Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo uel fallere, cum qua necesse est ut etiam baptizatus — et hoc si diligentissime proficit et spiritu dei agitur — pia mente confligat. sed haec etiamsi uocatur peccatum, non utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic uocatur, sicut scriptura manus cuiusque dicitur, quod manus eam fecerit. peccata autem sunt, quae secundum carnis concupiscentiam uel ignorantiam inlicite fiunt, dicuntur, cogitantur; quae transacta etiam reos tenent, si non remittantur. et ista ipsa carnis concupiscentia in baptismo sic dimittitur, ut, quamuis tracta sit a nascentibus, nihil noceat renascentibus. cx quibus tamen, si filios [*]( 3. 8 Iulianus 13 Iulianus 10 cf. Roni. 8, 14 ) [*]( 1 frenebant 0 et om. 0 2 potius om.GL qunmodomare L domare G 3 nos dicere EFV bd 4 sed]de B aliasGa.c.L 5dilectis Om1 7 calumniosus V fellente Oml 8 baptisma∗0(a fin. cx u ni2) omnem om.GL indulgentiaL 9 omnium peccatorum GL auffcrreO offerreC rareGa.c.L radere BDEFbd 11 ergo] enim V indulgentiam omniumG indulgentia omnium L 12 non—ut om.EF rarefra.c.L radere BDEFbd 15 comperi∗O 16 calumnia L 18 et] exG 21 tdctuOml 22 peccata autem sqq. praebentur fol,134b et sqq. V; ef. Praef. camis bis pon. D 23 innorantiam B ignorantia L cogitanturque L 21 reos tenent etiam B 25 ut post nascentibus praeb. B quamquam D trac∗∗taO sit om. r a om. 0m1 a nascentibus bispon. D 2G nihil noceat renascentibus om.UL filios si OB )

446
carnaliter gignunt, rursus trahitur rursusquc est nocitura nascentibus, nisi eadem forma renascentibus remittatur et insit nihil obfutura uitae futurae, quoniam reatus eius generatione tractus regeneratione dimissus est, et ideo iam non sit peccatum, sed hoc uocetur, siue quod peccato facta sit siue quod peccandi delectatione moueatur, etsi ei uincente delectatione iustitiae non consentiatur. nec propter ipsam, cuius iam reatus lauacro regenerationis absumptus est, dicunt in oratione baptizati: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, sed propter peccata, quae fiunt, siue in eius consensionibus, cum ab eo quodlibet uincitur quod placet, siue cum per ignorantiam malum quasi bonum placet. fiunt autem siue operando siue loquendo siue, quod facillimum atque celerrimum est, cogitando. a quibus omnibus quis etiam fidelium gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? illud sane, quod in oratione sequitur, propter ipsam dicitur: ne nos inferas in temptationem, sedliberanos amalo. unusquisque enim, sicut scriptum est, temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus; dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum.