Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Iam uero quod ita concludit epistulam, ut dicat: nemo ergo uos seducat nec se negent impii ista sentire, sed, si uerum dicunt, aut audientia detur aut certe isti ipsi episcopi, qui nunc dis-\' sident, damnent quae supra dixi cum Manicheis ista tenere, sicut nos ista damnamus quae de nobis iactant, et fit plena concordia. quod si nolunt, scitote eos esse M anicheos et ab eorum uos abstinete consortiis, contemnendum est potius quam refellendum. quis enim nostrum dubitat anathema dicere Manicheis, qui dicunt a bono deo nec homines nec nuptias institutas nec legem datam, quae per Moysen Hebreo populo ministrata est? sed et Pelagianis non inmerito anathema dicimus, qui tam sunt inimici gratiae dei, quae uenit per Iesum Christum dominum nostrum, ut eam dicant non gratis, sed secundum merita nostra dari ac sic gratia iam non sit gratia, [*]( 2 Ioh. 6,54 10 Iulianus 17 Iulianas 27 cf. Rora. 7,25 28 cf. Roni. 11, 6 ) [*]( 1 ilhid] hoc GL 2 expartes CGLa.c. expertisV 5 posse cm.GL 7 quurG baptizntisGa.c.L 8 quieminem Cm1 10 Etiam eos b nominia Om1 12 sed om.D 13 prima Lml et] ex 0,om.L 14 de] abO in mg. 15 alii] ceteriGLb 16 non iam GL epistola GL dicas V 17 ergo nemoDGL negant GL ita GL 18 pr. aut] ut C 19 manichaeisO (ae semper fere) se ista tenere DGL nos**G 20 fit] sit B 21 esse om.D consortiis] concordiis V,b in tng. 23 a bono] ab nnoO a buno B 24 constitntasOL q : Om1 25 haebreoO et om.O pela- ginis B 26 qui*0 sunt om.GL 27 n exnuncO 28 sic] si BCEFGL sit] est OB )

459
tantumque constituunt in libero arbitrio, quo in profundum demersus est homo, ut eo bene utendo dicant hominem mereri gratiam, cum bene illo uti nemo possit nisi per gratiam, quae non secundum debitum redditur, sed deo gratis miserante donatur, paruulos autem ita contendunt esse iam saluos, ut a saluatore audeant negare saluandos. et haec exsecrabilia dogmata tenentes et seminantes adhuc insuper flagitant audientiam, cum damnati debeant agere paenitentiam. [*]( 1 libero (o ex 11111) V quoclGL dimcrsus D 2 mereri] deserere ex deseri Gm1 deseri L 3 nemo bene illo uti DEFbd per omJlu.c.L 5 a salu.] salnatori DVGLb saluari C eos audeant B 6 et] ut GL execrabilia BDL et seminantes om. V 7 aud»entiamO audientiam (pr. i s.l.m1)G audeut iam L agere] cogitare B penitentiam anienO 8 Finit liber primus (lilt. mai.) r Sci augustini ad bonafatiu papam urbis romę liber primus rxplirit. incipit liber serundus 0 Explicit liber primus. Incipit liber sccundus (add. m2) B,CD Diui aurelii augustini hipponensis epi contra duas epistolas pclagianoru ad bonifaciu liber primus explicit. liber secundus incipit EF Explicit liber augustini ad bonifatiiim papam urbij contra epistl iuliani pelagiani et eius erroris factores ac defensoresG EXPL FPISTULA SCI AUG ADUEHSUS EPISTOLAM. IULIAM PELAGIAXI AD BOXIFACIUM PAPAM URBIS L )

460
LIBER SECVNDVS.

Iam nunc aliam, non Iuliani tantum, sed ei communem cum pluribus Pelagianis episcopis, quam Thessalonicam miserunt, consideremus epistulam eique domino adiuuante respondeamus, ut possumus. quod opus nostrum ne longius fiat, quam causae ipsius necessitas postulat, quid opus est ea quoque refellere, quae dogmatis eorum insidiosa uenena non continent, sed tantum in auxilium suum uel pro catholica fide contra Manicheorum, sicut loquuntur, profanitatem consensionem orientalium episcoporum uidentur exposcere nihil aliud nitentes, nisi ut horribili heresi obiecta, cuius se aduersarios esse confingunt, lateant inimici gratiae in laude naturae? quis enim eis hinc commouit aliquando quaestionem ? aut cui catholicorum propterea displicent, quia damnant eos, quos praedixit apostolus recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos inmundos putant, nec putantes a deo cuncta esse condita? quis eos aliquando negare conpulit, quod omnis creatura dei bona sit et nulla substantia sit, quam non summus fecerit deus, nisi ipse deus qui non est ab aliquo factus ? non ista in eis, quae constat esse catholica, reprehenduntur atque damnantur. inpietatem quippe Manicheorum nimium stultam et noxiam non solum fides catholica detestatur, uerum etiam heretici omnes, qui non sunt Manichei. unde et isti Pelagiani hoc bene faciunt Manicheis anathema dicere et eorum erroribus contradicere. sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathemandi sunt: unum, quod catholicos Manicheorum nomine criminantur, alterum, quod [*](13-17 cf. I Tim. 4. 1-4 ) [*]( 2 ei] et Vb 3 pluri (bus eras.) B plurimis EFbd pelaginis B theso- lonicamO thesalonice B 5 possimus B ne] non BD longum VJ 6 docmatisO 7 insidioseOmHnsiosaCml 8 pro om.Oml locunturOCD 9 concessionemOB 10 ut om.C 11 configuntOml 12 commouetD 13 dannant B 15 abstinentis C 16 putantes] putant D 19 constant D constant EF 20 nimiam b 22 pelagini B 23 manichaeiOml et eorum (et e s. ras. m2)0 24 anathematizandi BDEFbd )

