Sed dicet aliquis: \'quomodo uetus appellatur, quod post quadringentos et triginta annos factum est per Moysen, et nouum [*]( 4 Gal. 4, 21-26 18 Gal. 4, 28 19 Gal. 4, 31 28 cf. Gal. 3, 17 ) [*](el. B) [*]( 2 destinxit V duosom.O 3 aliudO; alium-lin. 7 ancillaom.EF 51(\'gc.O 6 quod 0 (d s.l.m2) quoniam DEFbd ab abraham 0 abuit V 9 repromissionpsO(s Jin. s. eras. m) 11 amontSVinmoute Dbd 12 quae EF 13 qui coniunctus est EF 14 hyerusalem Tr ierusalera D 16 quid clarius om.V 17remotius] add. promissionis filiis Dbd 18 isac D 19 item] Et EF 21 libera****- uit 0 (bera eras.) 22dicamC 23an] nonO si s.l.0m1 fillii Db 24 quaem V 26 pertinet Om1 de om.O dic.tis 0 27 refellendos EF 29 quadrigentos F pr. et om.CV ) [*]( 32* )
500
dicitur, quod ante tot annos factum est ad Abraham?\' qui ex hoc non litigiose, sed studiose mouetur, intellegat primum, quia si ex anteriore tempore dicitur uetus, ex posteriore autem nouum, reuelationes eorum considerantur in his nominibus, non institutiones. per Moysen quippe reuelatum est testamentum uetus, per quem lex data est sancta et iusta et bona, per quam fieret non abolitio, sed cognitio peccati, qua conuincerentur superbi suam iustitiam nolentes constituere, quasi diuino adiutorio non egentes, et rei facti litterae confugerent ad spiritum gratiae non sua iustitia iustificandi, sed dei, hoc est quae illis esset ex deo. nam, sicut idem apostolus loquitur, per legem cognitio peccati. nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et p r ophetas. lex quippe eo ipso, quod in ea nemo iustificatur, testimonium perhibet iustitiae dei; quod enim in lege nemo iustificatur apud deum, manifestum est, quiaiustus exfideuiuit. sic ergo cum lex non iustificat inpium de praeuaricatione conuictum, mittit ad iustificantem deum atque ita iustitiae dei perhibet testimonium; prophetae uero testimonium perhibent iustitiae dei praenuntiando Christum, qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, u t, quemadmodum scriptum e s t, qui gloriatur, in domino glorietur. erat autem occulta ista lex ab initio, cum homines iniquos natura ipsa conuinceret aliis facientes, quod sibi fieri noluissent. reuelatio autem noui testamenti in Christo facta estcum est manifestatus in carne; in quo apparuit iustitia dei, id est quae hominibus ex deo est. sic enim ait: nunc autem sine legeiustitiadei manifestata est. ecce qua causa illud dicitur uetus testamentum, quia priore, hoc autem nouum, quia posteriore tempore reuelatum est. deinde quia testamentum uetus 30
[*](6cf. Rom. 7, 12 7 cf. Rom. 7,7.10,3 11 Rom. 3, 20. 21 15 Gal. 3,11 20 I Cor. 1, 30.31 27 Rom. 3, 21 )[*](def. B) [*](2 quia om.V si om. Db cum d 4 comunibus C omnibus EF 6 da ta est lex EFbd quem OCEF 7 quia D 9 gratiae spiritum DEFbd 10 in illisO essentD sicut] si cum V 11 legem] add. enim 0 14 quo codd. praeter V testimonium-iustificatur om. V perhibe. t O 18 perhibent C tentimoninmC 25 uoluissent Oml 27 sic] hicE hincFd 29 testamentum uetusO prionre*O 30 uelatum Oml\' ) 501
pertinet ad hominem ueterem, a quo necesse est hominem incipere, nouum autem ad hominem nouum, quo debet homo ex uetustate transire, ideo in illo sunt promissa terrena, in isto promissa caelestia, quia et hoc ad misericordiam dei pertinuit, ne quisquam uel ipsam terrenam qualemcumque felicitatem nisi a domino creatore uniuersitatis putet cuiquam posse conferri. sed si propter illam colatur deus, seruilis est cultus pertinens ad filios ancillae, si autem propter ipsum deum, ut in aeterna uita sit deus omnia in omnibus, liberalis est seruitus pertinens ad filios liberae, quae est mater nostra aeterna in caelis. quae prius tamquam sterilis apparebat, quando perspicuos filios non habebat, nunc autem uidemus, quod de illa prophetatum est: laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis:, quia multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum, id est \'magis quam illius Hierusalem, quae legis quodammodo uinculo maritata est et seruit cum filiis suis\'. tempore igitur ueteris testamenti spiritum sanctum in eis, qui etiam tunc secundum Isaac promissionis filii erant, non solum adiutorem, quod isti suo dogmati sufficere existimant, uerum etiam largitorem dicimus fuisse uirtutis, quod isti negant libero eam potius arbitrio tribuentes contradicentibus illis patribus, qui sciebant ad dominum ueraci pietate clamare: diligam te, domine, uirtus mea!
