Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Vos autem in bono opere sic putatis adiuuari hominem gratia dei, ut in excitanda eius ad ipsum bonum opus uoluntate nihil eam credatis operari. quod satis ipsa tua uerba declarant. cur enim non dixisti hominem dei gratia in bonum opus excitari, sicut dixisti: in malum diaboli suggestionibus incitari, sed aisti: in bono opere a dei gratia semper adiuuari? tamquam sua uoluntate, nulla dei gratia bonum opus a lgressus in ipso iam opere diuinitus adiuuetur, pro meritis uidelicct uoluntatis bonae, ut reddatur debita gratia, non donetur indebita ac sic gratia iam non sit gratia, sed sit illud, quod Pelagius in iudicio Palestino ficto corde damnauit, \'gratiam dei secundum merita nostra dari\'. dic mihi, obsecro, quid boni Paulus adhuc Saulus uolebat ac non potius magna mala, quando spirans eaedem pergebat ad uastandos horrenda mentis caecitate ac furore Christianos? quibus meritis bonae uoluntatis deus illum ab his malis ad bona mirabili et repentina uocatione conuertit ? quid ego dicam, quibus meritis, cum ipse clamet: non exoperibus iustitiae quae nosfecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nosfecit ? quid illud, quod iam commemoraui dixisse dominum: nemo potest uenire ad [*]( 6 Pail. 2, 13 7 Prou. 8, 35 13 Iulianus 17 cf. Rom. 11, 6 19 cf. De gestis Pelagii (CSEL XLII 84, 5. 15) 20 cf. Act. 9, 1. 3. 15 24 Tit. 3, 5 27 Ioh. 6, 6G ) [*]( 5 gratiarGL etiam om.GL G enim est D (e s.l.),nL nobis DmlEFL 10 uoluntatemGa.c.L 11 eum F credatis (a jw ras., i ex e)0 ipseOml quur (u alt. s. I. m2)0 cumGL 12 hominem—dixisti om. GL in dei gratiaOB siicutl7 13 suggessionibus T" aisti (ais add. m2) 0 adisti C dixisti Db 14 a*0 gratiaintfa.c.L suam uoluntatem Ga.c.L 15 adgressus] aduersusL adiuuet La.c. 17 si L 18 palestino codd. 19 damnari a.c.GL miehi BC obsegro r quod B 20 ac ex at O annon (OJM. ac) C 21 inspiransGL caecitatem T" 22 ac] et GL 23 et] ac B 24*egoO ergo BYLa.c. quibus] cui L 25 fecinum nosD miserrordiun suamOL 26 illumL quod om.C 27 commemorani∗∗∗0 )