Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quamobrem qui secundum iustitiam, quae in lege est, sine fide gratiae Christi uiuit, sicut se apostolus sine querella uixisse commemorat, nullam ueram putandus est habere iustitiam, non quia lex uera et sancta non est, sed quia oboedire uelle litterae iubenti sine uiuificante spiritu dei ueluti ex uiribus liberi arbitrii iustitia uera non est. iustitia uero, secundum quam iustus ex fide uiuit, quoniam per spiritum gratiae homini ex deo est, uera iustitia est. quae licet non inmerito in aliquibus iustis pro huius uitae capacitate perfecta dicitur, parua tamen est ad illam magnam, quam capit aequalitas angelorum. quam qui nondum habebat, et propter illam quae iam inerat perfectum et propter istam quae adhuc deerat inperfectum se esse dicebat. sed plane minor ista iustitia facit meritum, maior illa fit praemium. unde qui istam non sequitur, illam non adsequitur. quocirca post resurrectionem hominis futuram negare iustitiae plenitudinem et putare tantam futuram esse iustitiam in corpore uitae illius, quanta esse potest in corpore mortis huius, dementiae singularis est. non autem illic incipere homines quae hic noluerint dei mandata conplere uerissimum est. erit enim perfectissimae plenitudo iustitiae non tamen hominum mandata sectantium et ad eam plenitudinem proficiendo nitentium, sed in ictu oculi, sicut ipsa futura est resurrectio mortuorum, quoniam illa perfecta magnitudo iustitiae eis qui hic mandata fecerunt praemium dabitur, non et ipsa facienda mandabitur. sed ita dixerim \'mandata fecerunt\', ut ipsa mandata meminerimus pertinere ad orationem, in qua cotidie ueraciter dicunt sancti filii promissionis et: fiat uoluntas tua, et: dimitte nobis debita nostra. [*]( 1 cf. Phil. 3, G G iustitia-noll assequitur] cf. Prosperi Aquit. sent. ex Aug. delib. 315 (LI 4i5 M) cf. Rom. 1, 17 11 cf. Phil. 3, 12. 15 16 cf. Rom. 7, 24 20 cf. I Cor. 15, 52 25 Matth. 6, 10. 12 ) [*](2 gra C iussisse B 3 iustitiam liahere B 5 uelutO 6 est] sit OB uero om. Prosper quum illstns] qua uisC 7 pr. est otn.OB 9 est om.Oml 10 quaemineratO 12 se om.C minor**O(ib; eras-) iustiaO 13 illani non adsequitur] om.O minus habet B 14 quocirca*V futurum C 15 putare tantam ex putaret anima 0 16 esse potest F (s l 1 est) et in corp. B 18 nolueruntO cnim om.D perfectissima OB 21 quoniam—eis om.D 22 haec 0 23 et s. ras. Om2 scd ista dixerit V 24 ut] add. et V ad pon. ante ips 1 OBCEF 25 cottidieO etom.Bb ) [*]( 33* )

516

Cum igitur Pelagiani his atque huiusmodi ueritatis testimoniis et uocibus urgentur, ne negent originale peccatum, ne gratiam dei, qua iustificamur, non gratis, sed secundum merita nostra dari dicant, ne in homine mortali quamlibet sancto et bene agente tantam dicant esse iustitiam, ut ei non sit necessaria etiam post regenerationis lauacrum, donec istam uitam finiat, remissio peccatorum, ergo cum urgentur, ne ista tria dicant et per haec homines qui eis credunt a gratia saluatoris alienent et elatos in superbiam in iudicium diaboli praecipites ire persuadeant, inmittunt aliarum nebulas quaestionum, in quibus eorum apud homines simpliciores siue tardiores sine sanctis litteris minus eruditos inpietas delitiscat. hae sunt nebulae \'de laude creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum\', quasi quisquam nostrum ista uituperet ac non potius omnia in honorem creatoris et saluatoris debitis laudibus praedicet. sed neque creatura ita uult laudari, ut nolit sanari, et nuptiae quanto magis laudandae sunt, tanto minus eis inputanda est pudenda carnis concupiscentia, quae non est a patre, sed ex mundo est. quam profecto inuenerunt in hominibus nuptiae, non fecerunt, quia et illa in plurimis sine ipsis est et ipsae, si nemo peccasset, sine illa esse potuerunt. et lex sancta et iusta et bona nec ipsa est gratia et nihil ex ea recte fit sine gratia, quia non est data, quae posset uiuificare, sed praeuaricationis causa posita est, ut conuictos concluderet sub peccato et promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. et liberum arbitrium eaptiuatum non nisi ad peccatum ualet, ad iustitiam uero nisi diuinitus liberatum adiutumque non ualet. ac per hoc et sancti omnes, sine ab illo antiquo Abel usque ad lohannem Baptistam sine ab ipsis apostolis usque [*]( 3 cf. Rom. 3, 24 12 Pelagiani 17 cf. I Ioh. 2,16 20 cf. Rom. 7, 12 21 cf. Gal. 3, 21.19. 22\' ) [*]( 2 urgeanturOBC urgueanturV ne — gratis s.l. Om1 5 sint O 6 regencrationis] resurrectionis CEF 7 ergo cum nrgentur] quia ergo OBCEFr, cj. lin. 1. 2 ne 8.1.0 8 sauatoris Oinl heleuatos C 9 aliarum] add. rerum D 11 dclitiscant F delitescat BCDEFbd haex0 haec C 13 liberii O quasiO (si s.l. m2) itaC istupcret Dml 15 ut] etOml nolit] gaudet∗∗D 17 conpi- scentia D 1sinom.V 19 ipsae si] ipsa e T ipsi D 20 illa] ulla V et bona- gratia om. EF 21 ♦nil***0 nil B 22 possit r conuinctos D 23 con- clauderet C et] lex 0 ex om.OB fidei B )

