Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Hoc pudoris genus, haec erubescendi necessitas certe cum omni homine nascitur et ipsis quodammodo naturae legibus inperatur, ut in hac re uerecundentur etiam ipsa pudica coniugia nec quisquam tam male turpiterque proficiat, ut, quia cognouit deum esse conditorem naturae auctoremque nuptiarum, ideo etiam miscendus uxori, si quis eum uideat, non de his motibus erubescat quaeratque secretum, ubi non solum alienorum, uerum etiam suorum omnium possit uitare conspectum. itaque sua culpa sibi accidens malum natura humana permittatur agnoscere, ne cogatur aut, quod est inpudentissimum, de his suis motibus non erubescere aut, quod est ingratissimum, de sui creatoris operibus erubescere. quo tamen malo propter bonum generationis filiorum bene utuntur pudica coniugia; solius autem carnalis uoluptatis causa libidini consentire peccatum est, quamuis coniugatis secundum ueniam concedatur.