Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quae cum ita sint, nihil in scripturis sanctis homini a domino uideo iuberi propter probandum liberum arbitrium, quod non inueniatur uel dari ab eius bonitate uel posci propter adiutorium gratiae demonstrandum nec omnino incipit homo ex malo in bonum per initium fidei commutari, nisi hoc in illo agat indebita et gratuita misericordia dei. de qua suam cogitationem recolens quidam, sicut legimus in Psalmis: numquid obliuiscetur, inquit, misereri deus aut continebit in ira sua miserationes suas? et dixi: nunc coepi, haec inmutatio dexterae excelsi. cum ergo dixisset: nunc coepi, non dixit haec inmutatio \'arbitrii mei\', sed dexterae excelsi. sic itaque dei gratia cogitetur, ut ab initio bonae mutationis suae usque in finem consummationis qui gloriatur in domino glorietur, quia, sicut nemo potest bonum perficere sine domino, sic nemo incipere sine domino. sed hic sit huius uoluminis terminus, ut legentis reficiatur intentio et ad sequentia reparetur. [*]( 7 Ps. 7G, 10.11 13 cf. II Cor. 10,17 14 cf. Ioh. 15, 5 ) [*](1 i*ta 0 3 ucniatur D 4 ex malo homo V 5 indebita C et om.C 8 contencbitV miscricordias D 9 coepitV(ts. I.) mutatio BDVM 10 cum—excelsi in mg. B 11 dixit] ait CDEFbd mutatio DEFhil arbitriiO(ifin. s.l.ml) dextera Oml 12 imitationis B 13 consumationis V 14 potcs Oml pcrficere] inchoare D doO 15 incipere] perficere D 16 l**gentis O(e s.l.m2) legcntesCml preparetur Oml Amen 0 Expl liber II. Incipit liber III OCD Explicit 1 scds Inc III B fi.lit liber II (litl. mai.) F )

486

LIBER TERTIVS.

Adhuc ca sequuntur quae calumniose nobis obiciunt, nondum ea quae ipsi sentiunt pertexere incipiunt. sed ne prolixitas uoluminum offenderet, haec ipsa quae obiciunt in duos libros partiti sumus; quorum superiore finito, qui totius huius operis liber secundus est, hinc ordimur alterum et eum tertium primo secundoque coniungimus.