461
etiam ipsi hcresim noui erroris inducunt. neque enim quia Manicheorum morbo non laborant, propterea fidei sanae sunt. non unum est pestilentiae genus quemadmodum in corporibus ita et in mentibus. sicut ergo medicus corporis non continuo pronuntiasset a mortis periculo liberum, quem negasset hydropicum, si alio letali morbo perspexisset aegrotum, ita istis non ideo ueritas gratulatur, quia Manichei non sunt, si alio genere peruersitatis insaniunt. quapropter aliud est quod anathemamus cum eis, aliud quod in eis. detestamur enim cum eis, quod recte displicet etiam ipsis, ita tamen, ut detestemur in eis, unde recte displicent ipsi.

Manichei dicunt deum bonum non omnium naturarum esse creatorem, Pelagiani dicunt deum non esse omnium aetatum in hominibus mundatorem, saluatorem, liberatorem. catholica utrosque redarguit et contra Manicheos defendens dei creaturam, ne ab illo instituta negetur ulla natura, et contra Pelagianos, ut in omnibus aetatibus perdita requiratur humana natura. Manichei carnis concupiscentiam non tamquam accidens uitium, sed tamquam naturam ab aeternitate malam uituperant, Pelagiani eam tamquam nullum uitium, sed naturale sit bonum insuper laudant. catholica utrosque redarguit Manicheis dicens: non natura, sed uitium est\', Pelagianis dicens: \'non a patre, sed ex mundo est\', ut eam uelut malam ualitudinem sanari utrique permittant, desinendo illi tamquam insanabilem credere, isti tamquam laudabilem praedicare. Manichei negant homini bono ex libero arbitrio fuisse initium mali, Pelagiani dicunt etiam hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium ad faciendum praeceptum bonum. catholica utrosque redarguit et illis dicens: fecit deus hominem rectu m, et istis dicens: si uos filius liberaucrit, uere [*]( 11 cf. De natnra boni 41 (CSEL XXV 874, 23. 24) 21 cf. I Ioli. 2, 1G 27 Ecclc. 7, 30 28 Ioli. 8, 36 ) [*]( lnoui] nobisO inducant V 3 pestilcntiac est DEFbd 4 praenuntiasset EF SliberatumOB ydropicum r si-aegrotum om. V G prospexissct B 7 qu.apropterO 8 anathematizamus BDEFbd in eis] add. detestamnrOZi 9euim om.Uml 10 detestamur Cm1 11 esse naturanim B 12 pel. uerodicuntF 13 emundatorem OB 1 iberatorcm om.Oml 15 instituta«0 inst ex instrncta Ilml 18 natura F 20 cattholicaO (sic saepius) 21 a om.Oml ex om.Oml 22 ualetudinem HEF 23 insanauilemOwiI 24 bono] add. non OB 28 isti C liberauitZJ )

462
liberi eritis. Manichei dicunt animam particulam dei naturae malae commixtione habere peccatum, Pelagiani dicunt animam iustam non quidem particulam, sed creaturam dei etiam in ista corruptibili uita non habere peccatum. catholica. utrosque redarguit Manicheis dicens: aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum- quod non diceretur homini, qui naturam facere non potest, nisi quia peccatum non natura, sed uitium est —. Pelagianis dicens: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritasinnobisnonest. his morbis inter se contrariis Manichei Pelagianique confligunt dissimili uoluntate, simili uanitate, separati opinione diuersa, sed propinqui mente peruersa.

Iam uero gratiam Christi simul oppugnant, baptismum eius simul euacuant, carnem eius simul exhonorant, sed etiam haec modis causisque diuersis. nam Manichei meritis naturae bonae, Pelagiani autem meritis uoluntatis bonae perhibent diuinitus subueniri. illi dicunt: \'debet hoc deus laboribus membrorum suorum\', isti dicunt: \'debet hoc deus uirtutibus seruorum suorum\'. utrisque ergo merces non inputatur sec.mdum gratiam, sed secundum debitum. Manichei \'lauacrum regenerationis, id est aquam ipsam dicunt esse superfluam nec prodesse aliquid profano corde contendunt', Pelagiani autem, \'quod in sacro baptismate ad expianda peccata dicitur nihil opitulari infantibus nullum peccatum habentibus adserunt\'. ac per hoc in paruulis baptizandis, quantum ad remissionem adtinet peccatorum, Manichei uisibile destruunt elementum, Pelagiani autem etiam inuisibile sacramentum. Manichei carnem Christi exhonorant partum uirginis blasphemando, Pelagiani autem carnem [*](5 Matth. 12, 33 9 I Ioh. 1, 8 20 cf. Rom. 4, 4 ) [*](1 estis B 2 natura T" male Oml mala D comixtion? T\'comixioueO 3 istam D 4 peccata D 6 bonam-arborem om.V 7 malam om.C fructus eius malos EF 8 quia (a s.l.ml)0 9 pelagianis (s mls.l. jO 10 nosmetO 11 contrariis inter se EF 12 dissimili ore simili uoluntate separati D,b in mg. 13 mcnte»F 16 posl meritis eras. uoluntatisO 18 pr. dicciut Cml 19 deus om.Dl\'b 20 ante debitum exp. meritum B. 22 prophanoOD 23 dicitur] datur EF 25 babtizantis (d s. t. m1)0 26 helementum C post autem eras. uemm B 27 inuisibile∗O manichei autem CD 28 uirginis om. CEF blaphemando B )