Aiunt etiam, \'quod omnes apostoli uel prophetae non plene sancti definiantur a nobis, sed in conparatione peiorum minus malos eos fuisse dicamus et hanc esse iustitiam, cui deus testimonium perhibet, ut quomodo dicit propheta iustificatam Sodomam conparatione ludaeorum, sic etiam nos criminosorum conparatione [*]( 8 cf. I Cor. 15, 28 9. 16 cf. Gal 4, 26 12 Esai. 54, 1 18 cf. Gal. 4, 28 22 Ps. 17, 2 24 Iulianus 27 cf. Ezech. 16, 46 sqq. ) [*](def. B) [*](1 ad s.l.Om2 ueterera—hominem in mg. Om2 2 quod ibetO 4 dei misericordiam DEFbd 5 felicitate C si C creatore.o 6 sed ipsi C \' 8 dnmO lOapparebitV 121atere C paris-noninmg. D 13 erumpe-parturisom 0 clama Db 15 quam om.0 illa * (a in ras.) r illa OCEF hyerusalem r iesusEF 18 ysaacC isahac D 19 aestimantO 20 fuisse dicimusO eam bispon.u 22 deum CEFbd uera CEFV 24 aiuntO (aiu add.m2) 25 plana D plenae V non definiantur E ante a eras. qu V 26 eos malos Db 27 ut otn.C iustificata C 28 iudeorum r nos r (s s. eras. str) )
502
dicamus sanctos aliquam exercuisse uirtutem\'. absit, ut ista dicamus, sed aut non ualent intellegere aut nolunt aduertere aut calumniandi studio dissimulant se scire quod dicimus. audiant ergo uel ipsi uel potius hi quos idiotas et ineruditos decipere moliuntur. nostra fides, hoc est catholica fides, iustos ab iniustis non operum, sed ipsa fidei lege discernit, quia iustus ex fide uiuit. per quam discretionem fit, ut homo ducens uitam sine homicidio, sine furto, sine falso testimonio, sine appetitu rei ullius alienae, parentibus honorem debitum reddens, castus usque ad continentiam ab omni omnino concubitu, etiam coniugali, elemosynarum largissimus?, iniuriarum patientissimus, qui non solum non auferat aliena, sed nec sua reposcat ablata uel etiam uenditis omnibus suis crogatisque in pauperes nihil suum propriumque possideat, cum suis tamen istis uelut laudabilibus moribus, si non in deum fidem rectam et catholicam teneat, de hac uita damnandus abscedat. alius autem — habens quidem opera bona ex fide recta, quae per dilectionem operatur, non tamen ita ut ille bene moratus incontinentiam suam sustentat honestate nuptiarum, coniugii carnale debitum et reddit et repetit nec sola propagationis causa, uerum etiam uoluptatis quamuis cum sola uxore concumbit, quod coniugatis secundum ueniam concedit aposto- Ius, iniurias non tam patienter accipit, sed ulciscendi cupiditate fertur iratus, quamuis, ut possit dicere: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, rogatus ignoscat, possidet rem familiarem, faciens inde quidem elemosynas, non tamen quam ille tam largus, non aufert aliena, sed quamuis ecclesiastico iudicio, non forensi tamen repetit sua — nempe iste qui moribus illo uidetur
[*]( 6 cf. Rom. 1,17. Hab. 2, 4. Gal. 3, 11 7 cf. Matth.19. 18-21 16 cf. Gal. 5, 6 18. 20 cf. I Cor. 7, 3. 6 22 Matth. 6,12 ) [*](dej. B) [*](1 aliquos scs b exercuisse 0 (c s. eras. lilt.) 2 auertere V 3 nescire F(n s.l.) 4hidiotasC 7 docens V sappetitur eiV 9redden#sO concu- pitu Oml 10 elemosinaiumO helcmosinaium CD largissimosV iniuriarum pat. om.V 11 repos»cat 0 (at add. m2) 13 paures 0 proprium Db 14 si- catholicam in mg.0 15 abscedet 0 habenso»».D 16 quidem om.C queOml per s.l.Om2 17 isti D bene moratus] mortuusO moratus CD morigeratlls EF honestate«V 18 conillgi CEFV carnalis bd reppetitO 19 propaginis D uoluntatis V 21 tamen non b accepitV 24 elymosinasO hclemosinas C elcmosinasZ) tam largas quam illeDb quaO 251argas DEFbd non] qui nonEF auferri V aufretC auferatZ)6 ) 503
inferior propter rectam fidem quae illi est in deum, ex qua uiuit et secundum quam in omnibus delictis suis se accusat, in omnibus bonis operibus deum laudat sibi tribuens ignominiam, illi gloriam atque ab ip?o sumens et indulgentiam peccatorum et dilectionem recte faetorum, de hac uita liberandus et in consortium cum Christo regnaturorum recipiendus emigrat. quare nisi propter fidem? quae licet sine operibus neminem saluat — ipsa est enim non reproba fides, quae per dilectionem operatur —, tamen per ipsam etiam peccata soluuntur, quia iustus ex fide uiuit, sine ipsa uero etiam quae uidentur bona opera in peccata uertuntur; omne enim quod non est ex fide, peccatum est. et fit propter hanc maximam differentiam, ut, cum dubitante nullo perseuerans uirginalis integritas coniugali castitate sit potior, tamen mulier etiam bis nupta catholica professae uirgini hereticae praeferatur nec ita praeferatur, ut ista melior sit in dei regno, sed ut illa ibi non sit omnino. nam et ille, quem uelut melioribus descripsimus moribus, si adsit ei fides recta, superat illum alterum, sed ambo illic erunt; si autem fides ei desit, sic ab illo superatur, ut ipse ibi non sit.
