Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Iam nunc aliam, non Iuliani tantum, sed ei communem cum pluribus Pelagianis episcopis, quam Thessalonicam miserunt, consideremus epistulam eique domino adiuuante respondeamus, ut possumus. quod opus nostrum ne longius fiat, quam causae ipsius necessitas postulat, quid opus est ea quoque refellere, quae dogmatis eorum insidiosa uenena non continent, sed tantum in auxilium suum uel pro catholica fide contra Manicheorum, sicut loquuntur, profanitatem consensionem orientalium episcoporum uidentur exposcere nihil aliud nitentes, nisi ut horribili heresi obiecta, cuius se aduersarios esse confingunt, lateant inimici gratiae in laude naturae? quis enim eis hinc commouit aliquando quaestionem ? aut cui catholicorum propterea displicent, quia damnant eos, quos praedixit apostolus recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos inmundos putant, nec putantes a deo cuncta esse condita? quis eos aliquando negare conpulit, quod omnis creatura dei bona sit et nulla substantia sit, quam non summus fecerit deus, nisi ipse deus qui non est ab aliquo factus ? non ista in eis, quae constat esse catholica, reprehenduntur atque damnantur. inpietatem quippe Manicheorum nimium stultam et noxiam non solum fides catholica detestatur, uerum etiam heretici omnes, qui non sunt Manichei. unde et isti Pelagiani hoc bene faciunt Manicheis anathema dicere et eorum erroribus contradicere. sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathemandi sunt: unum, quod catholicos Manicheorum nomine criminantur, alterum, quod [*](13-17 cf. I Tim. 4. 1-4 ) [*]( 2 ei] et Vb 3 pluri (bus eras.) B plurimis EFbd pelaginis B theso- lonicamO thesalonice B 5 possimus B ne] non BD longum VJ 6 docmatisO 7 insidioseOmHnsiosaCml 8 pro om.Oml locunturOCD 9 concessionemOB 10 ut om.C 11 configuntOml 12 commouetD 13 dannant B 15 abstinentis C 16 putantes] putant D 19 constant D constant EF 20 nimiam b 22 pelagini B 23 manichaeiOml et eorum (et e s. ras. m2)0 24 anathematizandi BDEFbd )
Manichei dicunt deum bonum non omnium naturarum esse creatorem, Pelagiani dicunt deum non esse omnium aetatum in hominibus mundatorem, saluatorem, liberatorem. catholica utrosque redarguit et contra Manicheos defendens dei creaturam, ne ab illo instituta negetur ulla natura, et contra Pelagianos, ut in omnibus aetatibus perdita requiratur humana natura. Manichei carnis concupiscentiam non tamquam accidens uitium, sed tamquam naturam ab aeternitate malam uituperant, Pelagiani eam tamquam nullum uitium, sed naturale sit bonum insuper laudant. catholica utrosque redarguit Manicheis dicens: non natura, sed uitium est\', Pelagianis dicens: \'non a patre, sed ex mundo est\', ut eam uelut malam ualitudinem sanari utrique permittant, desinendo illi tamquam insanabilem credere, isti tamquam laudabilem praedicare. Manichei negant homini bono ex libero arbitrio fuisse initium mali, Pelagiani dicunt etiam hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium ad faciendum praeceptum bonum. catholica utrosque redarguit et illis dicens: fecit deus hominem rectu m, et istis dicens: si uos filius liberaucrit, uere [*]( 11 cf. De natnra boni 41 (CSEL XXV 874, 23. 24) 21 cf. I Ioli. 2, 1G 27 Ecclc. 7, 30 28 Ioli. 8, 36 ) [*]( lnoui] nobisO inducant V 3 pestilcntiac est DEFbd 4 praenuntiasset EF SliberatumOB ydropicum r si-aegrotum om. V G prospexissct B 7 qu.apropterO 8 anathematizamus BDEFbd in eis] add. detestamnrOZi 9euim om.Uml 10 detestamur Cm1 11 esse naturanim B 12 pel. uerodicuntF 13 emundatorem OB 1 iberatorcm om.Oml 15 instituta«0 inst ex instrncta Ilml 18 natura F 20 cattholicaO (sic saepius) 21 a om.Oml ex om.Oml 22 ualetudinem HEF 23 insanauilemOwiI 24 bono] add. non OB 28 isti C liberauitZJ )