463
redimendorum carni redemptoris aequando. propterea quippe natus est Christus non utique in carne peccati, sed in similitudinem carnis peccati, quia ceterorum hominum nascitur caro peccati. Manichei ergo omnem carnem penitus detestantes auferunt carni Christi perspicuam ueritatem, Pelagiani uero nullam nullam peccati nasci asserentes auferunt carni Christi propriam dignitatem.

Desinant itaque Pelagiani catholicis obiectare quod non sunt, sed ipsi potius festinent emendare quod sunt; nec ideo se uelint amabiles, quia odioso Manichcorum aduersantur errori, sed merito se agnoscant odibiles, quia suum non auersantur errorem. possunt enim duo errores inter se esse contrarii, sed ambo sunt detestandi, quia sunt ambo contrarii ueritati. nam si propterea sunt diligendi Pelagiani, quia oderunt Manicheos, diligendi sunt et Manichei, quia oderunt Pelagianos. sed absit, ut catholica mater propter alterorum odium alteros eligat amare, cum monente atque adiuuante domino debeat utrosque uitare et cupiat utrosque sanare.

Quin etiam romanos clericos arguunt scribentes \'eos iussionis terrore perculsos non erubuisse praeuaricationis crimen admittere, ut contra priorem sententiam suam, qua gestis catholico dogmati affuerant, postea pronuntiarent malam hominum esse naturam\'. immo uero Pelagiani spe falsa putauerant nouum et exsecrabile dogma Pelagianum uel Caelestianum persuaderi quorundam Romanorum catholicis mentibus posse, quando illa ingenia quamuis nefando errore peruersa, non tamen contemptibilia, cum studiose corrigenda potius quam facile damnanda uiderentur, aliquanto lenius, quam seuerior postulabat ecclesiae disciplina, tractata sunt: tot enim et tantis inter apostolicam sedem et afros episcopos [*]( 2 cf. Kom. 8, 3 17 Iulianus ) [*]( 1 redemtoris Tx 2 est xps in similitudine carnis peccati non utiquc in carne peccati B sed om.B\\ sed—peccati om.OEF similitudinem D 3 qua () 4 ergo] autem B penitus carnem D G adseuerantes CDEFYbd 8 sed ipsi-quod sunt om.rb festinantO/nl post festinent sequilur in jol. 73b D pag. 471, 19 positum sqq. uel int anmiles Oml posl uelint add. haberi d 10 aduersantur B possunt inter se duo errores (eras. inter se) esse 0 11 contriiOm1 12 contriiO/>J ueritati erp.0 13 pelegianiO et om. EF 15 com B 19cattolicoO 21i mala C 21 putaueruntO 22 celcstianum OB 24 pernasa B contemtibilia r 25 studio se b damna (in mg.m2 damnanda)0 aliquandoor 26 tra»ctataO )