Cum itaque iusti omnes et antiquiores et apostoli ex fide uixerint recta, quae est in Christo Iesu domino nostro, moresque tam sanctos cum fide habuerint, ut licet non tam perfectae uirtutis in hac uita esse potuerint, quam post hanc uitam futura est, tamen quidquid peccati ex humana infirmitate subreperet, pietate ipsius fidei continuo deleretur- unde fieri potest, ut in conparatione iniquorum, quos damnaturus est deus, iustos eos fuisse dicendum sit, cum per piam fidem tam in contrarium ab illis impiis sint remoti, ut clamet apostolus: quae pars fideli cum infideli?—, sed uidelicet noui heretei Pelagiani religiosi amatores et laudatores uidentur sibi esse sanctorum, si non audeant dicere inperfectae illos fuisse uirtutis, cum hoc confiteatur uas electionis, qui considerans ubi adhuc [*](8 cf. Gal. 5, G 9cf. Rom. 1,17 10 Rom. 14, 23 27 II Cor. G, 15 30 cf. Act. 9,15 )[*](def. B) [*](1 est om. O 2 excusatF bonis 0m.O 3 laudat deum D tribuens ex rctribuensO 4 directionem EF 5 consortio V 7 saluit V enim estEFbd lOpeccatumfl lletom.V 12differentiaV 13 coniugatur C 15omnino nonsitDft 16si om.D 17 sed] si b 19itxl\' ct antiquiores bispon. D ppliC 20 lIixerint 0 (i fin. ex u) 22 posl fjuam add. quae EFd post hanc uitam quae Db ante tamen eras. cflO 23 subreperet exsubriperetO subrepserit Db fidei om.F 24 deleturO 27 infideleO 28 pelagiani noui heretici EFd religionisZ)6 )
504
esset et quia corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam: non quia iam acceperim, ait, aut iam perfectus sim, fratres, ego me ipsum non arbitror ad prehendisse. et paulo post tamen, qui se negauerat esse perfectum: quotquot ergo perfecti, inquit, hoc sapiamus, ut ostenderet secundum istius uitae modum esse quandam perfectionem eique perfectioni hoc quoque deputari, si se quisque nouerit nondum esse perfectum. quid enim excellentius in ueteri populo sacerdotibus sanctis? et tamen eis praecepit deus sacrificium pro suis primitus offerre peccatis. et quid sanctius in nouo populo apostolis? et tamen praecepit eis dominus in oratione dicere: dimitte nobis debitanostra. omnium igitur piorum sub hoc onere corruptibilis carnis et in istius uitae infirmitate gementium spes una est, quod aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum; et ipse est exoratio peccatorum nostrorum.
Istum aduocatum non habent illi, qui sunt a iustis — etiamsi sola ista esset differentia — in contrarium longeque discreti. quem iustum aduocatum absit ut dicamus, sicut ipsi calumniantur, \'carnis necessitate mentitum\', sed dicimus eum in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum. quod fortasse isti non intellegentes et calumniandi cupiditate caecati quam diuersis modis peccati nomen in scripturis sanctis poni soleat ignorantes peccatum Christi adfirmare nos iactant. dicimus itaque Christum et nullum habuisse peccatum in anima nec in carne et suscipiendo carnem in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum. quod subobscure ab apostolo dictum duobus modis soluitur: siue [*]( 1 cf. Sap. 9.15 Phil. 3,12. 13 5 Phil. 3,15 9 cf. Leu. 9, 7. 16, 6 11 Matth. 6, 12 14 I Ioh. 2,1. 2 20 Iulianus cf. Rom. 8, 3 ) [*](def. B) [*]( lquiajquodO 3 ipsum om 0 5quodquott squid enim perfectius quidue excellentius EFd uetere r 9 et—apostolisc om. EF pcipit OmlD primitus pro suisEFbd 10 et] ueW s* anctius O (cm2s.l.) 11 psipitOmJC 12 priorumOV * onere V onere ex honore Cm 1 corruptiuilisO 14 ad patrem CEFd 16 nostrum b 17 istum ] iustum EFd sint r 19 aduocatum—mentitum om.V ipsi] isti CD 20 mentitum 0 (t fin.s.l.) similitudinem EFV 22 isti] ipsi r calumpni E cupiditatea0 23 ignorantes hoc dicunt: Quomodo enim perfectae est iustitiae qui esurit et sitit iustitiam ? Si magnus (magnaF) est cum ab illo (pag. 506, 24) ceterisom.EF 25animamV 26similitudineOV 27 subobscuro O subobsture C )
505
quia rerum similitudines solent earum rerum nominibus nuncupari, quarum similes sunt, ut ipsam similitudinem carnis peccati uoluisse intellegatur apostolus appellare peccatum, siue quia sacrificia pro peccatis peccata appellabantur in lege, quae omnia figurae fuerunt carnis Christi, quod est uerum et unicum sacrificium pro peccatis non solum his, quae uniuersa in baptismate diluuntur, uerum etiam his, quae post ex huius uitae infirmitate subrepunt. propter quae cotidie uniuersa in oratione ad deum clamat ecclesia: dimitte nobis debita nostra, et dimittuntur nobis per singulare sacrificium pro peccatis, quod apostolus secundum legem loquens non dubitauit appellare peccatum. unde est etiam illud eius multo euidentius nec aliquo biuio cuiusquam ambiguitatis incertum: o bsecramus pro Christo reconciliari deo. \'eum qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit, ut nos simus iustitia dei in ipso. nam quod superius commemoraui: de peccato damnauit peccatum, quia non dictum est \'de peccato suo\', potest quispiam sic intellegere, ut dicat eum de peccato Iudaeorum damnasse peccatum, quia de peccato eorum, qui eum crucifixerunt, factum est sanguinem suum in remissionem funderet peccatorum; hoc uero, ubi dicitur deus ipsum Christum, qui non nouerat peccatum, fecisse peccatum, non mihi conuenientius uidetur intellegi quam Christum factum sacrificium pro peccatis et ob hoc appellatum esse peccatum.
