Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed ut id quod dicimus alicuius exempli manifestatione clarescat, constituamus aliquos ab aliqua meretrice geminos editos atque, ut ab aliis colligerentur, expositos: horum sine baptismo exspirauit unus, alius baptizatus. quod hic fatum fortunamue fuisse dicamus, quae omnino nulla sunt? quam personarum acceptionem, [*](2 cf. Rom. 8, 28 5 cf. Rom. 5,12 13 Rom. 9,18. 21 ) [*](lsicOmi gratis om.OB 3 alius nocatur B alt. alius om. Om1uocatuOml c»ratui tum Oml 4 uocato«0 5 quiO omnes-ex] rcns est ex D exom.OB 6 alt. in s.l.O,om.D 7 qui«0 horV quia B duo deciens CT7 10 utique OBD eoequatiOmi 12 quod 0111. F pasti] laborauenmt D deficeret Oinl patremfamilias r 14 indurat D 16 est add. m:20 non datur Bbd 17 crcditnr r et] sedOB et—redditur s.l m20, om.C 18 redditur] crediturF eius om.V 19esteras. 0 rectumOD alt. estom.OB 20 reis] eisO est B dimittunturOwii 21 alteri D exagiturOmJ ab om.O 22 ut»0 23 aliqua] alia V meretrice»0 24 expirauit BCD 25 alius] add. est B quid 0 fz.*tum (e exp. tn. rec.) V fortumue Oml dicamus fnisse B)-

475
cum apud deum nulla esset, etiam si in istis ulla esse potuis.wt, qui utique nihil habebant, unde alteri alteri praeferretur, meritaque nulla propria, sine bona, quibus mereretur alii s baptizari, siue mala, quibus alius sine baptismate mori? an aliqua parentum fuerunt, ubi fornicator pater, meretrix mater? sed qualiacumque illa fuerint, non utique istis tam diuersa condicione morientibus ulla diuersa, sed utrique communia. ?i ergo nec fatum, quia nullae stellae ista decernunt, nec fortuna, quia non fortuiti casus haec agunt, nec personarum nec meritorum diuersitas hoc fecerunt., quid restat, quantum ad baptizatum adtinet, nisi gratia dei, quae uasis factis in honorem gratis datur, quantum autem ad non baptizatum, ira dei, quae uasis factis in contumeliam pro ipsius massae meritis redditur? sed in illo, qui baptizatus est, gratiam dei uos confiteri cogimus et meritum eius nullum praecessisse conuincimus; de illo autem sine baptismate mortuo, cur ei defuerit sacramentum, quod et uos fatemini omnibus aetatibus necessarium, et quid isto modo in eo fuerit uindicatum, uos uideritis, qui non uultis esse originale delictum.

Nobis in duobus istis geminis unam procul dubio habentibus causam difficultatem quaestionis, cur alius sic, alius uero sic mortuus est, uelut non soluendo soluit apostolus. qui cum et ips, de duobus geminis tale aliquid proposuisset, propter quod non ex operibus, quia nondum operati fuerant aliquid boni uel mali, sed ex uocante dictum est: maior seruiet minori, et: Iacob dilexi; Esau autem odio habui, et huius profunditatis horrorem usque ad hoc perduxisset, ut diceret: ergo cuius uult miseretur et quem uult obdurat, sensit continuo quid moueret et sibi uerba contradicentis, quae apostolica auctoritate coherceret, [*](11 cf. Rom. 9, 21 22 cf. Rom. 9, 11.12 2i Rom. 9,13 26 Rom. 9, 18 ) [*](1 cum] quae Vb dum B 3 merita que Om2 sine C 7 utris- que D 8 fa*tum B fatuim D non] noc D 11 dei om.Oml honoreOF 12 faetis om. V 13 meritis ritis D baptizaturD gratiam-476, 15 in gloriam om.D 14 dci om.O rogitanmsB cogitemus C 16 nosB fatiminiO 17 etex utO eos CEF 18 essc om.EF oricntalc Cml 20 alt. sic om.F 21 et om.O 22 proptcr quos Crb 2o errorcin EF 27 sentit li 28 siui Om1 siti B cocr- eeret OBEF )

