Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Iam uero quod ita concludit epistulam, ut dicat: nemo ergo uos seducat nec se negent impii ista sentire, sed, si uerum dicunt, aut audientia detur aut certe isti ipsi episcopi, qui nunc dis-\' sident, damnent quae supra dixi cum Manicheis ista tenere, sicut nos ista damnamus quae de nobis iactant, et fit plena concordia. quod si nolunt, scitote eos esse M anicheos et ab eorum uos abstinete consortiis, contemnendum est potius quam refellendum. quis enim nostrum dubitat anathema dicere Manicheis, qui dicunt a bono deo nec homines nec nuptias institutas nec legem datam, quae per Moysen Hebreo populo ministrata est? sed et Pelagianis non inmerito anathema dicimus, qui tam sunt inimici gratiae dei, quae uenit per Iesum Christum dominum nostrum, ut eam dicant non gratis, sed secundum merita nostra dari ac sic gratia iam non sit gratia, [*]( 2 Ioh. 6,54 10 Iulianus 17 Iulianas 27 cf. Rora. 7,25 28 cf. Roni. 11, 6 ) [*]( 1 ilhid] hoc GL 2 expartes CGLa.c. expertisV 5 posse cm.GL 7 quurG baptizntisGa.c.L 8 quieminem Cm1 10 Etiam eos b nominia Om1 12 sed om.D 13 prima Lml et] ex 0,om.L 14 de] abO in mg. 15 alii] ceteriGLb 16 non iam GL epistola GL dicas V 17 ergo nemoDGL negant GL ita GL 18 pr. aut] ut C 19 manichaeisO (ae semper fere) se ista tenere DGL nos**G 20 fit] sit B 21 esse om.D consortiis] concordiis V,b in tng. 23 a bono] ab nnoO a buno B 24 constitntasOL q : Om1 25 haebreoO et om.O pela- ginis B 26 qui*0 sunt om.GL 27 n exnuncO 28 sic] si BCEFGL sit] est OB )

459
tantumque constituunt in libero arbitrio, quo in profundum demersus est homo, ut eo bene utendo dicant hominem mereri gratiam, cum bene illo uti nemo possit nisi per gratiam, quae non secundum debitum redditur, sed deo gratis miserante donatur, paruulos autem ita contendunt esse iam saluos, ut a saluatore audeant negare saluandos. et haec exsecrabilia dogmata tenentes et seminantes adhuc insuper flagitant audientiam, cum damnati debeant agere paenitentiam. [*]( 1 libero (o ex 11111) V quoclGL dimcrsus D 2 mereri] deserere ex deseri Gm1 deseri L 3 nemo bene illo uti DEFbd per omJlu.c.L 5 a salu.] salnatori DVGLb saluari C eos audeant B 6 et] ut GL execrabilia BDL et seminantes om. V 7 aud»entiamO audientiam (pr. i s.l.m1)G audeut iam L agere] cogitare B penitentiam anienO 8 Finit liber primus (lilt. mai.) r Sci augustini ad bonafatiu papam urbis romę liber primus rxplirit. incipit liber serundus 0 Explicit liber primus. Incipit liber sccundus (add. m2) B,CD Diui aurelii augustini hipponensis epi contra duas epistolas pclagianoru ad bonifaciu liber primus explicit. liber secundus incipit EF Explicit liber augustini ad bonifatiiim papam urbij contra epistl iuliani pelagiani et eius erroris factores ac defensoresG EXPL FPISTULA SCI AUG ADUEHSUS EPISTOLAM. IULIAM PELAGIAXI AD BOXIFACIUM PAPAM URBIS L )

460
LIBER SECVNDVS.

Iam nunc aliam, non Iuliani tantum, sed ei communem cum pluribus Pelagianis episcopis, quam Thessalonicam miserunt, consideremus epistulam eique domino adiuuante respondeamus, ut possumus. quod opus nostrum ne longius fiat, quam causae ipsius necessitas postulat, quid opus est ea quoque refellere, quae dogmatis eorum insidiosa uenena non continent, sed tantum in auxilium suum uel pro catholica fide contra Manicheorum, sicut loquuntur, profanitatem consensionem orientalium episcoporum uidentur exposcere nihil aliud nitentes, nisi ut horribili heresi obiecta, cuius se aduersarios esse confingunt, lateant inimici gratiae in laude naturae? quis enim eis hinc commouit aliquando quaestionem ? aut cui catholicorum propterea displicent, quia damnant eos, quos praedixit apostolus recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos inmundos putant, nec putantes a deo cuncta esse condita? quis eos aliquando negare conpulit, quod omnis creatura dei bona sit et nulla substantia sit, quam non summus fecerit deus, nisi ipse deus qui non est ab aliquo factus ? non ista in eis, quae constat esse catholica, reprehenduntur atque damnantur. inpietatem quippe Manicheorum nimium stultam et noxiam non solum fides catholica detestatur, uerum etiam heretici omnes, qui non sunt Manichei. unde et isti Pelagiani hoc bene faciunt Manicheis anathema dicere et eorum erroribus contradicere. sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathemandi sunt: unum, quod catholicos Manicheorum nomine criminantur, alterum, quod [*](13-17 cf. I Tim. 4. 1-4 ) [*]( 2 ei] et Vb 3 pluri (bus eras.) B plurimis EFbd pelaginis B theso- lonicamO thesalonice B 5 possimus B ne] non BD longum VJ 6 docmatisO 7 insidioseOmHnsiosaCml 8 pro om.Oml locunturOCD 9 concessionemOB 10 ut om.C 11 configuntOml 12 commouetD 13 dannant B 15 abstinentis C 16 putantes] putant D 19 constant D constant EF 20 nimiam b 22 pelagini B 23 manichaeiOml et eorum (et e s. ras. m2)0 24 anathematizandi BDEFbd )

461
etiam ipsi hcresim noui erroris inducunt. neque enim quia Manicheorum morbo non laborant, propterea fidei sanae sunt. non unum est pestilentiae genus quemadmodum in corporibus ita et in mentibus. sicut ergo medicus corporis non continuo pronuntiasset a mortis periculo liberum, quem negasset hydropicum, si alio letali morbo perspexisset aegrotum, ita istis non ideo ueritas gratulatur, quia Manichei non sunt, si alio genere peruersitatis insaniunt. quapropter aliud est quod anathemamus cum eis, aliud quod in eis. detestamur enim cum eis, quod recte displicet etiam ipsis, ita tamen, ut detestemur in eis, unde recte displicent ipsi.

Manichei dicunt deum bonum non omnium naturarum esse creatorem, Pelagiani dicunt deum non esse omnium aetatum in hominibus mundatorem, saluatorem, liberatorem. catholica utrosque redarguit et contra Manicheos defendens dei creaturam, ne ab illo instituta negetur ulla natura, et contra Pelagianos, ut in omnibus aetatibus perdita requiratur humana natura. Manichei carnis concupiscentiam non tamquam accidens uitium, sed tamquam naturam ab aeternitate malam uituperant, Pelagiani eam tamquam nullum uitium, sed naturale sit bonum insuper laudant. catholica utrosque redarguit Manicheis dicens: non natura, sed uitium est\', Pelagianis dicens: \'non a patre, sed ex mundo est\', ut eam uelut malam ualitudinem sanari utrique permittant, desinendo illi tamquam insanabilem credere, isti tamquam laudabilem praedicare. Manichei negant homini bono ex libero arbitrio fuisse initium mali, Pelagiani dicunt etiam hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium ad faciendum praeceptum bonum. catholica utrosque redarguit et illis dicens: fecit deus hominem rectu m, et istis dicens: si uos filius liberaucrit, uere [*]( 11 cf. De natnra boni 41 (CSEL XXV 874, 23. 24) 21 cf. I Ioli. 2, 1G 27 Ecclc. 7, 30 28 Ioli. 8, 36 ) [*]( lnoui] nobisO inducant V 3 pestilcntiac est DEFbd 4 praenuntiasset EF SliberatumOB ydropicum r si-aegrotum om. V G prospexissct B 7 qu.apropterO 8 anathematizamus BDEFbd in eis] add. detestamnrOZi 9euim om.Uml 10 detestamur Cm1 11 esse naturanim B 12 pel. uerodicuntF 13 emundatorem OB 1 iberatorcm om.Oml 15 instituta«0 inst ex instrncta Ilml 18 natura F 20 cattholicaO (sic saepius) 21 a om.Oml ex om.Oml 22 ualetudinem HEF 23 insanauilemOwiI 24 bono] add. non OB 28 isti C liberauitZJ )

462
liberi eritis. Manichei dicunt animam particulam dei naturae malae commixtione habere peccatum, Pelagiani dicunt animam iustam non quidem particulam, sed creaturam dei etiam in ista corruptibili uita non habere peccatum. catholica. utrosque redarguit Manicheis dicens: aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum- quod non diceretur homini, qui naturam facere non potest, nisi quia peccatum non natura, sed uitium est —. Pelagianis dicens: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritasinnobisnonest. his morbis inter se contrariis Manichei Pelagianique confligunt dissimili uoluntate, simili uanitate, separati opinione diuersa, sed propinqui mente peruersa.