464
currentibus et recurrentibus scriptis ecclesiasticis, etiam gestis de hac causa apud illam sedem Caelestio praesente et respondente confectis quaenam tandem epistula uenerandae memoriae papae Zosimi, quae interlocutio repperitur, ubi praeceperit credi oportere sine ullo uitio peccati originalis hominem nasci? nusquam prorsus hoc dixit, nusquam omnino conscripsit. sed cum hoc Caelestius in suo libello posuisset, inter illa dumtaxat, de quibus se adhuc dubitare et instrui uelle confessus est, in homine acerrimi ingenii, qui profecto, si corrigeretur, plurimis profuisset, uoluntas emendationis, non falsitas dogmatis adprobata est. propterea libellus eius catholicus dictus est, quia et hoc catholicae mentis est, si qua forte aliter sapit, quam ueritas exigit, non ca certissima definire, sed detecta ac demonstrata respuere. non enim hercticis, sed catholicis apostolus loquebatur, ubi ait: quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; et siquid aliter sapitis, idquoque deus uobis reuelabit. hoc in illo factum esse putabatur, quando se litteris beatae memoriae papae Innocentii, quibus de hac re dubitatio tota sublata est, consentire respondit. et hoc ut plenius et manifestius in illo fieret, expectabatur uenturis ex Africa litteris, in qua prouincia eius calliditas aliquanto euidentius innotuerat. quae Romam litterae posteaquam uenerunt id continentes non sufficere hominibus tardioribus et sollicitioribus, quod se generaliter Innocentii episcopi litteris consentire fatebatur, sed aperte eum debere anathemare quae in suo libello praua posuerat, ne, si id non fecisset, multi parum intellegentes magis in libello eius illa fidei uenena a sede apostolica crederent adprobata, propter quod ab illa dictum erat eum libellum [*]( 14 Phil. 3,15 ) [*](1 ct recurrentibus om.OB 2 eelestioO et oni.O 3 quaenara (ae s.l.m2)0 4 reperitur codd. praet. BV 5 uoce hominem inc. D nuquaC; nusquam-dixit om.EF 6 conseripxit B celestiusOB 7 ante libello eras. libello F 10 et plopterea DEFVbd libellos V dictus est om.D 11 hoc om.CEF 12exigit dicens EF certissima (a s. ras.) 0 certissimeEFbd difinire V 13 respucrat B 15 si quod aliter B quit V uobis deus CD reuclauit OF 16 in om.0 18 in illo om.Om1 19 futuris (ai uenturis)F affrica BD 20 aliquanto calliditas d aliquando OD romae b postea litterae (qua cxp.)D 21 deuenerut D 22 solliticioribus B sollicioiibus C episcopi (i fin. ex a)0 23 litsteris0 ante debere exp. uidere B anathematizare BDEFbd 25 eius om.O uenenata B 26 probata D propter hoc quod F propterea quod M illo D )
465
esse catholicum, quam emendata, propter illud quod se papae Innocentii litteris consentire ipse responderat: tunc ergo cum eius praesentia po?ceretur, ut certis ac dilucidis responsio libus uel astutia hominis uel correctio dilucesceret et nulli ambigua remaneret, se subtraxit et negauit examini. rec differendum iam fuerat, sicut factum est, quod aliis prodesset, si nimium peruersorum pertinaciae dementiaeque non posset. sed si — quod absit! — ita tunc fuisset de Caelestio uel Pelagio in {omana ecclesia iudicatum, ut illa eorum dogmata, quae in ipsis et cum ipsis papa Innocentius damnauerat, adprobanda et tenenda pronuntiarentur, ex hoc potius esset praeuaricationis nota romanis clericis inurenda. nunc uero cum primitus beatissimi papae Innocentii litterae episcoporum litteris respondentis afrorum pariter hunc errorem, quem conantur isti persuadere, damnauerint, successor quoque eius sanctus papa Zosimus hoc tenendum esse, quod isti de paruulis sentiunt, numquam dixerit, numquam scripserit, insuper etiam Caelestium se purgare molientem ad consentiendum supra dictis sedis apostolicae litteris crebra interlocutione constrinxerit, profecto quidquid interea lenius actum est cum Caelestio seruata dumtaxat antiquissimae et robustissimae fidei firmitate correctionis fuit clementissima suasio, non adprobatio exitiosissima prauitatis. et quod ab eodem sacerdote postea Caelestius et Pelagius repetita auctoritate damnati sunt, paululum intermissae iam necessario proferendae ratio seueritatis fuit, non praeuaricatio prius cognitae uel noua cognitio ueritatis.

Sed quid opus est nos de hac re loquendo diutius inmorari, cum extent hinc atque inde gesta et scripta direeta, ubi possint cuncta illa quemadmodum acta sint uel cognosci uel recognosci ? [*]( 1 se] saepe P innocencie B 2 responderat ipse D 3 delueidis V 4 nulla F 5 se»0 exanimi 0 (ex s.l.; in mg. 1 amini) G posset C prodessetO (sset s.l.m2) 7 prodesse non possetF siquodj sicl* 8 nunc D 9 ut om.D illa om.O innoeencins V 10 potuisset D 11 inurandaOm? inuri D 12 post primitus eras. iis B 13 respondentes Om2D respondendis B 14 daninaueruntEF surrcs Cm1 15 zozimus B 1G rclestimn (semper /ere e pro ae)0 17 supradictaeO 1S constrixerit 1* constrinserit B quicquid UC 19 dnmtanxat n 20 robustistisiinc B correctio B clementissimai Um2 21 suasio—prauitatis om.OB exitiosissimae EF 22 repetit V 23 intermisisse O 24 seu ueritatis b 27 existent V 28 illa om.OBC quemammodum C ) [*]( LiX. Angu«t. VIII pars I. Vrba et Zyoha. ) [*]( 30 )

466
interrogationibus enim sancti praecessoris tui et Caelestii responsionibus, quibus se beati papae Innocentii litteris consentire professus est, quis non uideat quemadmodum sit Caelestius conligatus et uinculo saluberrimo obstrictus, ne ulterius defendere auderet in baptismate paruulorum non dimitti originale peccatum ? uenerabilis quippe Innocentii episcopi de hae re ista sunt uerba ad Carthaginiense concilium: liberum enim, inquit, arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praeuaricationis profunda demersus nihil quemadmodum exinde surgere posset inuenit suaque in aeternum libertate deceptus huius ruinae latuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia releuasset aduentus, qui per nouae regenerationis purificationem omne praeteritum uitium sui baptis matis lauaero purgauit. quid ista sedis apostolicae sententia clarius atque manifestius? huic se Caelestius consentire professus est, quando, cum illi a sancto praecessore tuo dictum esset: illa omnia damnas quae iactata sunt de nomine tuo? ipse respondit: damno secundum sententiam beatae memoriae praecessoris tui Innocentii. inter cetera autem, quae de nomine eius iactata fuerant, diaconus Caelestio Paulinus obiecerat, quod diceret \'peccatum Adae ipsi soli obfuisse et non generi humano et quod infantes nuper nati in eo statu essent, in quo Adam fuit ante peccatum\'. proinde si obiecta Paulini secundum sententiam beati papae Innocentii ueraci corde atque ore damnaret, quid ei remaneret deinceps unde contenderet nullum esse ex praeterita primi hominis tran?gressione in paruulis uitium, quod per nonae regenerationis [*]( 7 cf. Aug. epist. 181, 7 (CSEL XXXXIV 709,14) 20. 22 Caelestius ) [*]( 1 praedecessoris r (de m. rec. add.), Fb 3 quemammodum (passim) OC 6 episcopi om. V ac Oml cartaginense D 7 consiliumO enim om.b 8 per- pensus D inconsultę D 9 dimersus BEF 12 iacuisset a post latuisset ras. 2 litt. V oppressus DEF 13 relcuasset] liberassetOBEFrbà 15 praeteritiO (ti ex tu),CEF batismatis B 17 celsiusOmJ 18 praedecessore B 19 qua V 21 innocentiOwJ 22 ante fuerant exp. sunt D diacono O obicerat 0 23 ipsi soliO (utrmnquei fin. cxu) 24 in eo∗∗∗∗statu essent 0 (nt s.l.m2) essent statu EFbd adam pon. post peccatum EF 25 beati 0 (i ex e) innocenti Om1 26 ora Oml 27 conderetO )
467
purificationem sacro baptismate purgaretur? sed illud se respondisse fallaciter nouissimo exitu ostendit, cum se subtraxit examini, ne secundum africana rescripta ipsa omnino de hac quaestione uerba commemorare et anathematizare, quae in libello suo posuit, cogeretur.