476
opposuit. ait enim: dicisitaque mihi: quid adhuc conqueritur? nam uoluntati eiusquisresistit?responditque ista dicenti: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: quare sic me fecisti?*an non habets potestatem figulus luti ex eadem cons parsione facere aliud quidem uas i n honorem aliud in contumeliam?deinde secutus tam magnum abditumque secretum, quantum aperiendum esse hominibus iudicauit, aperuit dicens: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suamadtulitinmultapatientiauasairae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam. hoc est gratiae dei non solum adiutorium, uerum etiam documentum, adiutorium scilicet in uasis misericordiae, in uasis autem irae documentum; in eis enim ostendit iram et demonstrat potentiam suam, quia tam potens est bonitas eius, ut bene utatur etiam malis, et in eis notas facit diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quoniam quod ab irae uasis exigit iustitia punientis, hoc uasis misericordiae dimittit gratia liberantis. nec beneficium, quod quibusdam gratis tribuitur, appareret, nisi deus aliis ex eadem massa pariter reis iusto supplicio condemnatis quid utrisque deberetur ostenderet. quis enim te discernit? ait idem apostolus homini tamquam de semet ipso et de suo proprio bono glorianti. quis enim te discernit ? utique ab irae uasis, a massa perditionis, quae per unum omnes misit in damnationem. quis te discernit? et tamquam respondisset: \'discernit me fides mea, propositum meum, meritum meum\': quid enim [*]() [*](1 Rom. 9, 19 3 Rom. 9, 20. 21 10 Rom. 9, 22. 23 25-30 I Cor. 4, 7 ) [*](1 conqueritur C 2 qui C 3 qui] quis B 6 consparsione] massa Cm2Vbd 10 indicauitZJ autem om.Ti 11 monstrare F 13 et om.B 14 facere Oml suae om.B 15 hic EF 18 his C (h in ras.) enim] autem EF iram ostendit 0 ostendit] est EF demonstra B 19patientiara 6 21 uasis 0,B (is s.l.) 23 apparet 0 24 deus om.CDEF supplieio] iudicio D damna*tisO 26 de pr.] aO 27 bono om.OF 30 meritum meum om.F )
477
habes, inquit, quod ncn accepisti? si autem et accepisti?, quid gloriaris quasi non acceperis? hoc est, quasi de tuo sit, unde discerneris. ergo ille discernit, qui unde discernaris inpertit, poenam debitam remouendo, indebitam gratiam largiendo; ille discernit, qui, cum tenebrae essent super abyssum, dixit: fiatlux, et factaestlux; et diuisit, hoc est discreuit, inter lucem et tenebras. non enim cum solae essent tenebrae, quid discerneret inuenit, sed lucem faciendo discreuit, ut iustificatis impiis dicatur: fuistis enim aliquando tenebare, nunc autem lux in domino, ac sic qui gloriatur non in se ipso, sed in domino glorietur. ille discernit, qui de nondum natis neque qui aliquid egerint boni aut mali, ut secundum electionem propositum eius maneret, non ex operibus, sed ex se ipso uocante dixit: maior- seruiet minori atque id ipsum commendans postea per prophetam: Iacob, inquit, dilexi, Esau autem odio habui. electionem quippe dixit, ubi deus non ab alio factum quod eligat inuenit, sed quod inueniat ipse facit, sicut de reliquiis Israhel scriptum est: reliquiae per electionem gratiae factae sunt. siautem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. propter quod profecto desipitis, quia dicente ueritate: non ex operibus, sed ex uocante dictum est, uos dicitis \'ex futuris operibus quae deus illum facturum esse praesciebat, Iacob fuisse dilectum\', atque ita contradicitis apostolo dicenti: non ex operibus s, quasi non posset dicere: \'non ex operibus, sed futuris operibus\'. sed ait: non ex operibus, ut gratiam commendaret; si autem gratia, iam non ex operibus; [*]( 5 c-f. Gen. 1, 2 G Gen. 1, 3. 4 9 Eph. 5, 8 10 cf. II Cor. 10,17 11 cf. Rom. 9,11.12 14 Kom. 9,13. Gon. 25, 23 loMal. 2,3 18 Rom. 11,5.15 22 Rom. 9, 12 27 Ilom. 11, 6 ) [*](1 inquit om.EF et om.O 3 ille] add. quiO 4 remouendo] relaxanclo in ras. D ir.debitam cm.D G discernit B 7 solaeO (o ml ex a) 8 decreuit V 9 enim om.OD 11 ipso om.D illic D nudumB 12 (jui neque DEF qui] ue V.om.OC egerantDEFd aut] et D aut Cm1 13 se s.l.Oll,om.D 14 ex uocante qui dixit D id otn. D 15 commendar.s propheta postea Iacob sqq. D dilexi*B 1G electione Vb 19 salu$factaOC (saliwj s.l.m2),DEF 21 desipit:s profecto B qui codd. praelerU 22 dictum cst om./) 23 operibus futuris OR praeciebat B 25 non fin. om. EP 26 ex futuris D 27 autem] enim OBCD iam om.0 )
478
alioquin gratia iam non est gratia. praecedit namque non debita, sed gratuita gratia, ut per illam fiant bona opera, ne, si praecesserint bona opera, tamquam operibus reddatur gratia ac sic gratia iam non sit gratia.