Quis autem ferat eos obicere nobis, \'quod post resurrectionem tales processus futuros esse dicamus, ut ibi incipiant homines quae hic noluerint dei mandata complere\', quoniam dicimus ibi omnino nullum futurum esse peccatum nec cum aliqua peccati cupiditate conflictum, tamquam ipsi audeant hoc negare? sapientiam quoque et cognitionem dei tunc perfici in nobis et in domino tantam exultationem, ut ea sit plena et uera securitas, [*]( 3 cf. August. in Hept. IV 31 (CSEL XXVIII 339. 30) 8 Matth. G, 12 12 II Cor. 5, 20.21 16 Rom. 8,3 25 Iulianns ) [*](def. BEF) [*]( 2 quarum similitudinesO 4figUr§ bispon. D scottidieO in orationeom.F 12 alico V biuio] dubio 0 16 commcmorauit OC 18 iudeorum r 19 quia bispon.D 21 uero] uerbo Db pecc. fecisse peccatum nonmihiO 25 nobis om.C 26 futurus V 27uoluerint V cople**re O 28 peccati r (i s. eras. a) 29 copiditateV 30 cognitiouen 0 perficit V (om. in) 31 tautum V secnritas] felicitasO )
506
quis negabit, nisi tam sit auersus a uero, ut ob hoc ad eam peruenire non possit ? uerum.haec non erunt in praeceptis, sed in eorum quae hic obseruanda sunt praemio praeceptorum. quorum quidem praeceptorum contemptus illuc non perducit ad praemium, sed hic studium praecepta seruandi gratia dei tribuit. quae si quid etiam in eis praeceptis minus seruatur, ignoscit, propter quod orando dicimus et: fiat uoluntas tua, et: dimitte nobis debita nostra. hic ergo praeceptum est, ut non peccemus, ibi praemium non posse peccare; hic praeceptum est, ut desideriis peccati non oboediamus, ibi praemium, ut desideria peccati non habeamus; hic praeceptum est: intellegite ergo qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite, ibi praemium est plena sapientia et perfecta cognitio — uidemus enim nunc per speculum in aenigma te, ait apostolus, tunc autem facie ad faciem. nunc co ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum —•;hicpraeceptum est: exultate deo adiutori nostro, et: exultate, iusti, in domino, ibi praemium est exultare perfecto et ineffabili gaudio; postremo in praecepto positum est: beati quiesuriuntetsitiuntiustitiam, in praemio autem: quoniam ipsi saturabuntur. unde, quaeso, saturabuntur, nisi quod esuriunt et sitiunt? quis igitur ita non solum a diuino, sed a sensu quoque abhorret humano, qui dicat in homine tantam esse posse iustitiam, cum ab illo esuritur et sititur, quanta erit, cum ex illa saturabitur? quando autem esurimus sitimusque iustitiam, si fides Christi uigilat in nobis, quid nos nisi Christum esurire ac sitire credendum est? qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, u t, quemadmodum scriptum e s t, qui gloriatur,
[*]( 7 Matth. 6,10. 12 9 ef. Rom. 6,12 11 Ps. 93,8 13 I Cor. 13,12 17 Ps. 80, 2 Ps. 32, 1 19 Matth. 5, 6 27 I Cor. 1, 30. 31 ) [*](def. BEF) [*](1 negauit OV auersus sit bd aeuersus 0 pertinere 0 4 illucO (c ex d) illud CD illo bd 5 quid] quidem 0 9 non] esse non 0 peccatis V llhichicO 12 praemium estom.V 14 enigmateO tunc] nunc C 15 faciewV nunc] add. autemO ex parte] ex purgate C 18 praemium] praeceptum V perfecto ex profect-o0 23 as.enso V (c eras.) homine*O hominem V tantuOmi 24 a uoce cum inc. EF 25 ex s-l. 0 esurimus autem b autem om. D esurimus et D et sitimus EF 26 si om.O 27 est om. V a nobis C ) 507
in domino glorietur. et quia modo in eum non uidentes credimus, ideo sitimus esurimusque iustitiam. quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem, quem cum uiderimus peruenientes utique ad speciem, exultabimus gaudio inenarrabili et tunc iustitia saturabimur, quia nunc ei desiderio pio dicimus: saturabor, cum manifestabitur gloria tua.
