Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Gratiam Christi, inquit, omnibus necessariam, et maioribus et paruulis, confitemur et eos qui dicunt de duobus baptizatis natum non debere baptizari, anathemamus. nouimus, quomodo non secundum Paulum apostolum, sed secundum hereticum Pelagium ista dicatis: paruulis uidelicet baptismum necessarium non propter remissionem peccatorum, sed tantummodo propter regnum caelorum. datis enim eis extra regnum dei locum salutis et uitae aeternae, etiamsi non fuerint baptizati, nec adtenditis quod scriptum est: qui crediderit et baptizatus fuerit. saluus erit, qui autem non crediderit, condemnabitur. propter quod in ecclesia saluatoris per alios paruuli credunt, sicut ex aliis ea quae illis in baptismo remittuntur peccata [*]( 1 Act. 15, 10. 11 6 cf. De pccc. originali 26, 30 (CSEL XLII 190, 4 sqq.) 111 Tim. 2, 5 14 Iulianus 19—21 cf. Aug. De haeresibus c. 88 (XLII 48 M) 22 Marc. 16,10 ) [*](1 iugum om.GL 2 impunere EF gentibus] liominibus EF portare potuimusDEFbd 3 nostri orn.OB uestri FF 4 dni nri BDb saluosO nos saluos GL nos saluift quemammodum) CGm1 5 liuic om. Db gratiae Christi b 6 distribuistisOB distributis Ga.c.L 7 legitur ex agitur Uml 8 legem] add. hocGL saluos om.EF per naturam Db 12 unus bis pon.C 14 xpi gratiain L gratia T inquiunt Dbd necessariun Gm1L 16 ana- theinatizauimus B anathematizamus DEFGbd noui B 17 palum 1 pelagium hereticum DEFbd 19 tantumodo C 22 est] sit (VL qui baptizatus fuerit credens salum erit EF 23 saluus erit om. R 21 paruuli∗0 2o ut sicut alii EF )
Eos etiam, qui dicunt, inquit, baptisma non omnia peccata delere, condemnamus, quia scimus plenam purgationem per ipsa mysteria conferri. hoc dicimus et nos; sed paruulos quoque per ipsa mysteria primae natiuitatis et obnoxiae successionis uinculis solui non dicitis uos. propter quod de ecclesia Christi, quae hoc antiquitus tenet, oportet ut sicut alii heretiei segregemini et uos.
Iam uero quod ita concludit epistulam, ut dicat: nemo ergo uos seducat nec se negent impii ista sentire, sed, si uerum dicunt, aut audientia detur aut certe isti ipsi episcopi, qui nunc dis-\' sident, damnent quae supra dixi cum Manicheis ista tenere, sicut nos ista damnamus quae de nobis iactant, et fit plena concordia. quod si nolunt, scitote eos esse M anicheos et ab eorum uos abstinete consortiis, contemnendum est potius quam refellendum. quis enim nostrum dubitat anathema dicere Manicheis, qui dicunt a bono deo nec homines nec nuptias institutas nec legem datam, quae per Moysen Hebreo populo ministrata est? sed et Pelagianis non inmerito anathema dicimus, qui tam sunt inimici gratiae dei, quae uenit per Iesum Christum dominum nostrum, ut eam dicant non gratis, sed secundum merita nostra dari ac sic gratia iam non sit gratia, [*]( 2 Ioh. 6,54 10 Iulianus 17 Iulianas 27 cf. Rora. 7,25 28 cf. Roni. 11, 6 ) [*]( 1 ilhid] hoc GL 2 expartes CGLa.c. expertisV 5 posse cm.GL 7 quurG baptizntisGa.c.L 8 quieminem Cm1 10 Etiam eos b nominia Om1 12 sed om.D 13 prima Lml et] ex 0,om.L 14 de] abO in mg. 15 alii] ceteriGLb 16 non iam GL epistola GL dicas V 17 ergo nemoDGL negant GL ita GL 18 pr. aut] ut C 19 manichaeisO (ae semper fere) se ista tenere DGL nos**G 20 fit] sit B 21 esse om.D consortiis] concordiis V,b in tng. 23 a bono] ab nnoO a buno B 24 constitntasOL q : Om1 25 haebreoO et om.O pela- ginis B 26 qui*0 sunt om.GL 27 n exnuncO 28 sic] si BCEFGL sit] est OB )
Iam nunc aliam, non Iuliani tantum, sed ei communem cum pluribus Pelagianis episcopis, quam Thessalonicam miserunt, consideremus epistulam eique domino adiuuante respondeamus, ut possumus. quod opus nostrum ne longius fiat, quam causae ipsius necessitas postulat, quid opus est ea quoque refellere, quae dogmatis eorum insidiosa uenena non continent, sed tantum in auxilium suum uel pro catholica fide contra Manicheorum, sicut loquuntur, profanitatem consensionem orientalium episcoporum uidentur exposcere nihil aliud nitentes, nisi ut horribili heresi obiecta, cuius se aduersarios esse confingunt, lateant inimici gratiae in laude naturae? quis enim eis hinc commouit aliquando quaestionem ? aut cui catholicorum propterea displicent, quia damnant eos, quos praedixit apostolus recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos inmundos putant, nec putantes a deo cuncta esse condita? quis eos aliquando negare conpulit, quod omnis creatura dei bona sit et nulla substantia sit, quam non summus fecerit deus, nisi ipse deus qui non est ab aliquo factus ? non ista in eis, quae constat esse catholica, reprehenduntur atque damnantur. inpietatem quippe Manicheorum nimium stultam et noxiam non solum fides catholica detestatur, uerum etiam heretici omnes, qui non sunt Manichei. unde et isti Pelagiani hoc bene faciunt Manicheis anathema dicere et eorum erroribus contradicere. sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathemandi sunt: unum, quod catholicos Manicheorum nomine criminantur, alterum, quod [*](13-17 cf. I Tim. 4. 1-4 ) [*]( 2 ei] et Vb 3 pluri (bus eras.) B plurimis EFbd pelaginis B theso- lonicamO thesalonice B 5 possimus B ne] non BD longum VJ 6 docmatisO 7 insidioseOmHnsiosaCml 8 pro om.Oml locunturOCD 9 concessionemOB 10 ut om.C 11 configuntOml 12 commouetD 13 dannant B 15 abstinentis C 16 putantes] putant D 19 constant D constant EF 20 nimiam b 22 pelagini B 23 manichaeiOml et eorum (et e s. ras. m2)0 24 anathematizandi BDEFbd )
Manichei dicunt deum bonum non omnium naturarum esse creatorem, Pelagiani dicunt deum non esse omnium aetatum in hominibus mundatorem, saluatorem, liberatorem. catholica utrosque redarguit et contra Manicheos defendens dei creaturam, ne ab illo instituta negetur ulla natura, et contra Pelagianos, ut in omnibus aetatibus perdita requiratur humana natura. Manichei carnis concupiscentiam non tamquam accidens uitium, sed tamquam naturam ab aeternitate malam uituperant, Pelagiani eam tamquam nullum uitium, sed naturale sit bonum insuper laudant. catholica utrosque redarguit Manicheis dicens: non natura, sed uitium est\', Pelagianis dicens: \'non a patre, sed ex mundo est\', ut eam uelut malam ualitudinem sanari utrique permittant, desinendo illi tamquam insanabilem credere, isti tamquam laudabilem praedicare. Manichei negant homini bono ex libero arbitrio fuisse initium mali, Pelagiani dicunt etiam hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium ad faciendum praeceptum bonum. catholica utrosque redarguit et illis dicens: fecit deus hominem rectu m, et istis dicens: si uos filius liberaucrit, uere [*]( 11 cf. De natnra boni 41 (CSEL XXV 874, 23. 24) 21 cf. I Ioli. 2, 1G 27 Ecclc. 7, 30 28 Ioli. 8, 36 ) [*]( lnoui] nobisO inducant V 3 pestilcntiac est DEFbd 4 praenuntiasset EF SliberatumOB ydropicum r si-aegrotum om. V G prospexissct B 7 qu.apropterO 8 anathematizamus BDEFbd in eis] add. detestamnrOZi 9euim om.Uml 10 detestamur Cm1 11 esse naturanim B 12 pel. uerodicuntF 13 emundatorem OB 1 iberatorcm om.Oml 15 instituta«0 inst ex instrncta Ilml 18 natura F 20 cattholicaO (sic saepius) 21 a om.Oml ex om.Oml 22 ualetudinem HEF 23 insanauilemOwiI 24 bono] add. non OB 28 isti C liberauitZJ )
Iam uero gratiam Christi simul oppugnant, baptismum eius simul euacuant, carnem eius simul exhonorant, sed etiam haec modis causisque diuersis. nam Manichei meritis naturae bonae, Pelagiani autem meritis uoluntatis bonae perhibent diuinitus subueniri. illi dicunt: \'debet hoc deus laboribus membrorum suorum\', isti dicunt: \'debet hoc deus uirtutibus seruorum suorum\'. utrisque ergo merces non inputatur sec.mdum gratiam, sed secundum debitum. Manichei \'lauacrum regenerationis, id est aquam ipsam dicunt esse superfluam nec prodesse aliquid profano corde contendunt', Pelagiani autem, \'quod in sacro baptismate ad expianda peccata dicitur nihil opitulari infantibus nullum peccatum habentibus adserunt\'. ac per hoc in paruulis baptizandis, quantum ad remissionem adtinet peccatorum, Manichei uisibile destruunt elementum, Pelagiani autem etiam inuisibile sacramentum. Manichei carnem Christi exhonorant partum uirginis blasphemando, Pelagiani autem carnem [*](5 Matth. 12, 33 9 I Ioh. 1, 8 20 cf. Rom. 4, 4 ) [*](1 estis B 2 natura T" male Oml mala D comixtion? T\'comixioueO 3 istam D 4 peccata D 6 bonam-arborem om.V 7 malam om.C fructus eius malos EF 8 quia (a s.l.ml)0 9 pelagianis (s mls.l. jO 10 nosmetO 11 contrariis inter se EF 12 dissimili ore simili uoluntate separati D,b in mg. 13 mcnte»F 16 posl meritis eras. uoluntatisO 18 pr. dicciut Cml 19 deus om.Dl\'b 20 ante debitum exp. meritum B. 22 prophanoOD 23 dicitur] datur EF 25 babtizantis (d s. t. m1)0 26 helementum C post autem eras. uemm B 27 inuisibile∗O manichei autem CD 28 uirginis om. CEF blaphemando B )
Desinant itaque Pelagiani catholicis obiectare quod non sunt, sed ipsi potius festinent emendare quod sunt; nec ideo se uelint amabiles, quia odioso Manichcorum aduersantur errori, sed merito se agnoscant odibiles, quia suum non auersantur errorem. possunt enim duo errores inter se esse contrarii, sed ambo sunt detestandi, quia sunt ambo contrarii ueritati. nam si propterea sunt diligendi Pelagiani, quia oderunt Manicheos, diligendi sunt et Manichei, quia oderunt Pelagianos. sed absit, ut catholica mater propter alterorum odium alteros eligat amare, cum monente atque adiuuante domino debeat utrosque uitare et cupiat utrosque sanare.
Quin etiam romanos clericos arguunt scribentes \'eos iussionis terrore perculsos non erubuisse praeuaricationis crimen admittere, ut contra priorem sententiam suam, qua gestis catholico dogmati affuerant, postea pronuntiarent malam hominum esse naturam\'. immo uero Pelagiani spe falsa putauerant nouum et exsecrabile dogma Pelagianum uel Caelestianum persuaderi quorundam Romanorum catholicis mentibus posse, quando illa ingenia quamuis nefando errore peruersa, non tamen contemptibilia, cum studiose corrigenda potius quam facile damnanda uiderentur, aliquanto lenius, quam seuerior postulabat ecclesiae disciplina, tractata sunt: tot enim et tantis inter apostolicam sedem et afros episcopos [*]( 2 cf. Kom. 8, 3 17 Iulianus ) [*]( 1 redemtoris Tx 2 est xps in similitudine carnis peccati non utiquc in carne peccati B sed om.B\\ sed—peccati om.OEF similitudinem D 3 qua () 4 ergo] autem B penitus carnem D G adseuerantes CDEFYbd 8 sed ipsi-quod sunt om.rb festinantO/nl post festinent sequilur in jol. 73b D pag. 471, 19 positum sqq. uel int anmiles Oml posl uelint add. haberi d 10 aduersantur B possunt inter se duo errores (eras. inter se) esse 0 11 contriiOm1 12 contriiO/>J ueritati erp.0 13 pelegianiO et om. EF 15 com B 19cattolicoO 21i mala C 21 putaueruntO 22 celcstianum OB 24 pernasa B contemtibilia r 25 studio se b damna (in mg.m2 damnanda)0 aliquandoor 26 tra»ctataO )
Sed quid opus est nos de hac re loquendo diutius inmorari, cum extent hinc atque inde gesta et scripta direeta, ubi possint cuncta illa quemadmodum acta sint uel cognosci uel recognosci ? [*]( 1 se] saepe P innocencie B 2 responderat ipse D 3 delueidis V 4 nulla F 5 se»0 exanimi 0 (ex s.l.; in mg. 1 amini) G posset C prodessetO (sset s.l.m2) 7 prodesse non possetF siquodj sicl* 8 nunc D 9 ut om.D illa om.O innoeencins V 10 potuisset D 11 inurandaOm? inuri D 12 post primitus eras. iis B 13 respondentes Om2D respondendis B 14 daninaueruntEF surrcs Cm1 15 zozimus B 1G rclestimn (semper /ere e pro ae)0 17 supradictaeO 1S constrixerit 1* constrinserit B quicquid UC 19 dnmtanxat n 20 robustistisiinc B correctio B clementissimai Um2 21 suasio—prauitatis om.OB exitiosissimae EF 22 repetit V 23 intermisisse O 24 seu ueritatis b 27 existent V 28 illa om.OBC quemammodum C ) [*]( LiX. Angu«t. VIII pars I. Vrba et Zyoha. ) [*]( 30 )