Sed ut uobis auferretur omnis uestrae caliginis latebra, propterea geminos tales proposui, qui neque parentum meritis iuuarentur et ambo in infantiae primordio, unus baptizatus, alter sine baptismate, morerentur, ne diceretis deum, sicut de Iacob et Esau contra apostolum dicitis, opera eorum futura praescisse. quomodo enim praesciuit ea futura, quae illis in infantia morituris, quia praescientia eius falli non potest, praesciuit potius non futura ? aut quid prodest eis, qui rapiuntur ex hac uita, ne malitia mutet intellectum eorum aut ne fictio decipiat animam eorum, si peccatum etiam, quod non est factum, dictum, cogitatum, tamquam commissum fuerit, sic punitur? quodsi absurdissimum, insulsissimum, dementissimum est quoslibet homines ex his peccatis, quorum nec reatum ex parentibus trahere, sicut dicitis, nec ea non solum committere, sed nec saltem cogitare potuerunt, esse damnandos, redit ad uos frater ille geminus baptizati non baptizatus et tacitus quaerit a uobis, unde fuerit a fraterna felicitate discretus, cur illa infelicitate punitus, ut illo in dei filios adoptato ipse non acciperet omnibus aetatibus necessarium, sicut fatemini, sacramentum, si quemadmodum nulla est fortuna uel fatum uel apud deum acceptio personarum, ita nullum est gratiae sine meritis donum, nullum originale peccatum. huic prorsus infanti linguam uestram uocemque summittitis, huic non loquenti quid loquamini non habetis.

Iam nunc uideamus, ut possumus, hoc ipsum, quod uolunt praecedere in homine, ut adiutorio gratiae dignus habeatur et [*]( 12 cf. Sap. 4, 11 21 cf. Eph. 1,5 23 cf. Col. 3, 25 ) [*](liamom.o praecedit-gratnita om.Vb 2 gratia] add. utique FA ne] namEF nesiJ nisiC 3 ac sic gratia mn.0 4 pr. gratiam B 5 nobisC auferetur C auferreretur D 7 in om.CDEFbd et alter D 8 moreretur Cm3D 9 dicisOwJ 11 aut om. Om1 12 malitiamet OmJ 13 decipia*t O etiam] eorum D 17 sicut om.B sed om.B lSsaltimO redit ad uos] sed ita uos 0 sed B si fraterO (si s.l. m3) 20 punitur C 21 fiIioOl\'6 24 donum sine meritis B sine otn.V orientale Cmi 25 submittitis DEF non om.DB 26 quod B haheutis B habebitis D 28 et] ut alicni D et cui merito — retribuatur om.Y )

479
cui merito eius non tamquam indebita tribuatur, sed debita gratia retribuatur ac sic gratia iam non sit gratia, uideamus tamen quid illud sit. sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia, nisi inuito et reluctanti homini inspirauerit boni et ipsius inperfecti cupiditatem, nec a malo declinare nec bonum possit arripere. iam de fato et gratia quam inania loquantur ostendimus. nunc illud est, quod debemus aduertere, utrum inuito et reluctanti homini deus inspiret boni cupiditatem, ut iam non sit reluctans, non sit inuitus, sed consentiens bono et uolens bonum. isti enim uolunt in homine ab ipso homine incipere cupiditatem boni, ut huius coepti meritum etiam perficiendi gratia consequatur. si tamen hoc saltem uolunt; Pelagius enim \'facilius\' dicit inpleri quod bonum est, si adiuuet gratia. quo additamento, id est addendo \'facilius\', utique significat hoc se sapere, quod, etiamsi gratiae defuerit adiutorium, potest quamuis difficilius inpleri bonum per liberum arbitrium. sed isti quid in hac re sentiant, non de illo auctore huius heresis praescribamus — permittamus eos cum suo libero arbitrio esse liberos et ab ipso Pelagio — atque ista uerba eorum, quae in hac cui respondemus epistula posuerunt, potius adtendamus.

Hoc enim nobis obiciendum putarunt, quod \'inuito et reluctanti homini deum dicamus inspirare\' non quantieumque boni, sed \'et ipsius inperfecti cupiditatem\'. fortassis ergo ipsi eo modo saltem seruant locum gratiae, ut sine illa putent hominem posse habere boni, sed inperfecti cupiditatem, perfecti autem non \'facilius\' per illam posse, sed nisi per illam omnino non posse. uerum et sic gratiam dei dicunt secundum merita nostra dari, quod in oriente Pelagius ecclesiasticis gestis damnari timendo damnauit. si enim [*]( 2 tf. Rom. 11, 6 3 Iulianus, cf. p. 469,13 12 ef. De gratia Caristi 29,30 (CSEL XLII 149, 6) 20 Iulianus 2G cf. De gestis Pclagii 14, 30 (CSEL XLII 84, 15) ) [*]( 1 **einsO (e ex t, i s. I.) tribuatur sed debiti om.OD 2 sitj est OB 3 fa-tum on 5 bonum et ipsam inperfecti cupid. OBV; ef. 469,15 et infra lin. 22 6 fa#to 0 inani 0 ostendimus] add. lisq: in finem liuius libri ct inuenies 0 8 sit s.l.m20 10 in) utO post ipso eras. ipsoO 11 ut] etO 12 saltimO di:it 0 (s. I.ml facilius) 13 quow0 14 se om.D 1G istis Dbd qui Vb sentiunt Vb anctore illoOB 17 haercsis OD suosC 18 ipso] isto OB atque] ad quem V 20 enim om.D reluctati C 21 non om.D 22 et e.l.B ipsisF 23 saltem oni.OB 25 pr. illa C 27 geritisOmZ )

