Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed dicet aliquis: \'quomodo uetus appellatur, quod post quadringentos et triginta annos factum est per Moysen, et nouum [*]( 4 Gal. 4, 21-26 18 Gal. 4, 28 19 Gal. 4, 31 28 cf. Gal. 3, 17 ) [*](el. B) [*]( 2 destinxit V duosom.O 3 aliudO; alium-lin. 7 ancillaom.EF 51(\'gc.O 6 quod 0 (d s.l.m2) quoniam DEFbd ab abraham 0 abuit V 9 repromissionpsO(s Jin. s. eras. m) 11 amontSVinmoute Dbd 12 quae EF 13 qui coniunctus est EF 14 hyerusalem Tr ierusalera D 16 quid clarius om.V 17remotius] add. promissionis filiis Dbd 18 isac D 19 item] Et EF 21 libera****- uit 0 (bera eras.) 22dicamC 23an] nonO si s.l.0m1 fillii Db 24 quaem V 26 pertinet Om1 de om.O dic.tis 0 27 refellendos EF 29 quadrigentos F pr. et om.CV ) [*]( 32* )

500
dicitur, quod ante tot annos factum est ad Abraham?\' qui ex hoc non litigiose, sed studiose mouetur, intellegat primum, quia si ex anteriore tempore dicitur uetus, ex posteriore autem nouum, reuelationes eorum considerantur in his nominibus, non institutiones. per Moysen quippe reuelatum est testamentum uetus, per quem lex data est sancta et iusta et bona, per quam fieret non abolitio, sed cognitio peccati, qua conuincerentur superbi suam iustitiam nolentes constituere, quasi diuino adiutorio non egentes, et rei facti litterae confugerent ad spiritum gratiae non sua iustitia iustificandi, sed dei, hoc est quae illis esset ex deo. nam, sicut idem apostolus loquitur, per legem cognitio peccati. nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et p r ophetas. lex quippe eo ipso, quod in ea nemo iustificatur, testimonium perhibet iustitiae dei; quod enim in lege nemo iustificatur apud deum, manifestum est, quiaiustus exfideuiuit. sic ergo cum lex non iustificat inpium de praeuaricatione conuictum, mittit ad iustificantem deum atque ita iustitiae dei perhibet testimonium; prophetae uero testimonium perhibent iustitiae dei praenuntiando Christum, qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, u t, quemadmodum scriptum e s t, qui gloriatur, in domino glorietur. erat autem occulta ista lex ab initio, cum homines iniquos natura ipsa conuinceret aliis facientes, quod sibi fieri noluissent. reuelatio autem noui testamenti in Christo facta estcum est manifestatus in carne; in quo apparuit iustitia dei, id est quae hominibus ex deo est. sic enim ait: nunc autem sine legeiustitiadei manifestata est. ecce qua causa illud dicitur uetus testamentum, quia priore, hoc autem nouum, quia posteriore tempore reuelatum est. deinde quia testamentum uetus 30 [*](6cf. Rom. 7, 12 7 cf. Rom. 7,7.10,3 11 Rom. 3, 20. 21 15 Gal. 3,11 20 I Cor. 1, 30.31 27 Rom. 3, 21 )[*](def. B) [*](2 quia om.V si om. Db cum d 4 comunibus C omnibus EF 6 da ta est lex EFbd quem OCEF 7 quia D 9 gratiae spiritum DEFbd 10 in illisO essentD sicut] si cum V 11 legem] add. enim 0 14 quo codd. praeter V testimonium-iustificatur om. V perhibe. t O 18 perhibent C tentimoninmC 25 uoluissent Oml 27 sic] hicE hincFd 29 testamentum uetusO prionre*O 30 uelatum Oml\' )
501
pertinet ad hominem ueterem, a quo necesse est hominem incipere, nouum autem ad hominem nouum, quo debet homo ex uetustate transire, ideo in illo sunt promissa terrena, in isto promissa caelestia, quia et hoc ad misericordiam dei pertinuit, ne quisquam uel ipsam terrenam qualemcumque felicitatem nisi a domino creatore uniuersitatis putet cuiquam posse conferri. sed si propter illam colatur deus, seruilis est cultus pertinens ad filios ancillae, si autem propter ipsum deum, ut in aeterna uita sit deus omnia in omnibus, liberalis est seruitus pertinens ad filios liberae, quae est mater nostra aeterna in caelis. quae prius tamquam sterilis apparebat, quando perspicuos filios non habebat, nunc autem uidemus, quod de illa prophetatum est: laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis:, quia multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum, id est \'magis quam illius Hierusalem, quae legis quodammodo uinculo maritata est et seruit cum filiis suis\'. tempore igitur ueteris testamenti spiritum sanctum in eis, qui etiam tunc secundum Isaac promissionis filii erant, non solum adiutorem, quod isti suo dogmati sufficere existimant, uerum etiam largitorem dicimus fuisse uirtutis, quod isti negant libero eam potius arbitrio tribuentes contradicentibus illis patribus, qui sciebant ad dominum ueraci pietate clamare: diligam te, domine, uirtus mea!

Aiunt etiam, \'quod omnes apostoli uel prophetae non plene sancti definiantur a nobis, sed in conparatione peiorum minus malos eos fuisse dicamus et hanc esse iustitiam, cui deus testimonium perhibet, ut quomodo dicit propheta iustificatam Sodomam conparatione ludaeorum, sic etiam nos criminosorum conparatione [*]( 8 cf. I Cor. 15, 28 9. 16 cf. Gal 4, 26 12 Esai. 54, 1 18 cf. Gal. 4, 28 22 Ps. 17, 2 24 Iulianus 27 cf. Ezech. 16, 46 sqq. ) [*](def. B) [*](1 ad s.l.Om2 ueterera—hominem in mg. Om2 2 quod ibetO 4 dei misericordiam DEFbd 5 felicitate C si C creatore.o 6 sed ipsi C \' 8 dnmO lOapparebitV 121atere C paris-noninmg. D 13 erumpe-parturisom 0 clama Db 15 quam om.0 illa * (a in ras.) r illa OCEF hyerusalem r iesusEF 18 ysaacC isahac D 19 aestimantO 20 fuisse dicimusO eam bispon.u 22 deum CEFbd uera CEFV 24 aiuntO (aiu add.m2) 25 plana D plenae V non definiantur E ante a eras. qu V 26 eos malos Db 27 ut otn.C iustificata C 28 iudeorum r nos r (s s. eras. str) )