517
ad hoc tempus et deinceps usque ad terminum saeculi in domino laudandi sunt, non in se ipsis, quia et illorum anteriorum uox est: in domino laudabitur anima mea et istorum posteriorum uox est: gratia dei sum quod sum et ad omnes pertinet: ut qui gloriatur, in domino glorietur et confessio communis est omnium: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est.

Sed quoniam in his quinque rebus quas proposui, in quibus quaerunt latebras et de quibus conectunt calumnias, diuinis documentis produntur atque uincuntur, excogitauerunt Manicheorum destabili nomine inperitos quos potuerint deterrere, ne aduersus eorum peruersissima dogmata aures accommodent ueritati, quia scilicet Manichei quinque istorum tria priora blasphemando condemnant dicentes neque humanam creaturam neque nuptias neque legem a summo et uero deo esse instituta. non autem accipiunt, quod ueritas dicit, a libero arbitrio exordium sumpsisse peccatum et ex illo esse omne uel angeli uel hominis malum, quia mali naturam semper malam et deo coaeternam nimis a deo exorbitantes credere maluerunt. sanctos quoque patriarchas et prophetas quantis possunt exsecrationibus insectantur. ecce unde se putant heretici noui Manicheorum nomine subiecto uim subterfugere ueritatis, sed non subterfugiunt. insequitur quippe illa et simul Manicheos Pelagianosque subuertit. homo enim, dum nascitur, quia bonum aliquid est, in quantum homo est, Manicheum redarguit laudatque creatorem, in quantum uero trahit originale peccatum, Pelagium redarguit et habet necessarium saluatorem. nam et quod sananda dicitur ista natura, utrumque repercutit, quia nec medicina opus haberet, si sana esset — quod est contra Pelagium — nec sanari posset [*]( 3 Ps. 33, 3 4 1 Cor. 15,10 5 1 Cor. 1, 31 6 1 Ioh. 1, 8 15 cf. August. De haeresibus c. 46 (XLII 34 sqq. M) ) [*](1 hoc om.B terminmn s. ras. Om2 4 sum] add. id Od 7 nosmet 0 9 prosui V 10 conuectantF 11 conuincuntur OBEFVbd et cogitauerunt C manichaeorum 0 12 ut (add.m2) inperitosO imperatos Bllll quos om-0 potuerunt BEF ne om.O 14 tria spat. uacuo rel. om.0 blasphemanda CEF 16 a«0 summoO (o s.l. m2) institutamOBEFd 17 a libero) a leuero B cx arb. B peceatum] add. existimantes B et om.OB 22 subiccto Oml obiecto BCEFYbd non om.O 2GtraitF 27all. et om.O quo CEF 29 possit V )

518
omnino, si aeternum atque inmutabile malum esset, quod est contra Manicheum. item quod nuptiis, quas laudamus a domino constitutas, concupiscentiam carnis inputandam esse non dicimus, et contra Pelagianos est, qui eam in laudibus ponunt, et contra Manicheos, qui eam malae alienae naturae tribuunt, cum sit nostrae naturae accidens malum non dei disiunctione separandum, sed dei miseratione sanandum. item quod dicimus legem sanctam et iustam et bonam non iustificandis impiis, sed conuincendis superbis praeuaricationis gratia positam, et contra Manicheos est, quia secundum apostolum laudatur, et contra Pelagianos, quia secundum apostolum nemo ex lege iustificatur et ideo uiuificandis eis quos littera occidit, id est quos lex bona praecipiens praeuaricatione reos facit, spiritus gratiae gratis opitulatur. item quod arbitrium in malo liberum dicimus ad agendum bonum gratia dei esse liberandum, contra Pelagianos est, quod autem dicimus ab illo exortum, quod antea non erat malum, contra Manicheos est. item quod sanctos patriarchas et prophetas debitis in deo laudibus honoramus, aduersum est Manicheis. quod uero et ipsis quamuis iustis et deo placentibus propitiationem domini fuisse dicimus necessariam, aduersum est Pelagianis. utrosque igitur catholica fides sicut et ceteros hereticos aduersarios inuenit, utrosque diuinorum testimoniorum auctoritate et luce ueritatis conuincit.

