iam in ipsa terra promissionis fornicata est post deos alienos. sed haec in ipso quoque ueteri testamento ualde reproba est multitudo. illi etiam, quicumque ibi erant, sola quae ibi deus pollicetur terrena promissa sectantes et quid pro nouo testamento ea ipsa significent ignorantes eorum adipiscendorum amore et amittendorum timore dei praecepta seruabant, immo non seruabant, sed sibi seruare uidebantur; neque enim fides in eis per dilectionem operabatur, sed terrena cupiditas metusque carnalis. sic autem praecepta qui facit procul dubio inuitus facit ac per hoc in animo non facit; mauult enim omnino non facere, si secundum ea quae cupit et metuit permittatur inpune. ac per hoc in ipsa uoluntate intus est reus, ubi ipse qui praecipit inspicit deus. tales erant filii terrenae Hierusalem, de qua dicit apostolus: seruit enim cum filiis suis, pertinens ad testamentum uetus amon te Sinain seruitutem generans, quod est Agar. ex ipso genere fuerunt, qui dominum crucifixerunt et in eadem infidelitate manserunt. inde sunt etiam adhuc eorum filii in ingenti multitudine Iudaeorum quamuis iam nouo testamento, sicut prophetatum est, per Christi sanguinem patefacto atque firmato et a flumine, ubi baptizatus magisteriumque professus est, usque ad terminos terrae euangelio diffamato. qui ludaei secundum prophetias quas legunt per omnes sunt terras ubique dispersi, [*](1 cf. Rom- 7, 12 2 cf- Iac- 4,11 3 cf- Rom- 10, 3 5 cf. Xum-16, 41 7 cf I Par- 5, 25 13 cf- Gal. 5, 6 19 Gal. 4, 25. 24 25 cf. Mattli. 3, 16-17 ) [*](2 litteraO qua fiant] quasi sint D(sint s-l-) 3queruntZ) 4 uolcntes iustitiam 0 iustitiam om. DEF 6 eremo EF haerrmo V 7 quoque in ipso lJ 8 uetere CDEFlxl reprobataC reprobata Dbd 10 quod Om1 significat r significant Oml 12 conserllabant EF immo non scriiabant om.Oml 13 enim otn V eis] add. quę D 14 carnales V autem] enim D 15 magis uultEFd 16 facte Om117 praecppit V 18 hycrusalem V ihrlm D 19 suis om. EF 20 syna r 22 infelicitate 0 infidelitatc ex infirmitate D adhuc etiam filii eoruni CDEFbd 23 in om-DEF iudeorum V 25 et a ex ea Om2- baptizatos C 26 iudei V 27 prophetas quosOB )
496
ut ex eorum quoque codicibus christianae non desit testimonium ueritati.