Iam uero gratiam Christi simul oppugnant, baptismum eius simul euacuant, carnem eius simul exhonorant, sed etiam haec modis causisque diuersis. nam Manichei meritis naturae bonae, Pelagiani autem meritis uoluntatis bonae perhibent diuinitus subueniri. illi dicunt: \'debet hoc deus laboribus membrorum suorum\', isti dicunt: \'debet hoc deus uirtutibus seruorum suorum\'. utrisque ergo merces non inputatur sec.mdum gratiam, sed secundum debitum. Manichei \'lauacrum regenerationis, id est aquam ipsam dicunt esse superfluam nec prodesse aliquid profano corde contendunt', Pelagiani autem, \'quod in sacro baptismate ad expianda peccata dicitur nihil opitulari infantibus nullum peccatum habentibus adserunt\'. ac per hoc in paruulis baptizandis, quantum ad remissionem adtinet peccatorum, Manichei uisibile destruunt elementum, Pelagiani autem etiam inuisibile sacramentum. Manichei carnem Christi exhonorant partum uirginis blasphemando, Pelagiani autem carnem [*](5 Matth. 12, 33 9 I Ioh. 1, 8 20 cf. Rom. 4, 4 ) [*](1 estis B 2 natura T" male Oml mala D comixtion? T\'comixioueO 3 istam D 4 peccata D 6 bonam-arborem om.V 7 malam om.C fructus eius malos EF 8 quia (a s.l.ml)0 9 pelagianis (s mls.l. jO 10 nosmetO 11 contrariis inter se EF 12 dissimili ore simili uoluntate separati D,b in mg. 13 mcnte»F 16 posl meritis eras. uoluntatisO 18 pr. dicciut Cml 19 deus om.Dl\'b 20 ante debitum exp. meritum B. 22 prophanoOD 23 dicitur] datur EF 25 babtizantis (d s. t. m1)0 26 helementum C post autem eras. uemm B 27 inuisibile∗O manichei autem CD 28 uirginis om. CEF blaphemando B )
Desinant itaque Pelagiani catholicis obiectare quod non sunt, sed ipsi potius festinent emendare quod sunt; nec ideo se uelint amabiles, quia odioso Manichcorum aduersantur errori, sed merito se agnoscant odibiles, quia suum non auersantur errorem. possunt enim duo errores inter se esse contrarii, sed ambo sunt detestandi, quia sunt ambo contrarii ueritati. nam si propterea sunt diligendi Pelagiani, quia oderunt Manicheos, diligendi sunt et Manichei, quia oderunt Pelagianos. sed absit, ut catholica mater propter alterorum odium alteros eligat amare, cum monente atque adiuuante domino debeat utrosque uitare et cupiat utrosque sanare.
Quin etiam romanos clericos arguunt scribentes \'eos iussionis terrore perculsos non erubuisse praeuaricationis crimen admittere, ut contra priorem sententiam suam, qua gestis catholico dogmati affuerant, postea pronuntiarent malam hominum esse naturam\'. immo uero Pelagiani spe falsa putauerant nouum et exsecrabile dogma Pelagianum uel Caelestianum persuaderi quorundam Romanorum catholicis mentibus posse, quando illa ingenia quamuis nefando errore peruersa, non tamen contemptibilia, cum studiose corrigenda potius quam facile damnanda uiderentur, aliquanto lenius, quam seuerior postulabat ecclesiae disciplina, tractata sunt: tot enim et tantis inter apostolicam sedem et afros episcopos [*]( 2 cf. Kom. 8, 3 17 Iulianus ) [*]( 1 redemtoris Tx 2 est xps in similitudine carnis peccati non utiquc in carne peccati B sed om.B\\ sed—peccati om.OEF similitudinem D 3 qua () 4 ergo] autem B penitus carnem D G adseuerantes CDEFYbd 8 sed ipsi-quod sunt om.rb festinantO/nl post festinent sequilur in jol. 73b D pag. 471, 19 positum sqq. uel int anmiles Oml posl uelint add. haberi d 10 aduersantur B possunt inter se duo errores (eras. inter se) esse 0 11 contriiOm1 12 contriiO/>J ueritati erp.0 13 pelegianiO et om. EF 15 com B 19cattolicoO 21i mala C 21 putaueruntO 22 celcstianum OB 24 pernasa B contemtibilia r 25 studio se b damna (in mg.m2 damnanda)0 aliquandoor 26 tra»ctataO )