Quid illud quod idem papa de hac ipsa causa etiam Numidiae rescripsit episcopis, quia de utroque concilio, et de Cartha £ iniensi scilicet et de Mileuitano, scripta susceperat, nonne apertissime de paruulis loquitur? ha c enim eius uerba sunt: illud uero, quod eos uestra fraternitas asserit praedicare, paruulos aeternae uitae praemiis etiam sine baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. nisi enim manducauerint carnem filii hominis et biberint sanguinem eius, non habebunt uitam in semet ipsis, qui autem haec eis sine regeneratione defendunt, uidentur mihi ipsum baptismum uelle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos credimus non nisi baptismate conferendu m. quid ad haec dicit ingratus, cui sedes apostolica iam sua professione quasi correcto benignissima lenitate pepercerat: quid ad haec dicit? utrum post huius uitae finem paruuli, etiamsi dum uiuunt non baptizentur in Christo, in uita aeterna erunt an non erunt? si dixerit: \'erunt\', quomodo ergo quae de nomine eius iactata sunt secundum sententiam beatae memoriae Innocentii se damnasse respondit? ecce beatae memoriae papa Innocentius sine baptismo Christi et sine participatione corporis et sanguinis Christi uitam non habere paruulos dicit. si dixerit: \'non erunt\', quomodo ergo non accipientes aeternam uitam utique consequenter aeterna morte damnantur, si nullum trahunt originale peccatum? [*](b cf. Aug. epist. 182, 5 (CSEL XXXXIV 72U, G) 12 cf. Ioh. 6, 54 ) [*](2 ostenditurO 3 affricare scripta Om1 affricana BD 4∗anathem∗∗∗are O (h s. i, w2) anathemare V suo om. D 6 carthagincnsi 0 cartaginensi D 7 de bis pon. B meliuitano D suscipcrat OIllZ b siint eius uerba D 11 perfactum Om1 15 uidententurZ) 16 cessare BmlCEF 17 credunt Aug. in episl. non nisi] non sibi Aug. tn epist. cod. N 18 sedis r 19 perprr- cerat C 21 uiuntOml baptiz mtur B23 innocenti Om1 (passim) a> te innocentii exp. papiZ) 24 papa (s.l.m\'?) innocentiusO (ns t.l.ml) innncentius papa EFbd 28 antU (trdh eum.) ) [*]( 30* )

468

Quid ad haec dicunt isti, qui suas calumniosas impietates audent etiam scribere, audent etiam orientalibus episcopis mittere? tenetur Caelestius litteris uenerabilis Innocentii praebuisse consensum; leguntur ipsae memorati antistitis litterae scribentis non baptizatos uitam paruulos habere non posse. quis autem negabit id esse consequens, ut mortem habeant qui non habent uitam? unde ergo in infantibus ista miserabilis poena, si nulla originalis est culpa? quomodo igitur ab istis fidei desertoribus et obpugnatoribus gratiae romani clerici praeuaricationis arguuntur sub episcopo Zosimo, quasi aliud senserint in damnatione posteriore Caelestii et Pelagii, quam quod sub Innoeentio in priore senserunt ? quia utique cum litteris uenerabilis Innocentii de paruulis, nisi baptizarentur in Christo, in aeterna morte mansuris catholicae fidei clareret antiquitas, profecto ecclesiae romanae praeuaricator potius esset, quicumque ab illa sententia deuiasset. quod deo propitio quoniam factum non est, sed ipsa constanter repetita Caelestii et Pelagii damnatione seruata est, se intellegant esse isti unde alios criminantur et aliquando a fidei praeuaricatione sanentur. malam quippe hominum esse naturam non dicit catholica fides; in quantum a creatore homo primitus institutus est, neque nunc quod in illa deus creat, cum homines ex hominibus facit, hoc est malum eius, sed quod ex illo uitio primi hominis trahit.

