Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Desinant itaque Pelagiani catholicis obiectare quod non sunt, sed ipsi potius festinent emendare quod sunt; nec ideo se uelint amabiles, quia odioso Manichcorum aduersantur errori, sed merito se agnoscant odibiles, quia suum non auersantur errorem. possunt enim duo errores inter se esse contrarii, sed ambo sunt detestandi, quia sunt ambo contrarii ueritati. nam si propterea sunt diligendi Pelagiani, quia oderunt Manicheos, diligendi sunt et Manichei, quia oderunt Pelagianos. sed absit, ut catholica mater propter alterorum odium alteros eligat amare, cum monente atque adiuuante domino debeat utrosque uitare et cupiat utrosque sanare.