502
dicamus sanctos aliquam exercuisse uirtutem\'. absit, ut ista dicamus, sed aut non ualent intellegere aut nolunt aduertere aut calumniandi studio dissimulant se scire quod dicimus. audiant ergo uel ipsi uel potius hi quos idiotas et ineruditos decipere moliuntur. nostra fides, hoc est catholica fides, iustos ab iniustis non operum, sed ipsa fidei lege discernit, quia iustus ex fide uiuit. per quam discretionem fit, ut homo ducens uitam sine homicidio, sine furto, sine falso testimonio, sine appetitu rei ullius alienae, parentibus honorem debitum reddens, castus usque ad continentiam ab omni omnino concubitu, etiam coniugali, elemosynarum largissimus?, iniuriarum patientissimus, qui non solum non auferat aliena, sed nec sua reposcat ablata uel etiam uenditis omnibus suis crogatisque in pauperes nihil suum propriumque possideat, cum suis tamen istis uelut laudabilibus moribus, si non in deum fidem rectam et catholicam teneat, de hac uita damnandus abscedat. alius autem — habens quidem opera bona ex fide recta, quae per dilectionem operatur, non tamen ita ut ille bene moratus incontinentiam suam sustentat honestate nuptiarum, coniugii carnale debitum et reddit et repetit nec sola propagationis causa, uerum etiam uoluptatis quamuis cum sola uxore concumbit, quod coniugatis secundum ueniam concedit aposto- Ius, iniurias non tam patienter accipit, sed ulciscendi cupiditate fertur iratus, quamuis, ut possit dicere: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, rogatus ignoscat, possidet rem familiarem, faciens inde quidem elemosynas, non tamen quam ille tam largus, non aufert aliena, sed quamuis ecclesiastico iudicio, non forensi tamen repetit sua — nempe iste qui moribus illo uidetur [*]( 6 cf. Rom. 1,17. Hab. 2, 4. Gal. 3, 11 7 cf. Matth.19. 18-21 16 cf. Gal. 5, 6 18. 20 cf. I Cor. 7, 3. 6 22 Matth. 6,12 ) [*](dej. B) [*](1 aliquos scs b exercuisse 0 (c s. eras. lilt.) 2 auertere V 3 nescire F(n s.l.) 4hidiotasC 7 docens V sappetitur eiV 9redden#sO concu- pitu Oml 10 elemosinaiumO helcmosinaium CD largissimosV iniuriarum pat. om.V 11 repos»cat 0 (at add. m2) 13 paures 0 proprium Db 14 si- catholicam in mg.0 15 abscedet 0 habenso»».D 16 quidem om.C queOml per s.l.Om2 17 isti D bene moratus] mortuusO moratus CD morigeratlls EF honestate«V 18 conillgi CEFV carnalis bd reppetitO 19 propaginis D uoluntatis V 21 tamen non b accepitV 24 elymosinasO hclemosinas C elcmosinasZ) tam largas quam illeDb quaO 251argas DEFbd non] qui nonEF auferri V aufretC auferatZ)6 )
503
inferior propter rectam fidem quae illi est in deum, ex qua uiuit et secundum quam in omnibus delictis suis se accusat, in omnibus bonis operibus deum laudat sibi tribuens ignominiam, illi gloriam atque ab ip?o sumens et indulgentiam peccatorum et dilectionem recte faetorum, de hac uita liberandus et in consortium cum Christo regnaturorum recipiendus emigrat. quare nisi propter fidem? quae licet sine operibus neminem saluat — ipsa est enim non reproba fides, quae per dilectionem operatur —, tamen per ipsam etiam peccata soluuntur, quia iustus ex fide uiuit, sine ipsa uero etiam quae uidentur bona opera in peccata uertuntur; omne enim quod non est ex fide, peccatum est. et fit propter hanc maximam differentiam, ut, cum dubitante nullo perseuerans uirginalis integritas coniugali castitate sit potior, tamen mulier etiam bis nupta catholica professae uirgini hereticae praeferatur nec ita praeferatur, ut ista melior sit in dei regno, sed ut illa ibi non sit omnino. nam et ille, quem uelut melioribus descripsimus moribus, si adsit ei fides recta, superat illum alterum, sed ambo illic erunt; si autem fides ei desit, sic ab illo superatur, ut ipse ibi non sit.

Cum itaque iusti omnes et antiquiores et apostoli ex fide uixerint recta, quae est in Christo Iesu domino nostro, moresque tam sanctos cum fide habuerint, ut licet non tam perfectae uirtutis in hac uita esse potuerint, quam post hanc uitam futura est, tamen quidquid peccati ex humana infirmitate subreperet, pietate ipsius fidei continuo deleretur- unde fieri potest, ut in conparatione iniquorum, quos damnaturus est deus, iustos eos fuisse dicendum sit, cum per piam fidem tam in contrarium ab illis impiis sint remoti, ut clamet apostolus: quae pars fideli cum infideli?—, sed uidelicet noui heretei Pelagiani religiosi amatores et laudatores uidentur sibi esse sanctorum, si non audeant dicere inperfectae illos fuisse uirtutis, cum hoc confiteatur uas electionis, qui considerans ubi adhuc [*](8 cf. Gal. 5, G 9cf. Rom. 1,17 10 Rom. 14, 23 27 II Cor. G, 15 30 cf. Act. 9,15 )[*](def. B) [*](1 est om. O 2 excusatF bonis 0m.O 3 laudat deum D tribuens ex rctribuensO 4 directionem EF 5 consortio V 7 saluit V enim estEFbd lOpeccatumfl lletom.V 12differentiaV 13 coniugatur C 15omnino nonsitDft 16si om.D 17 sed] si b 19itxl\' ct antiquiores bispon. D ppliC 20 lIixerint 0 (i fin. ex u) 22 posl fjuam add. quae EFd post hanc uitam quae Db ante tamen eras. cflO 23 subreperet exsubriperetO subrepserit Db fidei om.F 24 deleturO 27 infideleO 28 pelagiani noui heretici EFd religionisZ)6 )

