Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Et uetus igitur testamentum deus condidit, quia deo placuit usque ad plenitudinem temporis promissis terrenis tamquam in praemio constitutis promissa uelare caelestia et populo terrenis bonis inhianti et propterea durum cor habenti quamuis spiritalem, tamen in tabulis lapideis legem dare. exceptis quippe librorum ueterum sacramentis, quae sola significandi ratione praecepta sunt — quamquam et in eis, quoniam spiritaliter intellegenda sunt, recte lex dicitur spiritalis — cetera certe, quae ad pietatem bonosque mores pertinentia non ad aliquam significationem ulla interpretatione referenda, sed prorsus ut sunt dicta facienda sunt, profecto illam dei legem non solum illi tunc populo, uerum etiam nunc nobis ad instituendam recte uitam necessariam nemo dubitauerit. si enim Christus nobis abstulit illud grauissimum multarum obseruationum iugum, ne carnaliter circumcidamur, ne pecorum uictimas immolemus, ne sabbato septeno dierum uolumine redeunte ab operibus etiam necessariis quiescamus et cetera huiusmodi, sed ea spiritaliter intellecta teneamus remotisque umbris significantibus in rerum ipsarum quae significantur luce uigilemus, numquid propterea dicturi sumus non ad nos pertinere quod scriptum est, ut alienum quodcumque perditum quis inuenerit reddat ei qui perdidit et alia multa similia, quibus pie recteque uiuere discitur, maximeque ipsum Decalogum, qui duabus illis lapideis tabulis continetur, excepta sabbati obseruatione carnali, quae spiritalem sanctificationem quietemque significat? quis enim dicat non debere obseruare Christianos, ut uni deo religionis obsequio seruiatur, ut idolum non colatur, ut nomen domini non accipiatur in uanum, ut parentes honorentur, ne adulteria, homicidia, furta, falsa testimonia [*](7cr. Ex. 24,12 22 cf. Leu. 6,3.4 24 cf. Ex. 20.2-17 25cf. Ex.20,11 ) [*](1 ex o}n.CEF quoque om.1\' 3 cordidit 0 (con sl, i pr- ex e) 4 ante terr. eras. terrenis B in om. V impracmio C 5 ualere EF 6 inhianti ex hinianti 0 9 ante quon. eras. quam B quoniam om- Db 10 quae om. h 11 pcrtinenentia B 14 rectam uitam EF necessaria C 15 nobis xps V jcps suo loco eras. post nobis s.l. add.0 16 ugum Om 1 pr. nec B 17 septimo I) 18 ea»0 20 nunquid 0 22 quisquis Dbd iuenerit Oml 23 uiuere om. D -dicitur DEF maximūque B 25 sanctif ] significationem DEF 29 non homicidia EF )
Verum haec plane magna distantia est, quod faciunt ista sub lege positi, quos littera occidit, terrenam felicitatem uel cupiditate adipiscendi uel timore amittendi et ideo non uere faciunt, quoniam carnalis cupiditas qua peccatur mutatur potius uel augetur cupiditate alia, non sanatur. hi ad uetus pertinent testamentum, quod in seruitutem generat, quia facit eos carnalis timor et cupiditas seruos, non euangelica fides et spes et caritas liberos. sub gratia uero positi, quos uiuificat spiritus, ex fide ista faciunt, quae per dilectionem operatur, in spe bonorum non carnalium, sed spiritalium, non terrenorum, sed caelestium, non temporalium, sed aeternorum praecipue credentes in mediatorem, per quem sibi non dubitant et spiritum gratiae subministrari, ut bene ista faciant, et ignosci posse cum peccant. hi pertinent ad testamentum nouum, filii promissionis, regenerati deo patre et libera matre. huius generis fuerunt antiqui omnes iusti et ipse Moyses testamenti minister ueteris, heres noui, quia ex, fide qua nos uiuimus una eademque uixerunt incarnationem passionem resurrectionemque Christi credentes futuram, quam nos credimus factam, usque ad ipsum Iohannem Baptistam tamquam praeteritae dispensationis limitem quendam, qui mediatorem ipsum non aliqua umbra futuri uel allegorica significatione uel ulla prophetica pranuntiatione uenturum esse significans, sed digito demonstrans ait: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi, tamquam dicens: \'quem multi iusti uidere concupiuerunt, in quem uenturum ab ipsius humani generis initio [*](3 cf. Rom. 6,14 5. 11 ef. II Cor. 3, 6 9 cf. Gal. 4, 24 11 cf.Gal- 5,6 16 cf. Rom. 9, 8 23 cf. Col. 2, 17 25 Ioh. 1, 29 )[*](def. B) [*](1 all. ne om 0m1 est om.D 2 legis — 507,16 sufficit tibi in B desunl 3 constitutus] custodireO 4haecom.D planc O(as- e ml) faciuntow.C\' 5 ante felic. eras. uid. futuram 0 cupiditatem OV 6 a*mittendiO 7 quia D peccatur]peccatum CDbd commutaturWd mutatur—uelom. Db SpertinentesF 9 se uirtutem Oml generant Cml carnalesl7 11 ex] et Vb fideistaV . per dilectionc V 16 pro...sionis V (mis eras.) ct regenerationis a deo D et regenerati a deo 6 17patreom.O 18 heres nouus V 20 passionrmque Cml resurrcctionemque C(que s.l.m2) 21 baptismum EF tamquam] quaC quasi EFd 23adlegorica V uel nulla EF 24 pronuntiatione 0 25 peccata 0 26 cnpieruntCjBf concupierunt Dbd 27 ab V (b s- eras. d) ) [*]( LX. August. VIII para I. Vrbl et Zyeba. ) [*]( 32 )
Aliter itaque dicitur iam obtinente loquendi consuetudine uetus testamentum lex et prophetae omnes, qui usque ad Iohannem prophetauerunt — quod distinctius uetus instrumentum quam uetus testamentum uoratur -,aliter autem sicut apostolica appellat auctoritas siue hoc nomen exprimens siue significans. exprimit enim, ubi dicit: usque in hodiernum diem, quamdiu legitur Moyses, id ipsum uelamen in lectione ueteris testamenti manet, quod non reuelatur, quia in Christo euacuatur. sic enim utique uetus testamentum ad Moysi rettulit ministerium. item dicit: u t seruiamus in nouitate spiritus et non in uetustate litterae, idipsum significans testamentum nomine \'litterae\'. item alio loco: qui et idoneos nos fecit, inquit, ministros noui testamenti non litterae, sed spiritus; littera enim occidit, spiritus autem uiuificat. et hic per commemorationem noui illud utique uetus intellegi uoluit. multo [*]( 2 Ioh. 1, 29 9 II Cor. 4,13 18 II Cor. 3,14. 15 22 Rora. 7, 6 25 II Cor. 3, 6 ) [*](del. B) [*]( 1 Abrahae—quo om.Oml promissionis r 2 agnus dei ecce om.D 3 peccataO 4 ceperuntOml 5 et desiderabantur (om. sperabantur) r 6 est Qm.OCD illis 0(is s. ras. m2) 7 anteO 8 etiam] add. etF eadem-dicit add. Om3 11 et locutus sum CF 13 dine-prophetae in mg. 0m2 15 prophetauerunt 0 (uerunt add. m2) 16 appellatn r (ur eras.) appellat auctoritas ml ex appellata ueritas 0 18 dicitur CEF usque o»M. 0 hodiernam C 19 uelamtQ C 22 retulit codd. prael. OC 23 in] et C 24 item] add. dicit D 25 idoneus V inquit om.DEFbd 2G littera Ob spuO 27 enim mn.0 )