Quam uero est non dico inpudens, sed insana superbia nondum esse aequales angelis dei et putare se iam posse habere iustitiam aequalem angelis dei nec intueri tam magnum et sanctum uirum, qui utique ipsam iustitiae perfectionem esuriebat atque sitiebat, quando magnitudine reuelationum nolebat extolli; nec tamen, ut non extolleretur, arbitrio suo uoluntatique commissus est, sed accepit stimulum carnis, angelum satanae, qui cum colaphizaret. propter quod ter dominum rogauit, ut discederet ab eo, et dixit ei dominus: sufficittibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. quae uirtus, nisi ad quam pertinet non extolli? et quis dubitat hoc ad iustitiam pertinere? huius igitur iustitiae perfectione sunt praediti angeli dei, qui semper uident faciem patris ac per hoc totius trinitatis, quia per filium uident in spiritu sancto. nihil est autem ista reuelatione sublimius; nec tamen angelorum quisquam illa contemplatione laetantium necessarium habet angelum satanae, a quo colaphizetur, ne illum tanta magnitudo reuelationis extollat. hanc perfectionem uirtutis utique nondum habebat apostolus Paulus, nondum aequalis angelis dei, sed inerat illi extollendi se infirmitas, quae per angelum etiam satanae fuerat conprimenda, ne reuelationum magnitudine extolleretur. quamquam itaque ipsum satanam elatio prima deiecerit,. [*]( 2 II Cor. 5, G. 7 5 cf. I Petr. 1, 8 7 Ps. 16,15 12 cf. II Cor. 12, 7. 8 16IICor. 12, 9 19 cf. Matth. 18, 10 ) [*](def. B) [*]( 2 sit. et esurimus D quandiu 0 4 inuenerinius D,b (in mg. al uiderimus) 5 exultauimusOmIV 6 ei] ex V (x in ras. m2) pio desiderio EFd ex desiderioft 7 cum] duO manifcstatur C 10 sanctum] spalc D,b (m mg. al scm) 12noluitfr 13 non om.EF commissum estCEF 14 accipitO colafizetO 15 dominum ter DEFbd ut] etC descederet V 16 dixitque (oni. ct) EFd dominus om.D uoce gratia inc- B 17 nisi om.D 19 perfectione bis pon. D praedictiO 20fideliumB 21 ni*hilO 23 a om. V 24 multitudo D peifectionem ex profectionem 0 25 alt. nOli D equalis erat equalis dei B 27 reualationum B 28 satannaO (na s.l.m2) satanan V )
508
tamen summus ille medicus, qui bene uti nouit etiam malis, de angelo satanae adhibuit contra elationis uitium salubre quamuis molestum medicamentum, sicut fieri consueuit antidotum etiam de serpentibus contra uenena serpentum. quid est ergo: sufficit tibi gratia mea, nisi ne deficiendo succumbas sub colapho angeli satanae ? et quid est: uirtus in infirmitate perficitur, nisi quia in isto loco infirmitatis hactenus perfectio potest esse uirtutis, ut ipsa infirmitate praesente elatio reprimatur? quae utique infirmitas futura inmortalitate sanabitur. quomodo est enim dicenda sanitas plena, ubi etiam de angeli satanae colapho adhuc est necessaria medicina?
Ex hoc factum est uirtutem, quae nunc est in homine iusto, perfectam hactenus nominari, ut ad eius perfectionem pertineat etiam ipsius inperfectionis et in ueritate cognitio et in humilitate confessio. tunc enim est secundum hanc infirmitatem pro suo modulo perfecta ista parua iustitia, quando etiam quid sibi desit intellegit. ideoque apostolus et inperfectum et perfectum se dicit: inperfectum scilicet cogitando, quantum illi ad iustitiam desit, cuius plenitudinem adhuc esurit ac sitit, perfectum autem, quod et suam inperfectionem confiteri non erubescit et ut perueniat bene procedit, sicut possumus dicere perfectum esse uiatorem, cuius bene promouetur accessio, quamuis non perficiatur intentio, nisi fuerit facta peruentio. propterea cum dixisset: secundum iustitiam, quae in legecst, qui fuerim sine querella, mox addidit: quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi. uerum tamen et arbitror omnia damnum esse propter eminentem scientiam Christi Iesu domini nostri, propter quem omnia non solum detrimenta credidi, [*]( 4. 6 II Cor. 12, 9 17 cf. Phil. 3, 12. 15 23 Phil. 3, 6-9 ) [*](1 summis C 2 salubrae V 3 anthidotum BCD 4 serpentium b h. 10 calafo B 7 actenusOC eatenus EF perfectio ex perficiO noti potest esseO 8 in ipsa inf. b 9enimestV 10 est ne.cessaria—factum est s.l-Om2 12 hoc] quo D 13 perfecta V actenusO eatenusEF 15 hancO (n s. eraslilt.) 17etperfectumowi.OB 19 exurit B ac]etO etexestO 21 promouetur] promeretur OB 24 querellaC 25 quem V haec] add mihi OB 29 detrimentum V detrim C )
509
uerum etiam stercora existimaui esse, ut Christum lucrifaciam et inueniar in illo non habens meam iustitiam quae cx legeest, sed camquae est per fidem Christi, quae est ex deo iustitia infide. ecce apostolus secundum iustitiam, quae ex lege est, sine querella se fuisse non utique mendaciter dicit et tamen haec quae illi lucra fuerunt abicit propter Christum et damna, detrimenta et stercora existimat non solum haec, sed et cetera omnia, quae supra commemorauit, propter non qualemlibet, sed eminentem, sicut ipse dicit, scientiam Christi Iesu domini nostri, quam procul dubio adhuc in fide habebat, nondum in specie. tunc erit enim eminens Christi scientia, quando fuerit ita reuelatus, ut quod creditur uideatur. unde alio loco ita dicit: mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. cum Christus apparuerit, uitauestra, tunc et uos apparebitis cum illo in gloria. hinc et ipse dominus: qui diligit m e, inquit, diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo m e ipsum illi. hinc Iohannes euangelista: dilectissimi, inquit, filii dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus cum sicuti est. tunc erit eminens Christi scientia; nunc enim est quidem abscondita in fide, sed nondum eminens apparet in specie.
