Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Malum, inquit, genitalium, id est ipsam uirilitatem, sine qua non potest esse commixtio, a deo dicimus institutam. ad hoc respondemus motum genitalium et, ut uerbo eius utar, uirilitatem, sine qua non potest esse commixtio, deus sic instituit, ut nihil haberet pudendum. non enim fas fuit ut eius erubesceret creatura de sui opere creatoris; sed inoboedientia membrorum supplicio iusto primis hominibus inoboedientibus reddita est, de qua erubuerunt, quando foliis ficulneis pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerunt.