Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed ut uobis auferretur omnis uestrae caliginis latebra, propterea geminos tales proposui, qui neque parentum meritis iuuarentur et ambo in infantiae primordio, unus baptizatus, alter sine baptismate, morerentur, ne diceretis deum, sicut de Iacob et Esau contra apostolum dicitis, opera eorum futura praescisse. quomodo enim praesciuit ea futura, quae illis in infantia morituris, quia praescientia eius falli non potest, praesciuit potius non futura ? aut quid prodest eis, qui rapiuntur ex hac uita, ne malitia mutet intellectum eorum aut ne fictio decipiat animam eorum, si peccatum etiam, quod non est factum, dictum, cogitatum, tamquam commissum fuerit, sic punitur? quodsi absurdissimum, insulsissimum, dementissimum est quoslibet homines ex his peccatis, quorum nec reatum ex parentibus trahere, sicut dicitis, nec ea non solum committere, sed nec saltem cogitare potuerunt, esse damnandos, redit ad uos frater ille geminus baptizati non baptizatus et tacitus quaerit a uobis, unde fuerit a fraterna felicitate discretus, cur illa infelicitate punitus, ut illo in dei filios adoptato ipse non acciperet omnibus aetatibus necessarium, sicut fatemini, sacramentum, si quemadmodum nulla est fortuna uel fatum uel apud deum acceptio personarum, ita nullum est gratiae sine meritis donum, nullum originale peccatum. huic prorsus infanti linguam uestram uocemque summittitis, huic non loquenti quid loquamini non habetis.

Iam nunc uideamus, ut possumus, hoc ipsum, quod uolunt praecedere in homine, ut adiutorio gratiae dignus habeatur et [*]( 12 cf. Sap. 4, 11 21 cf. Eph. 1,5 23 cf. Col. 3, 25 ) [*](liamom.o praecedit-gratnita om.Vb 2 gratia] add. utique FA ne] namEF nesiJ nisiC 3 ac sic gratia mn.0 4 pr. gratiam B 5 nobisC auferetur C auferreretur D 7 in om.CDEFbd et alter D 8 moreretur Cm3D 9 dicisOwJ 11 aut om. Om1 12 malitiamet OmJ 13 decipia*t O etiam] eorum D 17 sicut om.B sed om.B lSsaltimO redit ad uos] sed ita uos 0 sed B si fraterO (si s.l. m3) 20 punitur C 21 fiIioOl\'6 24 donum sine meritis B sine otn.V orientale Cmi 25 submittitis DEF non om.DB 26 quod B haheutis B habebitis D 28 et] ut alicni D et cui merito — retribuatur om.Y )

479
cui merito eius non tamquam indebita tribuatur, sed debita gratia retribuatur ac sic gratia iam non sit gratia, uideamus tamen quid illud sit. sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia, nisi inuito et reluctanti homini inspirauerit boni et ipsius inperfecti cupiditatem, nec a malo declinare nec bonum possit arripere. iam de fato et gratia quam inania loquantur ostendimus. nunc illud est, quod debemus aduertere, utrum inuito et reluctanti homini deus inspiret boni cupiditatem, ut iam non sit reluctans, non sit inuitus, sed consentiens bono et uolens bonum. isti enim uolunt in homine ab ipso homine incipere cupiditatem boni, ut huius coepti meritum etiam perficiendi gratia consequatur. si tamen hoc saltem uolunt; Pelagius enim \'facilius\' dicit inpleri quod bonum est, si adiuuet gratia. quo additamento, id est addendo \'facilius\', utique significat hoc se sapere, quod, etiamsi gratiae defuerit adiutorium, potest quamuis difficilius inpleri bonum per liberum arbitrium. sed isti quid in hac re sentiant, non de illo auctore huius heresis praescribamus — permittamus eos cum suo libero arbitrio esse liberos et ab ipso Pelagio — atque ista uerba eorum, quae in hac cui respondemus epistula posuerunt, potius adtendamus.