480
sine dei gratia per nos incipit cupiditas boni, ipsum coeptum erit meritum, cui tamquam cx debito gratiae ueniat adiutorium, ac sic gratia dei non gratis donabitur, sed secundum meritum nostrum dabitur. dominus autem, ut responderet futuro Pelagio, non ait: \'sine me difficile potestis aliquid facere\', sed ait: sinc me nihil potestis facere. et ut responderet futuris etiam istis in eadem ipsa euangelica sententia, non ait: sine me nihil potestis \'perficere\', sed facere. nam si \'perficere\' dixisset, possent isti dicere non ad incipiendum bonum, quod a nobis est, sed ad perficiendum esse dei adiutorium necessarium. uerum audiant et apostolum. dominus enim cum ait: sine me nihil potestis facere, hoc uno ucrbo initium finemque conprehendit; apostolus uero tamquam sententiae dominicae expositor apertius utrumque distinxit dicens: quoniam qui in uobis opus bonum coepit, perficiet usque in diem Christi Iesu. sed in scripturis sanctis apud eundem apostolum isto unde loquimur amplius inuenimus. loquimur enim nunc de boni cupiditate, quam si uolunt a nobis incipere, a domino perfici, uideant quid respondeant dicenti apostolo: non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est. \'cogitare\' ait \'aliquid\', utique bonum; minus est autem cogitare quam cupere. cogitamus quippe omne quod cupimus nec tamen cupimus omne quod cogitamus, quoniam nonnumquam et quod non cupimus cogitamus. cum igitur minus sit cogitare quam cupere — potest enim homo cogitare bonum, quod nondum cupit, et proficiendo postea cupere, quod antea non cupiendo cogitauit —, quomodo ad id quod minus est, id est ad cogitandum aliquid boni, non sumus idonei tamquam ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est et ad id quod est amplius, id est ad cupiendum aliquid boni, sine diuino adiutorio idonei sumus ex libero arbitrio ? neque enim et hic apostolus [*]( 5.11 Ioh. 15, 5 14 Piiil. 1, 6 19 II Cor. 3, 5 ) [*]( 2 tamquam] iam D 5 facere aliquid B 6 potestis om.O 7 sentententia D 8 pr. perf. s. ras. D possent om.OB 9 dicerent OB a nobis om.Oml ad om.B 10 uerum] unde D 13 apertius] penitus D 16 istud BC loquamur D 18 quams*i*O (ex soli) uoluntario his incipere Vb 20 aliquid] add. a nobis DEF 22 cupireO 23 nec—quodom.Omi 24 iion s.l.O 26 numlum B 27 cupiendo non cogitaiiit-E 30 quot Oml amplius est D )
481
ait: non quia idonei sumus cogitare \'quod perfectum est\', tamquam ex nobismet ipsis, sed cogitare ait aliquid, cui contrarium est nihil. unde est illud domini: sine me nihil potestis facere.

Sed nimirum quod scriptum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae non bene intellegendo falluntur, ut existiment eor praeparare, hoc est bonum inchoare, sine adiutorio gratiae dei ad.hominem pertinere. absit, ut sic intellegant filii promissionis, tamquam cum audierint dominum dicentem: sine me nihil potestis facere, quasi conuincant eum dicentes: \'ecce sine te possumus cor praeparare. aut cum audierint a Paulo apostolo: non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra exdeo est, tamquam et ipsum conuincant dicentes: \'ecce idonei sumus ex nobismet ipsis praeparare cor ac per hoc et boni aliquid cogitare\'. quis enim potest sine bona cogitatione ad bonum cor praeparare ? absit, ut sic intellegant nisi superbi sui arbitrii defensores et fidei catholicae desertores. ideo quippe scriptum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae, quia homo praeparat cor, non tamen sine adiutorio dei, qui sic tangit cor, ut homo praeparet cor. in responsione autem linguae, id est in eo quod praeparato cordi lingua diuina respondet, nihil operis habet homo, sed totum est a domino deo.