Addunt sane ad latebrarum suarum nebulas Pelagiani de origine animae non necessariam quaestionem ad hoc, ut res manifestas aliarum rerum obscuritate turbando moliantur latendi locum. aiunt [*]( 7 cf. Rom. 7,12 8 cf. Gal. 3,19 11 cf. Gal. 3,11 cf. II Cor. 3, 6 25 cf. Operis imperf. II 173 (XLV 1218 M): dicunt autem nos animarum traducem confiteri; quod in cuius libris legerint nescio ) [*](1 aeterna C 3 imputandum B 4 in—eam om.B 5 alienae om.D aliae b tribuunt-naturae s.l.O 6 disiunctionemT distinctione D,b (inmg. at disiunctione) 7 et pr. om. CD et iustam om.V 9 gratiae C 10 quiaO (ia t/i ras. m2) B (a ex m) lOapsmO (madd. m2) 11 iustificatus est EF uiuific.] iustificandis Db quos om. 0 12 quod Om2 praeuaricationis D 13 gratiaOjnl arbitrio V arbitrium sui Db malo∗∗V malum CDFb. cf. p. 428,13 14 dicimus] accipimus B 15 quod-est in mg.B exorsum B 17 aduersus D 18 manicheos D quod-pelaianis add Om3 19 dicimus] dni B 20 plagianos in ras. D sicut om.B 22 auctoritatis 0 auctoritas B et mn.OBEF ueritas luce T* ueritntis lucis C ueritatis om.OB 23 ad om.Oml nebula sum r 25 alaru C )

519
enim \'nos animarum traducem cum peccati traduce contueri.\' quod ubi et quando in eorum, qui defendunt aduersus? istos catholicam fidem, uel sermonibus audierint uel litteris legerint nescio, quia etsi inuenio a catholicis de hac re aliquid scriptum, nondum contra istos fuerat ueritatis suscepta defensio neque id agebatur, ut eis responderetur. sed hoc dico tam manifestum esse secundum scripturas sanctas originale peccatum atque hoc dimitti lauacro regenerationis in paruulis tanta fidei catholicae antiquitate atque auctoritate firmatum, tam clara ecclesiae celebritate notissimum, ut quidquid de animae origine cuiuslibet inquisitione uel adfirmatione disseritur, si contra hoc sit, uerum esse non possit. quapropter quisquis uel de anima uel de quacumque re obscura id adstruit, unde hoc quod uerissimum, fundatissimum, notissimum est destruat, siue sit ille filius siue inimicus ecclesiae, aut corrigendus est aut cauendus. sed hic sit huius uoluminis finis, ut aliud habeant quae sequuntur exordium. [*]( 1 nos om.D quam peccati traducem (traduce C) CEF contineri D con- fiteri Opus imperf. 2 et] uclOBV post aduersus 2 liit. eras. T\' 4 inuenio»T7 5 ncquidO necquidB 6 tamen CEF esse ex scse Om2 9 actoritate B clareOBD lOquidT* 12animeC ad**str*uitO astruitBCZ) 13 et funda- tissimum B, om.EF notissimum om.OBEF 15 huiusmodi B finis om. T* 16 quae om.C quod EF secunturO sequetur EF exordium amenO Explicit liber III beati aurelii augustini incipit eiusdem liber IIII feliciter 0 Explic liber Tcius incip liber quirtus D Expl 1 III ic IIII BC Aureli ad papam Brmifaci Incipit liber IIII (lilt. mai.) V )
520

LIBER QVARTVS.

Post haec quae tractauimus quibusque respondimus eadem repetunt quorum redarguimus epistulam, sed diuerso modo. nam prius ea proposuerunt nobis obicientes, quae uelut perperam sentiamus, postea uero quid ipsi sentiant exponentes eadem a contrario reddiderunt addentes duo quaedam quae non dixerant, id est \'baptismum se dicere omnibus aetatibus necessarium\' et \'per Adam mortem ad nos transisse, non crimina\'. quae suo loco et ipsa tractanda sunt. proinde quia superiore libro, quem modo explicauimus, quinque rerum eos obtendere obstacula diximus. in quibus eorum dogmata inimica gratiae dei et catholicae fidei delitiscant, laude scilicet creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum, commodius esse arbitror onniia quae defendunt, quorum contraria nobis obiciunt, generatim distinguere et quae illorum ad quid istorum quinque pertineant demonstrare, ut dilucidior et breuior ipsa distinctione possit esse nostra responsio.