Quid illud quod idem papa de hac ipsa causa etiam Numidiae rescripsit episcopis, quia de utroque concilio, et de Cartha £ iniensi scilicet et de Mileuitano, scripta susceperat, nonne apertissime de paruulis loquitur? ha c enim eius uerba sunt: illud uero, quod eos uestra fraternitas asserit praedicare, paruulos aeternae uitae praemiis etiam sine baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. nisi enim manducauerint carnem filii hominis et biberint sanguinem eius, non habebunt uitam in semet ipsis, qui autem haec eis sine regeneratione defendunt, uidentur mihi ipsum baptismum uelle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos credimus non nisi baptismate conferendu m. quid ad haec dicit ingratus, cui sedes apostolica iam sua professione quasi correcto benignissima lenitate pepercerat: quid ad haec dicit? utrum post huius uitae finem paruuli, etiamsi dum uiuunt non baptizentur in Christo, in uita aeterna erunt an non erunt? si dixerit: \'erunt\', quomodo ergo quae de nomine eius iactata sunt secundum sententiam beatae memoriae Innocentii se damnasse respondit? ecce beatae memoriae papa Innocentius sine baptismo Christi et sine participatione corporis et sanguinis Christi uitam non habere paruulos dicit. si dixerit: \'non erunt\', quomodo ergo non accipientes aeternam uitam utique consequenter aeterna morte damnantur, si nullum trahunt originale peccatum? [*](b cf. Aug. epist. 182, 5 (CSEL XXXXIV 72U, G) 12 cf. Ioh. 6, 54 ) [*](2 ostenditurO 3 affricare scripta Om1 affricana BD 4∗anathem∗∗∗are O (h s. i, w2) anathemare V suo om. D 6 carthagincnsi 0 cartaginensi D 7 de bis pon. B meliuitano D suscipcrat OIllZ b siint eius uerba D 11 perfactum Om1 15 uidententurZ) 16 cessare BmlCEF 17 credunt Aug. in episl. non nisi] non sibi Aug. tn epist. cod. N 18 sedis r 19 perprr- cerat C 21 uiuntOml baptiz mtur B23 innocenti Om1 (passim) a> te innocentii exp. papiZ) 24 papa (s.l.m\'?) innocentiusO (ns t.l.ml) innncentius papa EFbd 28 antU (trdh eum.) ) [*]( 30* )
Quid ad haec dicunt isti, qui suas calumniosas impietates audent etiam scribere, audent etiam orientalibus episcopis mittere? tenetur Caelestius litteris uenerabilis Innocentii praebuisse consensum; leguntur ipsae memorati antistitis litterae scribentis non baptizatos uitam paruulos habere non posse. quis autem negabit id esse consequens, ut mortem habeant qui non habent uitam? unde ergo in infantibus ista miserabilis poena, si nulla originalis est culpa? quomodo igitur ab istis fidei desertoribus et obpugnatoribus gratiae romani clerici praeuaricationis arguuntur sub episcopo Zosimo, quasi aliud senserint in damnatione posteriore Caelestii et Pelagii, quam quod sub Innoeentio in priore senserunt ? quia utique cum litteris uenerabilis Innocentii de paruulis, nisi baptizarentur in Christo, in aeterna morte mansuris catholicae fidei clareret antiquitas, profecto ecclesiae romanae praeuaricator potius esset, quicumque ab illa sententia deuiasset. quod deo propitio quoniam factum non est, sed ipsa constanter repetita Caelestii et Pelagii damnatione seruata est, se intellegant esse isti unde alios criminantur et aliquando a fidei praeuaricatione sanentur. malam quippe hominum esse naturam non dicit catholica fides; in quantum a creatore homo primitus institutus est, neque nunc quod in illa deus creat, cum homines ex hominibus facit, hoc est malum eius, sed quod ex illo uitio primi hominis trahit.