Iam nunc illa uidenda sunt, quae in epistula sua nobis obicientes breuiter posuerunt, quibus haec est nostra responsio: peccato Adae arbitrium liberum de hominum natura perisse non dicimus, sed ad peccandum ualere in hominibus subditis diabolo; ad bene autem pieque uiuendum non ualere, nisi ipsa uoluntas hominis [*](1 quod B calumniasOmi 2 audcnt etiam om. Yb scribere audent etiam om.OB ori*entalibusO originalibus C 3 inuscentiiB 4 ipseOmi antestitisOmlV antistis B 5 negauitOmlBF 6 morte C 7 in s.l.Oml,om.D est originalis D 10 posteriore om.EF 11 quam quod] quandoO quod MII.B 13 aeterna*0 aeternaF inansurisO (i ex 0 ml) incensuris B claret D 15 quoniam] quia D 16 reppctit ac V 17 intellegantes se-isti 0 intellegant ee isti se B intellegant esse isti EF se int. esse V int. se isti esse d 18 malum Om1 19 quamtum B homo a creatore CDEFbd a creatotore B 20 in om.Oml illoF 21 hoc] atld. non EF 22 cxom.O 23 illa om.D 24 subicientesO breuiter oni.F proposueruntF est om.D 25 liberiim arbitriumO periisse EF 26 in homillibus-non ualere om. EF 27 non om.B post uoluntas eras. diOhominiB )

469
dei gratia fuerit liberata et ad omne bonum actionis, sermonis, cogitationis adiuta. neminem nisi dominum deum dicimus nascentium conditorem nec a diabolo, sed ab ipso nuptias institutas, omnes tamen sub peccato nasci propter propaginis uitium et ideo esse sub diabolo, donec renascantur in Christo. nec sub nomine gratiae fatum asserimus, quia nullis hominum meritis dei gratiam dicimus antecedi. si autem quibusdam omnipotentis dei uoluntatem placet fati nomine nuncupare, profanas quidem uerborum nouitates euitamus, sed de uerbis contendere non amamus.

Vnde autem hoc eis uisum fuerit nobis obicere, quod fatum asseramus sub nomine gratiae, cum aliquanto adtentius cogitarem, prius eorum uerba quae consequuntur inspexi. sic enim hoc nobis obiciendum putarunt: sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia nisi deus inuito et reluctanti homini inspirauerit boni et ipsius inperfecti cupiditatem, nec a malo declinare nec bonum possit arripere. deinde aliquanto post, ubi ipsi quae defendant commemorant, quid de hac re ab eis diceretur adtendi: baptisma, inquiunt, omnibus necessarium esse aetatibus confitemur, gratiam quoque adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum. ex his eorum uerbis intellexi ob hoc illos uel putare uel putari uelle fatum nos asserere sub nomine gratiae, quia gratiam dei non secundum merita nostra dicimus dari, sed secundum ipsius misericordissimam uoluntatem, qui dixit: miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero. ubi consequenter adiunctum est: igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. posset etiam hinc quispiam similiter stultus fati assertorem apostolum putare uel dicere. uerum hic se isti satisaperiunt. [*]( 8 cf. I Tim. G, 20 13. 17 Iulianus 20 cf. Col. 3, 25 24 Rom. 9, 15 26 Rom. 9, 16_ ) [*](3 ab] adeo EF 4 nascit B 5 renascuntur CEF 6 fa*tu OB adserdmus r 7 place** t V8 prophanas BC uitamus D 10 fa*tumO/i 11 as.serimus I) cum] qu ιcum Vb 12 consecuntur DV 13 homine l3 fawtum O 14 nisi quiaO quia om. B et] etiani EF 16 posset 1* 17 re OJII.C 20 reluetanti*0 21 putare uel om.B 22 uello] uel DC quiO 23 dari dicimus D dicimus dari om.0 24 post uoluntitcm sequitur in D pag. 477, 13 manorct 29 uelle U istis D,om.EF )

470
cum enim propterea nobis calumniantur.dicentes nos fatum gratiae nomine asserere, quia non secundum merita nostra dari dicimus dei gratiam, procul dubio confitentur, quod ipsi eam secundum nostra merita dari dicunt; ita caecitas eorum occultare ac dissimulare non potuit hoc se sapere atque sentire, quod sibi obiectum Pelagius in episcopali iudicio Palestino subdolo timore damnauit. obiectum quippe illi est ex uerbis quidem discipuli sui Caelestii, quod etiam ipse diceret \'gratiam dei secundum merita nostra dari\'. quod ille detestans uel quasi detestans, ore dumtaxat, anathematizare non distulit; sed sicut eius libri posteriores indicant et istorum sectatorum eius nudat assertio, ficto corde seruauit, donec postea, quod tunc metu texerat negantis astutia, etiam in litteras proferret audacia. et adhuc non formidant, non saltem uerecundantur episcopi Pelagiani litteras suas catholicis orientalibus episcopis mittere, quibus nos assertores fati esse criminantur, quia non dicimus gratiam dei secundum merita nostra dari, quod Pelagius episcopos orientales metuens et dicere non ausus et damnare conpulsus est.