Hoc enim nobis obiciendum putarunt, quod \'inuito et reluctanti homini deum dicamus inspirare\' non quantieumque boni, sed \'et ipsius inperfecti cupiditatem\'. fortassis ergo ipsi eo modo saltem seruant locum gratiae, ut sine illa putent hominem posse habere boni, sed inperfecti cupiditatem, perfecti autem non \'facilius\' per illam posse, sed nisi per illam omnino non posse. uerum et sic gratiam dei dicunt secundum merita nostra dari, quod in oriente Pelagius ecclesiasticis gestis damnari timendo damnauit. si enim [*]( 2 tf. Rom. 11, 6 3 Iulianus, cf. p. 469,13 12 ef. De gratia Caristi 29,30 (CSEL XLII 149, 6) 20 Iulianus 2G cf. De gestis Pclagii 14, 30 (CSEL XLII 84, 15) ) [*]( 1 **einsO (e ex t, i s. I.) tribuatur sed debiti om.OD 2 sitj est OB 3 fa-tum on 5 bonum et ipsam inperfecti cupid. OBV; ef. 469,15 et infra lin. 22 6 fa#to 0 inani 0 ostendimus] add. lisq: in finem liuius libri ct inuenies 0 8 sit s.l.m20 10 in) utO post ipso eras. ipsoO 11 ut] etO 12 saltimO di:it 0 (s. I.ml facilius) 13 quow0 14 se om.D 1G istis Dbd qui Vb sentiunt Vb anctore illoOB 17 haercsis OD suosC 18 ipso] isto OB atque] ad quem V 20 enim om.D reluctati C 21 non om.D 22 et e.l.B ipsisF 23 saltem oni.OB 25 pr. illa C 27 geritisOmZ )

480
sine dei gratia per nos incipit cupiditas boni, ipsum coeptum erit meritum, cui tamquam cx debito gratiae ueniat adiutorium, ac sic gratia dei non gratis donabitur, sed secundum meritum nostrum dabitur. dominus autem, ut responderet futuro Pelagio, non ait: \'sine me difficile potestis aliquid facere\', sed ait: sinc me nihil potestis facere. et ut responderet futuris etiam istis in eadem ipsa euangelica sententia, non ait: sine me nihil potestis \'perficere\', sed facere. nam si \'perficere\' dixisset, possent isti dicere non ad incipiendum bonum, quod a nobis est, sed ad perficiendum esse dei adiutorium necessarium. uerum audiant et apostolum. dominus enim cum ait: sine me nihil potestis facere, hoc uno ucrbo initium finemque conprehendit; apostolus uero tamquam sententiae dominicae expositor apertius utrumque distinxit dicens: quoniam qui in uobis opus bonum coepit, perficiet usque in diem Christi Iesu. sed in scripturis sanctis apud eundem apostolum isto unde loquimur amplius inuenimus. loquimur enim nunc de boni cupiditate, quam si uolunt a nobis incipere, a domino perfici, uideant quid respondeant dicenti apostolo: non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est. \'cogitare\' ait \'aliquid\', utique bonum; minus est autem cogitare quam cupere. cogitamus quippe omne quod cupimus nec tamen cupimus omne quod cogitamus, quoniam nonnumquam et quod non cupimus cogitamus. cum igitur minus sit cogitare quam cupere — potest enim homo cogitare bonum, quod nondum cupit, et proficiendo postea cupere, quod antea non cupiendo cogitauit —, quomodo ad id quod minus est, id est ad cogitandum aliquid boni, non sumus idonei tamquam ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est et ad id quod est amplius, id est ad cupiendum aliquid boni, sine diuino adiutorio idonei sumus ex libero arbitrio ? neque enim et hic apostolus [*]( 5.11 Ioh. 15, 5 14 Piiil. 1, 6 19 II Cor. 3, 5 ) [*]( 2 tamquam] iam D 5 facere aliquid B 6 potestis om.O 7 sentententia D 8 pr. perf. s. ras. D possent om.OB 9 dicerent OB a nobis om.Oml ad om.B 10 uerum] unde D 13 apertius] penitus D 16 istud BC loquamur D 18 quams*i*O (ex soli) uoluntario his incipere Vb 20 aliquid] add. a nobis DEF 22 cupireO 23 nec—quodom.Omi 24 iion s.l.O 26 numlum B 27 cupiendo non cogitaiiit-E 30 quot Oml amplius est D )
481
ait: non quia idonei sumus cogitare \'quod perfectum est\', tamquam ex nobismet ipsis, sed cogitare ait aliquid, cui contrarium est nihil. unde est illud domini: sine me nihil potestis facere.

Sed nimirum quod scriptum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae non bene intellegendo falluntur, ut existiment eor praeparare, hoc est bonum inchoare, sine adiutorio gratiae dei ad.hominem pertinere. absit, ut sic intellegant filii promissionis, tamquam cum audierint dominum dicentem: sine me nihil potestis facere, quasi conuincant eum dicentes: \'ecce sine te possumus cor praeparare. aut cum audierint a Paulo apostolo: non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra exdeo est, tamquam et ipsum conuincant dicentes: \'ecce idonei sumus ex nobismet ipsis praeparare cor ac per hoc et boni aliquid cogitare\'. quis enim potest sine bona cogitatione ad bonum cor praeparare ? absit, ut sic intellegant nisi superbi sui arbitrii defensores et fidei catholicae desertores. ideo quippe scriptum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae, quia homo praeparat cor, non tamen sine adiutorio dei, qui sic tangit cor, ut homo praeparet cor. in responsione autem linguae, id est in eo quod praeparato cordi lingua diuina respondet, nihil operis habet homo, sed totum est a domino deo.

Xam sicut dictum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae, ita etiam dictum est: ape r i os et adinplebo illud. quamuis enim nisi [*]( 3 Ioli. 15, 5 5. 19. 25 Prou. 16,1 9 cf. Rom. 9, S 10 Ioh. 15, 5 12 II Cor. 3, 5 27 Ps. 80,11 ) [*]( 1 perfectuni] fa:tumO(i s. am2) 2 ait m2 ex an O aliquid] add. a nobis D 3 cui om.O pr. est om.O 5 cd B 6 parare D cor om. Om1 dno gressus eius diriguntur nam concupisci sqq. (— 4S3, 8) D _8 incoare 0 9 ut •• 0 sic m2 ex sit 0, om. EF audierit Om1 lOdmOwl qu*asiO quiasi Vb llpossomEF autO (a add. m2) 12 audierintapostolum paulum O paullo B sumus bis pon. C 15 ex] a0 metipgismn.0 16 et om.F cogitare in ras.B quis] uis B sine om.Yb 17 absit om. Om1 18 et om.Om1 19alt. est O (s add. in2) et — cor in mg.m 20 21 ut—cor in mg.B praeparet cor] ppareturO 23 responditr 27 apriOml post os eras. tuum 0 anteimpleboeras. egoO (ad s. im m2) ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycba. ) [*]( 31 )

482
adiuuante illo, sine quo nihil possumus facere, os non possumus aperire, tamen nos aperimus illius adiumento et opere nostro, inplet autem illud dominus sine opere nostro. nam quid est praeparare cor et os aperire nisi uoluntatem parare ? et tamen in eisdem litteris legitur: praeparatur uoluntas a domino, et: labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam. ecee deus admonet, ut praeparemus uoluntatem in eo, quod legimus: hominis est praeparare cor, et tamen, ut hoc faciat homo, adiuuat deus, quia praeparatur uoluntas a domino. et \'aperi os\' ita dicit iubendo, ut nemo possit, nisi ipse id faciat adiuuando, cui dicitur: labia mea aperies. an numquid isti usque adeo desipiunt, ut aliud os, aliud labia esse contendant et mirabili uanitate hominem dicant os aperire, labia hominis deum? quamquam deus illos et ab hac absurditate conpescit, ubi ad Moysen famulum suum dicit: ego aperiam os tuum et instruam te quae de beas loqui. in sententia ergo illa, ubi dicitur: aperi os et adinplebo illud, quasi unum eorum uidetur ad hominem pertinere, alterum ad deum, in hac autem, ubi dicitur: ego aperiam os tuum et instruam te, utrumque ad deum. quare hoc, nisi quia in uno istorum cooperatur homini facienti, alterum solus facit?

Quapropter multa deus facit in homine bona, quae non facit homo, nulla uero facit homo, quae non deus facit ut faciat homo. proinde cupiditas boni non homini a domino esset, si bonum non esset; si autem bonum est, non nisi ab illo nobis est, qui summe atque ineommutabiliter bonus est. quid est enim boni cupiditas nisi caritas, de qua Iohannes apostolus sine ambiguitate loquitur dicens: caritas ex deo est? nec [*]( 5Prou. 8,35 Ps.50,17 11 Ps.50,17 15.19 Ex.4,12 22multa—lit faciat homo] cf. Prosperi Aquitani sent. ex Aug. delib.314 (LI 475M) 281 Ioh. 4,7 ) [*]( 2 nos] os 0 aumento Otnl et] ex F inplet-nostro om. OBEF 4 parere C praeparareF 6 aperiews0 adnuntianit OmlV 7 dns V 10 aperitb dicit om.b iuuendoOmi 11 an]at OB,om.bd 12 istorum aliqui ita desipiunt bd 13 contendunt Oml 16 te om.C 17 adimpleuo Oml 18 eorum om.Vb pr. ad om.Oml dum B 20 utrumque om.Oml dnin Vb undistorum Oml 22 qu»apropter B 23 quae n ds add. m20 facit deus EFbd 27 iohannis V )

483
initium eius ex nobis et perfectio eius ex deo, sed, si caritas ex deo est, tota nobis ex deo est. aucrtat enim deus hanc amentiam, ut in donis eius nos priores faciamus, posteriorem ipsum, quoniam misericordia eius praeueniet me et ipse est, cui fideliter ucracitcrque cantatur: quoniam prae uenisti eum in benedictionibus dulcedinis. et quid hic aptius intellegitur quam ipsa de qua loquimur cupiditas boni? tunc enim bonum concupisci incipit, quando dulcescere coeperit; quando autem timore poenae, non amore iustitiae fit bonum, nondum bene fit bonum nec fit in corde, quod fieri uidetur in opere, quando mallet homo non facere, si posset inpune. ergo benedictio dulcedinis est gratia dei, qua fit in nobis, ut nos delectet et cupiamus, hoc est amemus, quod praecipit nobis. in qua si nos non praeuenit deus, non solum non perficitur, sed nec inchoatur ex nobis. si enim sine illo nihil possumus facere, profecto nec incipere nec perficere, quia, ut incipiamus, dictum est: misericordia eius praeueniet m e, et ut perficiamus, dictum est: misericordia eius subsequetur tur me.

Quid est ergo, quod in consequentibus, ubi ca, quae ipsi sentiunt, commemorant, dicunt se confiteri \'gratiam quoque adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere\'? hoc quippe ita dicunt, uclut homo a se ipso sine adiutorio dei habeat propositum bonum studiumque uirtutis, quo merito praecedente dignus sit adiuuari dei gratia subsequente. putant enim fortasse ita dixisse apostolum: scimus quia diligentibus deum omnia cooperantur in bonum m his, qui secundum propositum uocati sunt, ut propositum hominis uellct intellegi, quod propositum tamquam bonum meritum [*]( 4. 16 Ps. 58, 11 5Ps. 20, 4 17 Ps. 22, 6 20 Iulianus cf. 469, 1S 25 Rom. 8, 28 ) [*]( 2 pr. est om. EFbd hac Oml 3 postoriores 0 6 benedictione CEFbd dulcidinis Oml 8 a uoce concupisci il/cip. D 9 nundum B 10 quod om.C 11 faceretCml benedictionis D est] et O 12 quae Om2 13 pnjcepitOB non nos CD nos om.B 14 ex] in C 16 incipiamus] cupiamus D 17 et om.bd 18 subsequatur Oml subsequitur V 19 ergo om.E 21 deluctanti Cllll 22 inmittere] add. quo merito EF 23 uirtutum 0 24 gratia«0 25 apostolo V 2G cooperatur CEFd 27 uocati suut] add. sancti EF ) [*]( 31* )

484
sequatur misericordia uocantis dei, ignorantes ideo dictum esse: qui secundum propositum uocati sunt, ut dei, non hominis propositum intellegatur, quo eos, quos praesciui t et praedestinauit conformes imaginis filii u i, elegit ante mundi constitutionem. non enim omnes uocati secundum propositum sunt uocati, quoniam multi uocati, pauci electi. ipsi ergo secundum propositum uocati, qui electi ante constitutionem mundi. de hoc proposito dei dictum est et illud, quod iam commemoraui de geminis Esau et Iacob: ut secundumelectionem propositum dei maneret, non ex operibus, sed ex uocante dictum est ei quia maior seruiet minori. hoc propositum dei et illo commemoratur loco; ubi ad Timotheum scribens ait:conlabora euangelio secundum uirtutem dei saluos nos facientis et uocantis uocatione sua sancta non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per aduentum saluatoris nostri Iesu Christi. hoc ergo est propositum dei, unde dicitur: omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum uocati sunt. hominis autem propositum bonum adiuuat quidem subsequens gratia, sed nec ipsum esset nisi praecederet gratia. studium quoque hominis, quod dicitur bonum, quamuis, cum esse coeperit, adiuuetur gratia, non tamen incipit sine gratia, sed ab illo inspiratur, de quo dicit apostolus: gratias autem deo, qui dedit idem studium pro uobis in corde Titi. si studium, quisque ut pro aliis habeat, deus dat, ut pro se ipso habeat, quis alius est daturus? [*]( 2. 3 Rom. 8, 28. 29 5 cf. Eph. 1,4 6 cf. Matth. 20,16 9 Rom. 9, 11-13 13 II Tim. 1, 8-10 20 Rom. 8, 28 2G II Cor. 8,16 ) [*](1 misericordiam 0 mlsericordia V dei om.O 2 uocati sunt] add. sancti F 3 eo C quos om.D 4 ut conformes C imagines Oml imagini B Seligit OmlCV 8 et om.Oml 11 ei om.Vbd quia ont.Vb 12 commemora.turO 13 thimotheum 0 14 facientes V 15 post uocantis eras. nocantis B 19 nunc om.D xpilhu BV 20 est ergo DEFbd 21 cooperatur CEFbd 22 homines Otnl 23 nec om.OmZ 27 idem om.OmZ 28 tyti B post si eras. istum 0 pro om.Oml deus-habeat om.Om] 29 ipso se BEFd )

485

Quae cum ita sint, nihil in scripturis sanctis homini a domino uideo iuberi propter probandum liberum arbitrium, quod non inueniatur uel dari ab eius bonitate uel posci propter adiutorium gratiae demonstrandum nec omnino incipit homo ex malo in bonum per initium fidei commutari, nisi hoc in illo agat indebita et gratuita misericordia dei. de qua suam cogitationem recolens quidam, sicut legimus in Psalmis: numquid obliuiscetur, inquit, misereri deus aut continebit in ira sua miserationes suas? et dixi: nunc coepi, haec inmutatio dexterae excelsi. cum ergo dixisset: nunc coepi, non dixit haec inmutatio \'arbitrii mei\', sed dexterae excelsi. sic itaque dei gratia cogitetur, ut ab initio bonae mutationis suae usque in finem consummationis qui gloriatur in domino glorietur, quia, sicut nemo potest bonum perficere sine domino, sic nemo incipere sine domino. sed hic sit huius uoluminis terminus, ut legentis reficiatur intentio et ad sequentia reparetur. [*]( 7 Ps. 7G, 10.11 13 cf. II Cor. 10,17 14 cf. Ioh. 15, 5 ) [*](1 i*ta 0 3 ucniatur D 4 ex malo homo V 5 indebita C et om.C 8 contencbitV miscricordias D 9 coepitV(ts. I.) mutatio BDVM 10 cum—excelsi in mg. B 11 dixit] ait CDEFbd mutatio DEFhil arbitriiO(ifin. s.l.ml) dextera Oml 12 imitationis B 13 consumationis V 14 potcs Oml pcrficere] inchoare D doO 15 incipere] perficere D 16 l**gentis O(e s.l.m2) legcntesCml preparetur Oml Amen 0 Expl liber II. Incipit liber III OCD Explicit 1 scds Inc III B fi.lit liber II (litl. mai.) F )

486

LIBER TERTIVS.

Adhuc ca sequuntur quae calumniose nobis obiciunt, nondum ea quae ipsi sentiunt pertexere incipiunt. sed ne prolixitas uoluminum offenderet, haec ipsa quae obiciunt in duos libros partiti sumus; quorum superiore finito, qui totius huius operis liber secundus est, hinc ordimur alterum et eum tertium primo secundoque coniungimus.

\'Legem ueteris testamenti nos\' aiunt \'dicere non ob hoc datam fuisse, ut iustifiearet oboedientes, sed ut grauioris fieret causa peccati\'. prorsus non intellegunt quid de lege dicamus, quia id quod dicit apostolus, quem non intellegunt, dicimus. quis enim dicat non iustificari eos qui sunt legi oboedientes, quando, nisi iustificarentur, non possent esse oboedientes? sed dicimus lege fieri, ut deus quid fieri uelit audiatur, gratia uero fieri, ut legi oboediatur; non enim auditores legis, ait apostolus, iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur. lex ergo auditores iustitiae facit, gratia factores. quod enim inpossibile erat legis, ait idem apostolus, in quo infirmabatur per carnem m, misit deus filium suum in similitudine carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne, ut iustitia legis inpleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spirit u m. ecce quod dicimus, orent, ut aliquando intellegant, non litigent, ut numquam intellegant. inpossibile enim est legem inplere [*](8 Iulianus 15 Rom. 2, 13 18 Rom. 8, 3. 4 ) [*](2 ea] add. quae r 3 queOml,mn.b protcxpreB 6 seeundoqu*eO 8 legem B (1 in mg.) dire Om] dixisse D 9 datu V oboedientem V grauior Vb lOdicimusC lldixitB 12 obo* dientes F (e eras.) nisi] si non D si b (in mg. al nisi) 13 obo*dientes V 14 gratia-oboediatur om.OB 15 obo*diatur V 18 inpossiuile Oml legi Cm2DVb eidem Cml 19infirmamur D per] in D 20 similitudinem ODb 24o*rentO litigent r (i pr. in ras.) 25 inpossiuile Oml est enim CDEFbd impleri BD )

487
per carnem, hoc est per carnalem praesumptionem, qua superbi ignorantes dei iustitiam, id est quae ex deo est homini ut sit iustus, et suam uolentes constituere, tamquam per eorum non adiutum diuinitus arbitrium lex possit inplcri, iustitiae dei non sunt subiecti. ideo iustitia legis in eis inpletur, qui non secundum carnem ambulant, id est secundum hominem ignorantem dei iustitiam et suam uolentem constituere, sed ambulant secundum spiritum. quis autem ambulat secundum spiritum, nisi quisquis agitur dei spiritu? quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. ergo littera occidit, spiritus autem uiuificat. nec littera malum est, quia occidit, sed malos praeuaricatione conuincit. lex enim sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? absit. sed peccatum, u t appareat peccatu m, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. ecce quod est \'littera occidit\'. aculeus enim mortis est peccatum, uirtus autem peccati lex; auget quippe prohibendo peccati desideria et inde occidit, nisi subueniendo uiuificet gratia.