Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Iam nunc aliam, non Iuliani tantum, sed ei communem cum pluribus Pelagianis episcopis, quam Thessalonicam miserunt, consideremus epistulam eique domino adiuuante respondeamus, ut possumus. quod opus nostrum ne longius fiat, quam causae ipsius necessitas postulat, quid opus est ea quoque refellere, quae dogmatis eorum insidiosa uenena non continent, sed tantum in auxilium suum uel pro catholica fide contra Manicheorum, sicut loquuntur, profanitatem consensionem orientalium episcoporum uidentur exposcere nihil aliud nitentes, nisi ut horribili heresi obiecta, cuius se aduersarios esse confingunt, lateant inimici gratiae in laude naturae? quis enim eis hinc commouit aliquando quaestionem ? aut cui catholicorum propterea displicent, quia damnant eos, quos praedixit apostolus recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos inmundos putant, nec putantes a deo cuncta esse condita? quis eos aliquando negare conpulit, quod omnis creatura dei bona sit et nulla substantia sit, quam non summus fecerit deus, nisi ipse deus qui non est ab aliquo factus ? non ista in eis, quae constat esse catholica, reprehenduntur atque damnantur. inpietatem quippe Manicheorum nimium stultam et noxiam non solum fides catholica detestatur, uerum etiam heretici omnes, qui non sunt Manichei. unde et isti Pelagiani hoc bene faciunt Manicheis anathema dicere et eorum erroribus contradicere. sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathemandi sunt: unum, quod catholicos Manicheorum nomine criminantur, alterum, quod [*](13-17 cf. I Tim. 4. 1-4 ) [*]( 2 ei] et Vb 3 pluri (bus eras.) B plurimis EFbd pelaginis B theso- lonicamO thesalonice B 5 possimus B ne] non BD longum VJ 6 docmatisO 7 insidioseOmHnsiosaCml 8 pro om.Oml locunturOCD 9 concessionemOB 10 ut om.C 11 configuntOml 12 commouetD 13 dannant B 15 abstinentis C 16 putantes] putant D 19 constant D constant EF 20 nimiam b 22 pelagini B 23 manichaeiOml et eorum (et e s. ras. m2)0 24 anathematizandi BDEFbd )

461
etiam ipsi hcresim noui erroris inducunt. neque enim quia Manicheorum morbo non laborant, propterea fidei sanae sunt. non unum est pestilentiae genus quemadmodum in corporibus ita et in mentibus. sicut ergo medicus corporis non continuo pronuntiasset a mortis periculo liberum, quem negasset hydropicum, si alio letali morbo perspexisset aegrotum, ita istis non ideo ueritas gratulatur, quia Manichei non sunt, si alio genere peruersitatis insaniunt. quapropter aliud est quod anathemamus cum eis, aliud quod in eis. detestamur enim cum eis, quod recte displicet etiam ipsis, ita tamen, ut detestemur in eis, unde recte displicent ipsi.