Iam nunc illa uidenda sunt, quae in epistula sua nobis obicientes breuiter posuerunt, quibus haec est nostra responsio: peccato Adae arbitrium liberum de hominum natura perisse non dicimus, sed ad peccandum ualere in hominibus subditis diabolo; ad bene autem pieque uiuendum non ualere, nisi ipsa uoluntas hominis [*](1 quod B calumniasOmi 2 audcnt etiam om. Yb scribere audent etiam om.OB ori*entalibusO originalibus C 3 inuscentiiB 4 ipseOmi antestitisOmlV antistis B 5 negauitOmlBF 6 morte C 7 in s.l.Oml,om.D est originalis D 10 posteriore om.EF 11 quam quod] quandoO quod MII.B 13 aeterna*0 aeternaF inansurisO (i ex 0 ml) incensuris B claret D 15 quoniam] quia D 16 reppctit ac V 17 intellegantes se-isti 0 intellegant ee isti se B intellegant esse isti EF se int. esse V int. se isti esse d 18 malum Om1 19 quamtum B homo a creatore CDEFbd a creatotore B 20 in om.Oml illoF 21 hoc] atld. non EF 22 cxom.O 23 illa om.D 24 subicientesO breuiter oni.F proposueruntF est om.D 25 liberiim arbitriumO periisse EF 26 in homillibus-non ualere om. EF 27 non om.B post uoluntas eras. diOhominiB )
469
dei gratia fuerit liberata et ad omne bonum actionis, sermonis, cogitationis adiuta. neminem nisi dominum deum dicimus nascentium conditorem nec a diabolo, sed ab ipso nuptias institutas, omnes tamen sub peccato nasci propter propaginis uitium et ideo esse sub diabolo, donec renascantur in Christo. nec sub nomine gratiae fatum asserimus, quia nullis hominum meritis dei gratiam dicimus antecedi. si autem quibusdam omnipotentis dei uoluntatem placet fati nomine nuncupare, profanas quidem uerborum nouitates euitamus, sed de uerbis contendere non amamus.
Vnde autem hoc eis uisum fuerit nobis obicere, quod fatum asseramus sub nomine gratiae, cum aliquanto adtentius cogitarem, prius eorum uerba quae consequuntur inspexi. sic enim hoc nobis obiciendum putarunt: sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia nisi deus inuito et reluctanti homini inspirauerit boni et ipsius inperfecti cupiditatem, nec a malo declinare nec bonum possit arripere. deinde aliquanto post, ubi ipsi quae defendant commemorant, quid de hac re ab eis diceretur adtendi: baptisma, inquiunt, omnibus necessarium esse aetatibus confitemur, gratiam quoque adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum. ex his eorum uerbis intellexi ob hoc illos uel putare uel putari uelle fatum nos asserere sub nomine gratiae, quia gratiam dei non secundum merita nostra dicimus dari, sed secundum ipsius misericordissimam uoluntatem, qui dixit: miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero. ubi consequenter adiunctum est: igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. posset etiam hinc quispiam similiter stultus fati assertorem apostolum putare uel dicere. uerum hic se isti satisaperiunt. [*]( 8 cf. I Tim. G, 20 13. 17 Iulianus 20 cf. Col. 3, 25 24 Rom. 9, 15 26 Rom. 9, 16_ ) [*](3 ab] adeo EF 4 nascit B 5 renascuntur CEF 6 fa*tu OB adserdmus r 7 place** t V8 prophanas BC uitamus D 10 fa*tumO/i 11 as.serimus I) cum] qu ιcum Vb 12 consecuntur DV 13 homine l3 fawtum O 14 nisi quiaO quia om. B et] etiani EF 16 posset 1* 17 re OJII.C 20 reluetanti*0 21 putare uel om.B 22 uello] uel DC quiO 23 dari dicimus D dicimus dari om.0 24 post uoluntitcm sequitur in D pag. 477, 13 manorct 29 uelle U istis D,om.EF )
470
cum enim propterea nobis calumniantur.dicentes nos fatum gratiae nomine asserere, quia non secundum merita nostra dari dicimus dei gratiam, procul dubio confitentur, quod ipsi eam secundum nostra merita dari dicunt; ita caecitas eorum occultare ac dissimulare non potuit hoc se sapere atque sentire, quod sibi obiectum Pelagius in episcopali iudicio Palestino subdolo timore damnauit. obiectum quippe illi est ex uerbis quidem discipuli sui Caelestii, quod etiam ipse diceret \'gratiam dei secundum merita nostra dari\'. quod ille detestans uel quasi detestans, ore dumtaxat, anathematizare non distulit; sed sicut eius libri posteriores indicant et istorum sectatorum eius nudat assertio, ficto corde seruauit, donec postea, quod tunc metu texerat negantis astutia, etiam in litteras proferret audacia. et adhuc non formidant, non saltem uerecundantur episcopi Pelagiani litteras suas catholicis orientalibus episcopis mittere, quibus nos assertores fati esse criminantur, quia non dicimus gratiam dei secundum merita nostra dari, quod Pelagius episcopos orientales metuens et dicere non ausus et damnare conpulsus est.