Abicit ergo illa beatus Paulus praeterita iustitiae suae tamquam detrimenta et stercora, ut Christum lucrifaciat et inueniatur [*]( 14 Col. 3,3. 4 17 Ioh. 14,21 20 I Ioh. 3, 2 27 cf. Pliil. 3, 8. 9 ) [*]( 1 etiam] tamen F esse existimaui D existimauit etiam C 3 sed ea r 4 exfideF 7 damna om. D et s.l. B,om.OCEFbd 8 hoc OliEFV super V 9 commemoraui 0 emincntem Op.c. 10 sicut ipse dicit om.l\' 12 enim erit Ebd enim om.OF ■ emines Oml emimeminensJ3 13 uideatur] reurlatur F 14et]utV 15 cum enim xps EF 16 cum illo apparebitisV cum illo om.0 17 ipse s.l.m\'2V 18 diligiturDF 19 manifestabo eiD mani- festabo ei EF 21 scimus] add. autem d 22 erimus ei B 23 eum om.C scientiam V nunc] non C 24 nondum enim C 25 specixe0 26 Abicit] absit F beatus ilIę D ille OBEF tam B 27 stercora rcputiret F\' lucrifaciantD )
510
in illo non habens suam iustitiam, quae ex lege est. quare suam, si ex lege est ? neque enim lex illa dei non est. quis hoc nisi Marcion et Manicheus et aliae similes pestes dixerunt ? cum ergo lex illa dei sit, iustitiam suam dicit esse, quae ex lege est; quam iustitiam suam noluit habere, sed proiecit ut stercora. cur ita, nisi quia hoc est, quod etiam superius demonstrauimus, eos esse sub lege, qui ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti ? putant enim se arbitrii sui uiribus inplere legem iubentem et ista inplicati superbia ad gratiam non conuertuntur iuuantem. sic eos littera occidit aut aperte etiam sibi reos non faciendo quod praecipit aut putando se facere quod spiritali quae ex deo est non faciunt caritate. ita remanent aut aperte iniqui aut fallaciter iusti, in aperta iniquitate euidenter elisi, in fallaci iustitia insipienter elati. ac per hoc miro quidem modo, sed tamen uero iustitiam legis non inplet iustitia quae in lege est uel ex lege, sed quae in spiritu gratiae. iustitia quippe legis inpletur in eis, sicut scriptum est, qui non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum. secundum iustitiam uero quae in lege est se fuisse sine querella in carne, non in spiritu dicit apostolus et iustitiam quae ex lege est suam dicit fuisse, non dei. intellegendum est igitur iustitiam legis non inpleri secundum iustitiam, quae in lege est uel ex lege, id est secundum iustitiam hominis, sed secundum iustitiam quae est in spiritu gratiae; ergo secundum iustitiam dei, hoc est quae homini ex deo est. quod planius et breuius ita dici potest: iustitiam legis non inpleri, eunt lex iubet et homo quasi suis uiribus facit, sed cum spiritus adiuuat et hominis non libera, sed dei gratia liberata uoluntas facit. legis itaque iustitia est iubere quod deo placet, uetare
[*]( 6 cf. Rom. 6,14. 10, 3 10 cf. II Cor. 3, 6 17 cf. Rom. 8, 4 18 cf. Pdil. 3, 6. 9 ) [*](1 quare—lege est om.OBD,b (in mg. add-) suaTT 2 neque — est om.V marchion B 3 pestes 8. expo potestates D dixerit 0 dixerint BDV dixerant EFbd illa] add. ut dixi Db 6 etiam] iam B sseom O 9 ista] ita D istam placati superbiamOml 10 aut] utO sibi rei sunt EF 13 in aperta Exaperte0 •et elisi D elisi V (e s. eras. in) 14 qui I quidem D quodam Vb uero] iustoOB 15 ante legis add. uero OB iplent D iustitiam non quae D 16 legis cm.F 17 ambulant m2 ex amuiant 0 20 legis-iustitiam s.l-Oml 21 id-hominis IJm.O id est] sed B 22 hominis-iustitiam om.B sed secundum-in in tIIgD est in Oa.c. 23 dei onn EF hominis C,om.OB 24 legis] add. dei B 26 non ante hominis pon.OV,om. BEFd 27 uitare b ) 511
quod displicet; in lege autem iustitia est seruire litterae et extra eam nullum dei adiutorium ad recte uiuendum requirere. cum enim dixisset: non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi; addidit: quae est ex deo. ipsa est ergo iustitia dei, quam superbi ignorantes suam uolunt constituere. non enim propterea iustitia dei dicitur, quoniam deus ea iustus est, sed quia homini ex deo est.