504
esset et quia corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam: non quia iam acceperim, ait, aut iam perfectus sim, fratres, ego me ipsum non arbitror ad prehendisse. et paulo post tamen, qui se negauerat esse perfectum: quotquot ergo perfecti, inquit, hoc sapiamus, ut ostenderet secundum istius uitae modum esse quandam perfectionem eique perfectioni hoc quoque deputari, si se quisque nouerit nondum esse perfectum. quid enim excellentius in ueteri populo sacerdotibus sanctis? et tamen eis praecepit deus sacrificium pro suis primitus offerre peccatis. et quid sanctius in nouo populo apostolis? et tamen praecepit eis dominus in oratione dicere: dimitte nobis debitanostra. omnium igitur piorum sub hoc onere corruptibilis carnis et in istius uitae infirmitate gementium spes una est, quod aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum; et ipse est exoratio peccatorum nostrorum.

Istum aduocatum non habent illi, qui sunt a iustis — etiamsi sola ista esset differentia — in contrarium longeque discreti. quem iustum aduocatum absit ut dicamus, sicut ipsi calumniantur, \'carnis necessitate mentitum\', sed dicimus eum in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum. quod fortasse isti non intellegentes et calumniandi cupiditate caecati quam diuersis modis peccati nomen in scripturis sanctis poni soleat ignorantes peccatum Christi adfirmare nos iactant. dicimus itaque Christum et nullum habuisse peccatum in anima nec in carne et suscipiendo carnem in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum. quod subobscure ab apostolo dictum duobus modis soluitur: siue [*]( 1 cf. Sap. 9.15 Phil. 3,12. 13 5 Phil. 3,15 9 cf. Leu. 9, 7. 16, 6 11 Matth. 6, 12 14 I Ioh. 2,1. 2 20 Iulianus cf. Rom. 8, 3 ) [*](def. B) [*]( lquiajquodO 3 ipsum om 0 5quodquott squid enim perfectius quidue excellentius EFd uetere r 9 et—apostolisc om. EF pcipit OmlD primitus pro suisEFbd 10 et] ueW s* anctius O (cm2s.l.) 11 psipitOmJC 12 priorumOV * onere V onere ex honore Cm 1 corruptiuilisO 14 ad patrem CEFd 16 nostrum b 17 istum ] iustum EFd sint r 19 aduocatum—mentitum om.V ipsi] isti CD 20 mentitum 0 (t fin.s.l.) similitudinem EFV 22 isti] ipsi r calumpni E cupiditatea0 23 ignorantes hoc dicunt: Quomodo enim perfectae est iustitiae qui esurit et sitit iustitiam ? Si magnus (magnaF) est cum ab illo (pag. 506, 24) ceterisom.EF 25animamV 26similitudineOV 27 subobscuro O subobsture C )

505
quia rerum similitudines solent earum rerum nominibus nuncupari, quarum similes sunt, ut ipsam similitudinem carnis peccati uoluisse intellegatur apostolus appellare peccatum, siue quia sacrificia pro peccatis peccata appellabantur in lege, quae omnia figurae fuerunt carnis Christi, quod est uerum et unicum sacrificium pro peccatis non solum his, quae uniuersa in baptismate diluuntur, uerum etiam his, quae post ex huius uitae infirmitate subrepunt. propter quae cotidie uniuersa in oratione ad deum clamat ecclesia: dimitte nobis debita nostra, et dimittuntur nobis per singulare sacrificium pro peccatis, quod apostolus secundum legem loquens non dubitauit appellare peccatum. unde est etiam illud eius multo euidentius nec aliquo biuio cuiusquam ambiguitatis incertum: o bsecramus pro Christo reconciliari deo. \'eum qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit, ut nos simus iustitia dei in ipso. nam quod superius commemoraui: de peccato damnauit peccatum, quia non dictum est \'de peccato suo\', potest quispiam sic intellegere, ut dicat eum de peccato Iudaeorum damnasse peccatum, quia de peccato eorum, qui eum crucifixerunt, factum est sanguinem suum in remissionem funderet peccatorum; hoc uero, ubi dicitur deus ipsum Christum, qui non nouerat peccatum, fecisse peccatum, non mihi conuenientius uidetur intellegi quam Christum factum sacrificium pro peccatis et ob hoc appellatum esse peccatum.