Iam nunc illa uidenda sunt, quae in epistula sua nobis obicientes breuiter posuerunt, quibus haec est nostra responsio: peccato Adae arbitrium liberum de hominum natura perisse non dicimus, sed ad peccandum ualere in hominibus subditis diabolo; ad bene autem pieque uiuendum non ualere, nisi ipsa uoluntas hominis [*](1 quod B calumniasOmi 2 audcnt etiam om. Yb scribere audent etiam om.OB ori*entalibusO originalibus C 3 inuscentiiB 4 ipseOmi antestitisOmlV antistis B 5 negauitOmlBF 6 morte C 7 in s.l.Oml,om.D est originalis D 10 posteriore om.EF 11 quam quod] quandoO quod MII.B 13 aeterna*0 aeternaF inansurisO (i ex 0 ml) incensuris B claret D 15 quoniam] quia D 16 reppctit ac V 17 intellegantes se-isti 0 intellegant ee isti se B intellegant esse isti EF se int. esse V int. se isti esse d 18 malum Om1 19 quamtum B homo a creatore CDEFbd a creatotore B 20 in om.Oml illoF 21 hoc] atld. non EF 22 cxom.O 23 illa om.D 24 subicientesO breuiter oni.F proposueruntF est om.D 25 liberiim arbitriumO periisse EF 26 in homillibus-non ualere om. EF 27 non om.B post uoluntas eras. diOhominiB )
Vnde autem hoc eis uisum fuerit nobis obicere, quod fatum asseramus sub nomine gratiae, cum aliquanto adtentius cogitarem, prius eorum uerba quae consequuntur inspexi. sic enim hoc nobis obiciendum putarunt: sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia nisi deus inuito et reluctanti homini inspirauerit boni et ipsius inperfecti cupiditatem, nec a malo declinare nec bonum possit arripere. deinde aliquanto post, ubi ipsi quae defendant commemorant, quid de hac re ab eis diceretur adtendi: baptisma, inquiunt, omnibus necessarium esse aetatibus confitemur, gratiam quoque adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum. ex his eorum uerbis intellexi ob hoc illos uel putare uel putari uelle fatum nos asserere sub nomine gratiae, quia gratiam dei non secundum merita nostra dicimus dari, sed secundum ipsius misericordissimam uoluntatem, qui dixit: miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero. ubi consequenter adiunctum est: igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. posset etiam hinc quispiam similiter stultus fati assertorem apostolum putare uel dicere. uerum hic se isti satisaperiunt. [*]( 8 cf. I Tim. G, 20 13. 17 Iulianus 20 cf. Col. 3, 25 24 Rom. 9, 15 26 Rom. 9, 16_ ) [*](3 ab] adeo EF 4 nascit B 5 renascuntur CEF 6 fa*tu OB adserdmus r 7 place** t V8 prophanas BC uitamus D 10 fa*tumO/i 11 as.serimus I) cum] qu ιcum Vb 12 consecuntur DV 13 homine l3 fawtum O 14 nisi quiaO quia om. B et] etiani EF 16 posset 1* 17 re OJII.C 20 reluetanti*0 21 putare uel om.B 22 uello] uel DC quiO 23 dari dicimus D dicimus dari om.0 24 post uoluntitcm sequitur in D pag. 477, 13 manorct 29 uelle U istis D,om.EF )