Itane uero, filii superbiae, inimici gratiae dei o noui heretici Pelagiani, quisquis dicit gratia dei omnia hominis bona merita praeueniri nec gratiam dei meritis dari, ne non sit gratia. si non gratis datur, sed debita merentibus redditur, fatum uobis uidetur asserere? nonne etiam uos ipsi qualibet intentione necessarium baptismum omnibus aetatibus dicitis? nonne in hac ipsa epistula uestra istam de baptismo sententiam et de gratia iuxta posuistis?? cur non uos baptismus, qui datur infantibus, ipsa uicinitate commonuit, quid sentire de gratia debeatis ? haec enim uerba sunt uestra: baptisma omnibus necessarium esse aetatibus confitemur, gratiam quoque [*]( 8 cf. De gestis Pelrgii 14, £ 0 (CSEL XLII 84, 5) 20 if. Rora. 11, 6 27 Iulianus, cf. p. 469, 17 ) [*]( 3 gratiam dei 0 6 palaestino EF 8 ipse om.OmlEF ipsi Cm] 9 detestans uel om.EF ue] quasi detestans B in mg., om.C ore 0 (0 s. ras. m2) anathemathezare V 10 eiusO (e add. m2) 11 nudat#*0 (as eras.) nudlta b 12 negantes V litterisC proferret 0 (ret s.l.m2) 13 reformidant EFV bd non] nec bd saltimO 15 fc»ti V gram B 17 alt. et] cstOB 19 quisquis 0 (s fin. s. I.) 20 nec om.OB mcritisO (m s. ras., in mg. ml 1 in meritis) gratia om.Oml 21 nobis B 22nonneO (ne s.l.ml) 24 istam om.D iustaO 25 nos baptismum V baptismū quod D cominuitOml 27 baptismn D )

471
adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum. in his omnibus uerbis uestris de gratia quod dixistis interim taceo. de baptismate reddite rationem, cur illud dicatiS omnibus esse aetatibus necessarium, quare sit necessarium paruulis dicite; profecto quia eis boni aliquid confert et idem aliquid nec paruum nec mediocre, sed magnum est. nam etsi eos negatis adtrahere quod in baptismo remittatur originale peccatum, tamen illo regenerationis lauacro adoptari ex filiis hominum in dei filios non negatis, immo etiam praedicatis. dicite ergo nobis, quicumque baptizati in Christo paruuli de corpore exierunt, hoc tam sublime donum quibus praecedentibus meritis acceperunt? si dixeritis hoc eos parentum pietate meruisse, respondebitur nobis: cur aliquando piorum filiis hoc negatur bonum et filiis tribuitur impiorum? nonnumquam enim de religiosis orta proles in tenera aetate atque ab utero recentissima praeuenitur morte, antequam lauacro regenerationis abluatur, et infans natus ex inimicis Christi misericordia Christianorum baptizatur in Christo; plangit baptizata mater non baptizatum proprium et ab inpudica expositum baptizandum casta fetum colligit alienum. hic certe merita parentum uacant, uacant uobis fatentibus ipsorum etiam paruulorum. scimus enim uos non hoc de anima humana credere, quod ante corpus terrenum alicubi uixerit et aliquid operata sit uel boni uel mali, unde istam in carne differentiam mereretur. quae igitur causa huic paruulo baptismum procurauit, illi negauit? an ipsi fatum habent, quia meritum non habent? aut in his est a domino acceptio personarum? nam utrumque dixistis, prius fatum, acceptionem postea personarum, ut, quoniam [*]( 2 cf. Col. 3, 2.) 8 ef. Tit. 3, 5 21 cf. Plato Tim. p. 91 A sqq. Dipls Doxogr. p. 199. 568,19. 588, 21. 651, 2. August. De ciu. dei XII 27 ) [*]( 4 quurO dicitisD 5 esse om. D 6 boni eis D conferOml 7 mcdiocres ed O etsi] si Vb 9 filios deiFJ 10 dicite ex diceteOmi xpmB 12 cos hoc D 13 uobis bis pon. D aliquantoO (n ex in) negatur hoc EFV bd 14 ncgareturO tribueturO nununquani B eniin om.D 15 teneraeB recentissima0 (reccnti in ras.) recentissimo Vb 19 uoce positum inc. fol. 73b D factum 0 (e ex c m2) 20 hi B 21 ims ex nosse B 22 quo dante 6 corpus humanum uel teirenum EF 24 ausa r 25 ille Cml lion habent meritum D aut] utO (m2 mul. in et) An D 26 acceptio a domino EFVbd utrimque D )
472
utrumque refutandum est, remaneat quod uultis aduersus gratiam introducere meritum. respondete igitur de meritis paruulorum, cur alii baptizati, alii non baptizati de corporibus exeant nec parentum meritis uel polleant uel careant tam excellenti bono, ut fiant filii dei ex hominum filiis nullis parentum, nullis meritis suis. nempe reticetis et uos ipsos potius in eo, quod nobis obicitis, inuenitis. nam si, ubi non est meritum, consequenter esse dicitis fatum et ob hoc in gratia dei meritum hominis uultis intellegi, ne fatum cogamini confiteri, ecce uos potius asseritis fatum in baptismate paruulorum, quorum nullum esse fatemini meritum. si autem in baptizandis paruulis et nullum meritum omnino praecedere et tamen fatum non esse conceditis, cur nos, quando dicimus gratiam dei propterea gratis dari, ne gratia non sit, non tamquam debitam meritis praecedentibus reddi, fati assertores esse iactatis non intellegentes in iustificandis impiis sicut propterea merita non sunt, quia dei gratia est, ita propterea non esse fatum, quia dei gratia est, ita propterea non esse acceptionem personarum, quia dei gratia est?