Quis autem ferat eos obicere nobis, \'quod post resurrectionem tales processus futuros esse dicamus, ut ibi incipiant homines quae hic noluerint dei mandata complere\', quoniam dicimus ibi omnino nullum futurum esse peccatum nec cum aliqua peccati cupiditate conflictum, tamquam ipsi audeant hoc negare? sapientiam quoque et cognitionem dei tunc perfici in nobis et in domino tantam exultationem, ut ea sit plena et uera securitas, [*]( 3 cf. August. in Hept. IV 31 (CSEL XXVIII 339. 30) 8 Matth. G, 12 12 II Cor. 5, 20.21 16 Rom. 8,3 25 Iulianns ) [*](def. BEF) [*]( 2 quarum similitudinesO 4figUr§ bispon. D scottidieO in orationeom.F 12 alico V biuio] dubio 0 16 commcmorauit OC 18 iudeorum r 19 quia bispon.D 21 uero] uerbo Db pecc. fecisse peccatum nonmihiO 25 nobis om.C 26 futurus V 27uoluerint V cople**re O 28 peccati r (i s. eras. a) 29 copiditateV 30 cognitiouen 0 perficit V (om. in) 31 tautum V secnritas] felicitasO )

506
quis negabit, nisi tam sit auersus a uero, ut ob hoc ad eam peruenire non possit ? uerum.haec non erunt in praeceptis, sed in eorum quae hic obseruanda sunt praemio praeceptorum. quorum quidem praeceptorum contemptus illuc non perducit ad praemium, sed hic studium praecepta seruandi gratia dei tribuit. quae si quid etiam in eis praeceptis minus seruatur, ignoscit, propter quod orando dicimus et: fiat uoluntas tua, et: dimitte nobis debita nostra. hic ergo praeceptum est, ut non peccemus, ibi praemium non posse peccare; hic praeceptum est, ut desideriis peccati non oboediamus, ibi praemium, ut desideria peccati non habeamus; hic praeceptum est: intellegite ergo qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite, ibi praemium est plena sapientia et perfecta cognitio — uidemus enim nunc per speculum in aenigma te, ait apostolus, tunc autem facie ad faciem. nunc co ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum —•;hicpraeceptum est: exultate deo adiutori nostro, et: exultate, iusti, in domino, ibi praemium est exultare perfecto et ineffabili gaudio; postremo in praecepto positum est: beati quiesuriuntetsitiuntiustitiam, in praemio autem: quoniam ipsi saturabuntur. unde, quaeso, saturabuntur, nisi quod esuriunt et sitiunt? quis igitur ita non solum a diuino, sed a sensu quoque abhorret humano, qui dicat in homine tantam esse posse iustitiam, cum ab illo esuritur et sititur, quanta erit, cum ex illa saturabitur? quando autem esurimus sitimusque iustitiam, si fides Christi uigilat in nobis, quid nos nisi Christum esurire ac sitire credendum est? qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, u t, quemadmodum scriptum e s t, qui gloriatur, [*]( 7 Matth. 6,10. 12 9 ef. Rom. 6,12 11 Ps. 93,8 13 I Cor. 13,12 17 Ps. 80, 2 Ps. 32, 1 19 Matth. 5, 6 27 I Cor. 1, 30. 31 ) [*](def. BEF) [*](1 negauit OV auersus sit bd aeuersus 0 pertinere 0 4 illucO (c ex d) illud CD illo bd 5 quid] quidem 0 9 non] esse non 0 peccatis V llhichicO 12 praemium estom.V 14 enigmateO tunc] nunc C 15 faciewV nunc] add. autemO ex parte] ex purgate C 18 praemium] praeceptum V perfecto ex profect-o0 23 as.enso V (c eras.) homine*O hominem V tantuOmi 24 a uoce cum inc. EF 25 ex s-l. 0 esurimus autem b autem om. D esurimus et D et sitimus EF 26 si om.O 27 est om. V a nobis C )
507
in domino glorietur. et quia modo in eum non uidentes credimus, ideo sitimus esurimusque iustitiam. quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem, quem cum uiderimus peruenientes utique ad speciem, exultabimus gaudio inenarrabili et tunc iustitia saturabimur, quia nunc ei desiderio pio dicimus: saturabor, cum manifestabitur gloria tua.