Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sed nimirum quod scriptum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae non bene intellegendo falluntur, ut existiment eor praeparare, hoc est bonum inchoare, sine adiutorio gratiae dei ad.hominem pertinere. absit, ut sic intellegant filii promissionis, tamquam cum audierint dominum dicentem: sine me nihil potestis facere, quasi conuincant eum dicentes: \'ecce sine te possumus cor praeparare. aut cum audierint a Paulo apostolo: non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra exdeo est, tamquam et ipsum conuincant dicentes: \'ecce idonei sumus ex nobismet ipsis praeparare cor ac per hoc et boni aliquid cogitare\'. quis enim potest sine bona cogitatione ad bonum cor praeparare ? absit, ut sic intellegant nisi superbi sui arbitrii defensores et fidei catholicae desertores. ideo quippe scriptum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae, quia homo praeparat cor, non tamen sine adiutorio dei, qui sic tangit cor, ut homo praeparet cor. in responsione autem linguae, id est in eo quod praeparato cordi lingua diuina respondet, nihil operis habet homo, sed totum est a domino deo.
Xam sicut dictum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae, ita etiam dictum est: ape r i os et adinplebo illud. quamuis enim nisi [*]( 3 Ioli. 15, 5 5. 19. 25 Prou. 16,1 9 cf. Rom. 9, S 10 Ioh. 15, 5 12 II Cor. 3, 5 27 Ps. 80,11 ) [*]( 1 perfectuni] fa:tumO(i s. am2) 2 ait m2 ex an O aliquid] add. a nobis D 3 cui om.O pr. est om.O 5 cd B 6 parare D cor om. Om1 dno gressus eius diriguntur nam concupisci sqq. (— 4S3, 8) D _8 incoare 0 9 ut •• 0 sic m2 ex sit 0, om. EF audierit Om1 lOdmOwl qu*asiO quiasi Vb llpossomEF autO (a add. m2) 12 audierintapostolum paulum O paullo B sumus bis pon. C 15 ex] a0 metipgismn.0 16 et om.F cogitare in ras.B quis] uis B sine om.Yb 17 absit om. Om1 18 et om.Om1 19alt. est O (s add. in2) et — cor in mg.m 20 21 ut—cor in mg.B praeparet cor] ppareturO 23 responditr 27 apriOml post os eras. tuum 0 anteimpleboeras. egoO (ad s. im m2) ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycba. ) [*]( 31 )