Itane uero, filii superbiae, inimici gratiae dei o noui heretici Pelagiani, quisquis dicit gratia dei omnia hominis bona merita praeueniri nec gratiam dei meritis dari, ne non sit gratia. si non gratis datur, sed debita merentibus redditur, fatum uobis uidetur asserere? nonne etiam uos ipsi qualibet intentione necessarium baptismum omnibus aetatibus dicitis? nonne in hac ipsa epistula uestra istam de baptismo sententiam et de gratia iuxta posuistis?? cur non uos baptismus, qui datur infantibus, ipsa uicinitate commonuit, quid sentire de gratia debeatis ? haec enim uerba sunt uestra: baptisma omnibus necessarium esse aetatibus confitemur, gratiam quoque [*]( 8 cf. De gestis Pelrgii 14, £ 0 (CSEL XLII 84, 5) 20 if. Rora. 11, 6 27 Iulianus, cf. p. 469, 17 ) [*]( 3 gratiam dei 0 6 palaestino EF 8 ipse om.OmlEF ipsi Cm] 9 detestans uel om.EF ue] quasi detestans B in mg., om.C ore 0 (0 s. ras. m2) anathemathezare V 10 eiusO (e add. m2) 11 nudat#*0 (as eras.) nudlta b 12 negantes V litterisC proferret 0 (ret s.l.m2) 13 reformidant EFV bd non] nec bd saltimO 15 fc»ti V gram B 17 alt. et] cstOB 19 quisquis 0 (s fin. s. I.) 20 nec om.OB mcritisO (m s. ras., in mg. ml 1 in meritis) gratia om.Oml 21 nobis B 22nonneO (ne s.l.ml) 24 istam om.D iustaO 25 nos baptismum V baptismū quod D cominuitOml 27 baptismn D )
471
adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum. in his omnibus uerbis uestris de gratia quod dixistis interim taceo. de baptismate reddite rationem, cur illud dicatiS omnibus esse aetatibus necessarium, quare sit necessarium paruulis dicite; profecto quia eis boni aliquid confert et idem aliquid nec paruum nec mediocre, sed magnum est. nam etsi eos negatis adtrahere quod in baptismo remittatur originale peccatum, tamen illo regenerationis lauacro adoptari ex filiis hominum in dei filios non negatis, immo etiam praedicatis. dicite ergo nobis, quicumque baptizati in Christo paruuli de corpore exierunt, hoc tam sublime donum quibus praecedentibus meritis acceperunt? si dixeritis hoc eos parentum pietate meruisse, respondebitur nobis: cur aliquando piorum filiis hoc negatur bonum et filiis tribuitur impiorum? nonnumquam enim de religiosis orta proles in tenera aetate atque ab utero recentissima praeuenitur morte, antequam lauacro regenerationis abluatur, et infans natus ex inimicis Christi misericordia Christianorum baptizatur in Christo; plangit baptizata mater non baptizatum proprium et ab inpudica expositum baptizandum casta fetum colligit alienum. hic certe merita parentum uacant, uacant uobis fatentibus ipsorum etiam paruulorum. scimus enim uos non hoc de anima humana credere, quod ante corpus terrenum alicubi uixerit et aliquid operata sit uel boni uel mali, unde istam in carne differentiam mereretur. quae igitur causa huic paruulo baptismum procurauit, illi negauit? an ipsi fatum habent, quia meritum non habent? aut in his est a domino acceptio personarum? nam utrumque dixistis, prius fatum, acceptionem postea personarum, ut, quoniam
[*]( 2 cf. Col. 3, 2.) 8 ef. Tit. 3, 5 21 cf. Plato Tim. p. 91 A sqq. Dipls Doxogr. p. 199. 568,19. 588, 21. 651, 2. August. De ciu. dei XII 27 ) [*]( 4 quurO dicitisD 5 esse om. D 6 boni eis D conferOml 7 mcdiocres ed O etsi] si Vb 9 filios deiFJ 10 dicite ex diceteOmi xpmB 12 cos hoc D 13 uobis bis pon. D aliquantoO (n ex in) negatur hoc EFV bd 14 ncgareturO tribueturO nununquani B eniin om.D 15 teneraeB recentissima0 (reccnti in ras.) recentissimo Vb 19 uoce positum inc. fol. 73b D factum 0 (e ex c m2) 20 hi B 21 ims ex nosse B 22 quo dante 6 corpus humanum uel teirenum EF 24 ausa r 25 ille Cml lion habent meritum D aut] utO (m2 mul. in et) An D 26 acceptio a domino EFVbd utrimque D ) 472
utrumque refutandum est, remaneat quod uultis aduersus gratiam introducere meritum. respondete igitur de meritis paruulorum, cur alii baptizati, alii non baptizati de corporibus exeant nec parentum meritis uel polleant uel careant tam excellenti bono, ut fiant filii dei ex hominum filiis nullis parentum, nullis meritis suis. nempe reticetis et uos ipsos potius in eo, quod nobis obicitis, inuenitis. nam si, ubi non est meritum, consequenter esse dicitis fatum et ob hoc in gratia dei meritum hominis uultis intellegi, ne fatum cogamini confiteri, ecce uos potius asseritis fatum in baptismate paruulorum, quorum nullum esse fatemini meritum. si autem in baptizandis paruulis et nullum meritum omnino praecedere et tamen fatum non esse conceditis, cur nos, quando dicimus gratiam dei propterea gratis dari, ne gratia non sit, non tamquam debitam meritis praecedentibus reddi, fati assertores esse iactatis non intellegentes in iustificandis impiis sicut propterea merita non sunt, quia dei gratia est, ita propterea non esse fatum, quia dei gratia est, ita propterea non esse acceptionem personarum, quia dei gratia est?