Secundum hanc autem iustitiam dei, hoc est quae ex deo nobis est, nunc fides operatur per dilectionem. id autem operatur, quomodo perueniat homo ad eum, in quem modo non uidens credit. quem cum uiderit, tunc quod erat in fide per speculum in aenigmate, iam erit in specie facie ad faciem, tunc perficietur et ipsa dilectio. nimis quippe insipienter dicitur tantum amari deum, antequam uideatur, quantum amabitur, cum uidebitur. porro si in hac uita pio nemine dubitante quanto amplius diligimus deum, tanto sumus utique iustiores, quis dubitet piam ueramque iustitiam, cum fuerit dilectio dei perfecta, tunc perfici? tunc ergo lex, ita ut nihil omnino desit, inplebitur, cuius legis secundum apostolum plenitudo dilectio est. ac per hoc cum dixisset: non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex deo iustitia in fide, deinde subiunxit: a d cognoscendum eum et uirtutem resurrectionis eius et communicationem passionum eius. haec omnia nondum plena et perfecta in apostolo erant, sed tamquam in uia positus ad eorum plenitudinem perfectionemque currebat. nam quomodo iam perfecte cognouerat Christum, qui dicit alio loco: nunc scio exparte, tuncautem cognoscam sicut et cognitus sum ? et quomodo iam [*]( 3 Phil. 3, 9 5 cf. Rom. 10, 3 9 cf. Gal. 5, 6 11 cf. I Cor. 13, 12 1SRam. 13, 10 19 Phil. 3, 9. 10 27 I Cor. 13, 12 ) [*](1 displicit V displicet et OB 2 ei EF 3 meam] eam CEF iustitia est EF 4 cst post quae om. OB 5 ex deo est D ego Oml quam-dicitur om D 7 nec dicitur quoniarn D ea om. b 9 autem] 5 Db 11 in fide om-OB enigmate V 12 in specie] inspectio D etotn.D 13 deus B 16 ueram piamque EF 17 nichil Om1B 19 dilectiocr0 (nis eras.) meam] eam CEF 20 iustitia 0 estexlegeCT\' post quae alt. eras. et 0 22 deinde] de D subiuncxit C subiungit OB agnoscendum EFY ignoscendum C noscendum OB, cf. 92,14 24 nundum B semper 26 perfecte iam DV perfecte iam non C )
512
perfecte cognouerat uirtutem resurrectionis eius, cui restabat eam plenius tempore resurrectionis carnis experiendo cognoscere? et quomodo iam perfecte cognouerat communicationem passionum eius nondum pro illo passionem mortis expertus? denique addit et dicit: siquo modo occurram in resurrectionem mortuorum, ac deinde ait: non quia iam acceperim aut iam perfectus sim. quid ergo se confitetur nondum accepisse et in quo nondum esse perfectum nisi in ca iustitia, quae ex deo est, quam concupiscens noluit suam habere, quae ex lege est? hinc enim loquebatur et ista fuit causa, ut haec diceret resistens inimicis gratiae dei, pro qua largienda crucifixus est Christus; ex quorum genere etiam isti sunt.
Nam ex quo loco suscepit haec dicere, sic exorsus est: uidete canes, uidete malos operarios, uidete concisionem. nos enim sumus circumcisio qui spiritudeoseruimus — uel, sicut nonnulli codices habent, qui spiritui deo uel spiritui dei seruimus — et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fidentes. hinc manifestum est aduersus Iudaeos eum agere, qui carnaliter obseruantes legem et suam iustitiam uolentes constituere occidebantur littera, non uiuificabantur spiritu et in se gloriabantur, cum apostoli et omnes promissionis filii gloriarentur in Christo. deinde subiecit: quamquam ego habeam fiduciam in carne. siquis alius in carne putat se habere fiduciam, magis ego et enumerans omnia quae secundum carnem habent gloriam ad illud terminauit, ubi ait: secundum iustitiam, quae in lege est, qui fuerim sine querella. et cum [*]( 5 Phil. 3,11.12 14 Piiil. 3, 2 20 cf. Rom. 10, 3 cf. II Cor. 3, 6 22 cf. ICor. 1,31 23 Phil. 3, 4 26 Piiil. 3, 6 ) [*](1 eius resurrectionis DEFbd rcstat OBV 2 carnis om.D 3 perfccte om.B passionem Oml 4 non D addidit j) 5 resurrectione OBCEFV, sed. cf. 92,17 7 aut] ut F quod 0m2 quid ergo se] qui de ore V 8 nisi in] nisi ex b 10 ista] haec b 11 inimici C dei] christi b -largiendo C 12exquo gcnere OB 14 utfete canes om.V ; sed cf. 514,16 15 circumcisionem EF 17 pr. spiritu B 19 hic 0 manifes**tum 0 aduersus] apudEF 21 uiuificar.turO uificabanturD gloriebanturF 22 promi-siones V glorienturO 24 alius omOB fiduciam habere DEFbd 26 illum D (d s. m) terminatV iustiamO )
513