Fatum quippe qui adfirmant, de siderum positione ad tempus, quo concipitur quisque uel nascitur, quas constellationes uoeant, non solum actus et euenta, uerum etiam ipsas nostras uoluntates pendere contendunt; dei uero gratia non solum omnia sidera et omnes caelos, uerum etiam omnes angelos supergreditur. deinde fati assertores et bona et mala hominum fato tribuunt; deus autem in malis hominum merita eorum debita retributione persequitur, bona uero per indebitam gratiam misericordi uoluntate largitur, utrumque faciens non per stellarum temporale consortium, sed per suae seueritatis et bonitatis aeternum altumque consilum. neutrum [*]( 12 cf. Rom. 11, 6 17 cf. Col. 3, 25 ) [*]( 1 reputandum 0 (t s. ras. ml; in mg. m2 l repudiandu 1 rephutandu) est om.C 2maritumf aliis Cm3D 3 alii non baptiziti otn.EF 5 filiis hominum D parentum nullis B meritis suis] propriis meritisOB nempe reticetis om.OB 7 diris 1) fatumom.EF 11 tamen om.D 13 sit] add. et bd 14 iactititis B in om. Vb 15 ita propterea] Item D 17 personaram aeceptionem D quia-473, 16 personarum om.D 18 fa*tum B sider«um positione.o 20 non—uerum in vig. Om2 auctus B uolunta«tes 0 22 supergraditurO super»greditur F fati.B as***sertores O 23 tribmmt om.Oml 24 hominibus OB debita 0 (d in ras. m2, bi in mg., ta proor. u.) bona C 26 temporalex0 27 et bonitatis s.l.Oml\' )

473
ergo pertinere uidemus ad fatum. hic si respondetis hanc ipsam dei beniuolentiam, qua non merita sequitur, sed bona indebita gratuita bonitate largitur, fatum potius esse dicendum, cum hanc apostolus gratiam uocet dicens: gratia salui facti estis per fidem et hoc non ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, nc forte quis extollatur, nonne adtenditis, nonne perspicitis non a nobis diuinae gratiae nomine fatum asseri, sed a uobis potius diuinam gratiam fati nomine nuncupari?

Itemque acceptio personarum ibi recte dicitur, ubi ille qui iudicat relinquens causae meritum, de qua iudicat, alteri contra alterum suffragatur, quia inuenit aliquid in persona, quod honore uel miseratione sit dignum. si autem quispiam duos habeat debitores et alteri uelit dimittere debitum, alterum exigere, cui uult donat, sed neminem fraudat nec acceptio personarum dicenda est, quando iniquitas nulla est; alioquin eis, qui parum intellegunt, potest acceptio personarum uideri, ubi uineae dominus operariis, qui una hora illic opus fecerunt, tantum dedit quantum illis, qui pertulerunt pondus diei et aestus, aequales faciens in mercede, quorum tam magna distantia fuerat in labore. sed quid respondit de hac uelut acceptione personarum aduersus patrem familias murmrantibus ? amice, inquit, non facio tibi iniuria m. nonne ex denario conuenisti mecum ? tolle quod tuum est et uade. uolo autem et huic nouissimo dare sicut et tibi. annon lie et mihi quod uolo facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? nempe hic tota iustitia est: \'hoc uolo. tibi\',inquit, \'reddidi, huic dona ui neque, ut huic donarem, tibi aliquid abstuli aut quod debebam uel minui uel negaui. annon licet mihi facere quod uolo? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? [*](4 Eph. 2, 8. 9 16 cf. Mattli. 20, 9-12 21 Matth. 20, 13—15 28 Matth. 20, 15 ) [*](1 siom. CVb deiom.F 2qu*a V indebita ] non debita F 5 all. non om. EF 9 item quae b 10 indicat B relinduens-iudicat om. EF 11 honore ex onereO 12 habea*tO 13 uellet b 16 persorū C uideri] uidere est D 18 aaquales (a init. m2 add.) O in exp. D 19 fuer*at**O sed] si II quid om.Om1 ueluti CDEFbd 20 patremfamiliaV murmorantibusOml 27 neque-negui sequuntur post uolo lin. 28 D darem D autem D debebum (alt. b 8.1.) B 28 Anno C )

474
sicut ergo hic nulla est acceptio personarum, quia sic alius gratis honoratur, ut alius debito non fraudetur, sic etiam cum secundum propositum dei uocatur alius, alius non uocatur, uocatio datur gratuitum bonum, cuius boni est uocatio ipsa principium, non uocato redditur malum, quia omnes rei sunt ex eo, quod per unum hominem peccatum intrauit in mundum. et in illa quidem operariorum similitudine, ubi unum denarium acceperunt qui una hora et qui duodecies tantum laboraucrunt, qui utique secundum rationes humanas, sed uanas pro quantitate laboris sui duodecim denarios accipere debuerunt, utrique in bono coaequati, non alii liberati, alii damnati sunt, quia et illi, qui plus laborauerunt et quod sic uocati sunt, ut uenirent, et quod sic pasti, ut non deficerent, ab ipso patre familias habuerunt. ubi autem dicitur: ergo cui uult miseretur et quem uult obdurat, qui facit aliud uas in honorem, aliud in contumeliam, bonum quidem inmerito et gratis datur, quia cx eadem massa est cui datur, malum ucro merito et debitum redditur, quia in massa perditionis malum malo non male redditur, et ei cui redditur malum est, quia supplicium eius est, ei uero, a quo redditur, bonum est, quia recte factum eius est. nec ulla est acceptio personarum in duobus debitoribus aequaliter reis, si alteri dimittitur, alter exigitur, quod pariter ab utroque debetur.