haec sibi omnino damna et detrimenta et stercora fuisse dixisset, ut Christum lucrifaceret, adiecit unde agitur: et inueniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex deo. huius ergo iustitiae perfectionem, quae non erit nisi in illa eminenti scientia Christi, propter quam sibi dixit omnia damnum esse, nondum se accepisse confessus est et propterea nondum esse perfectum. sequor autem, inquit, si conprehendam, in quoetadprehensussumaChristoIesu. tale est a dprehendam, in quo et adprehensus sum, quale est cognoscam, sicut et cognitus sum. fratres, inquit, ego me ipsum non arbitror adprehendisse. unum autem quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu. ordo uerborum est \'unum autem sequor\'. de quo uno bene intellegitur et dominus admonuisse Martham, ubi ait: Martha, Martha, sollicita es et turbaris circa plurima. porro unum est necessarium. hoc iste uolens adprehendere tamquam in uia constitutus sequi se dixit ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu. quis autem cunctetur, cum hoc quod sequi se adseuerat adprehenderit, tunc cum habiturum iustitiam aequalem iustitiae sanctorum angelorum, quorum neminem utique, ne magnitudine rcuelationum extollatur, satanae angelus colaphizat? deinde admonens eos qui possent illius iustitiae plenitudine iam se putare perfectos: quotquot ergo, inquit, perfecti, hoc sapiamus — tamquam
[*]( 1 cf. Phil. 3,7. 8 2 Piiil. 3, 9 8 Phil. 3,12 11 I Cor. 13,12 Piiil. 3,13.14 17 Luc. 10,41.42 24 cf. II Cor. 12, 7 26 Phil. 3,15 ) [*](1 hoc OB 2 unde agitur om.Db igitur Vet) ut B 3 iustitiam meam DEFbd 7 accepisse se b 8 se. Quor F apprehendam bd 9 a] an B 10 apprehcsus D est om.EF 11 et cognoscamO 12 arbitor 0 conphcndisse T 13 sunt om.OB 14 secundum extensionem EF 18 sollita 0 circa] erga BD 20 constituas V 21 post uoc. eras. inO Christo] dnoO 22 adprehendcret V habiturum eum DEFbd 24 quorum om.0 25 colaficauit 0 colafizibit B possiut V 26 plenitudinem O seputare ezscpulturaeO quodquotF 27 inquit om.EF tamquam si EF ) [*]( LX. August. VIII pars I. Yrba et Zyoha. ) [*]( 33 ) 514
diceret: \'si secundum hominis mortalis capacitatem pro huius uitae modulo perfecti sumus, ad ipsam perfectionem hoc quoque pertinere intellegamus, ut angelica illa quae in Christi manifestatione nobis erit iustitia nondum nos perfectos esse sapiamus\' — et si quid aliter sapitis, inquit, hoc quoque uobis deus reuelabit. quomodo nisi ambulantibus et proficientibus in uia rectae fidei, donec ista peregrinatio finiatur et ad speciem ueniatur? unde consequenter adiunxit: uerum tamen, in quod peruenimus, in eo ambulemus. deinde concludit, ut caueantur illi, de quibus hic locus sermonis eius sumpsit exordium: coimitatores mei, inquit, estote, fratres, et intendite eos qui sicam bulant, sicuthabetis formam nostram. multi enim ambulant, de quibus saepe dicebam uobis, nuncetiam flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus et cetera. illi ipsi sunt, de quibus incipiens dixerat: uidete canes, uidete malos operarios et sequentia. omnes itaque sunt inimici crucis Christi, qui uolentes constituere suam iustitiam, quae ex lege est, id est littera tantum iubente, non spiritu inplente, iustitiae dei non sunt subiecti. si enim qui per legem heredes sunt, exinanita est fides. si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est, ergo euac uatum est scandalum crucis. ac per hoc illi inimici sunt crucis eius, qui per legem dicunt esse iustitiam, ad quam iubere pertinet, non iuuare. gratia uero dei per lesum Christum dominum nostrum in spiritu sancto adiuuat infirmitatem nostram.
[*]( 5 Pliil. 3,15 8 PhiL 3,16 11 Phil. 3,17—19 16 Phil. 3, 2 20 Rom. 4,14 21 Gal. 2, 21 23 Gal. 5, 11 25 cf. Rom. 7, 25 ) [*]( 1 hominis (s s.l.) morientisO (entis s.l) 3 xpo V 5 aliudEF deus uobis B 6 reuelauitO et proficientibus om.O 9 in quod] inquid quod V (quid in ras\'j s.l.m2 add. in id) inquit in id quod b in id quod d 10 eius] huiusO sumsit V sumxit B 11 coimitatores (ϭυνμιηαί) D comi*tatores U (in mg- ml 1 imitatores) comitatores B imitatores Ybd inquit mei OBV 12 et otn. EF sicut et habetis V 14 uobis dicebam OBCV 15 crucis om. F 18 qui oni.0 19 quae est ex legeOBV id ost] idem b iubente V 22 mortuus est gratis D 23 est alt. om.0 25 pertinc*t 0 iubare Oml 26 nostrum om. BCEFVd in om.OB sancto] add. qui D ) 515