Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

His atque huiusmodi in ista scripturae apostolicae circumstantia diligenter consideratis recte intellegitur apostolus non quidem se solum in sua persona, uerum alios etiam sub gratia constitutos significasse, sed secum nondum in illa constitutos pace perfecta, in qua absorbebitur mors in uictoriam. de qua post dicit: siautem Christus in uobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum. spiritus autem uita estpropter iustitiam. si ergo spiritus eius, qui suscitauit Iesum ex mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum Iesum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per habitantem spiritum eius in uobis. uiuificatis igitur mortalibus corporibus nostris non solum ad peccandum consensio nulla erit, sed nec ipsa cui non consentiatur carnis concupiscentia remanebit. quam spiritui resistentem non habere in carne mortali ille tantum homo potuit, qui non per ipsam ad homines uenit. et ideo apostolos, quia homines erant et corpus, quod corrumpitur et adgrauat animam, in huius uitae mortalitate portabant, absit ut dicamus, sicut iste calumniatur, semper inmoderata libidine fuisse pollutos, sed dicimus a consensione prauarum libidinum liberos, de concupiscentia [*]( 3 Matth. 7, 23 4 II Cor. 5, 21 10 cf. I Cor. 15, 54 Rom. 8, 10. 11 21. 24 Iulianus; cf. 433, 4 22 cf- Sap. 9, 15 ) [*](1 si enim GL dictum in tng.Gml consessione Dml 2 est] sitGL deus BCEFV 5 fecerat ex nouerat Om2 6 istam GL circonstantia B circumstantiani GL 7 consideratL apostolos Ga.c.L 8 in om. O 9 secum] secundumO secundum L nundum B lOabsorbitur V in]aL victoriaOBGL post]apostolusGL 11 nobisOL 12 uitaC 13 si*0 15 ibm xpmOB Iesum om.GL a] exGL,om.b uiuificauitOmlVGmlL uiuificabit uos F 16 et om.GL per ex propterO inhabitantem DGbd 19 non om.Db quamO (ua s.l.m2) 20 mortali*0 mortaliaL tantummodo Vbd 21 apostohisOF 22 all. et om. OCL 23hiusL mortalitatem L istaeOwJ 24 calumniator Ga.c.L didicimus Ga.c.L 25 consensione*Z< prabarum Oml )

445
tamen carnis, quam moderando frenabant, tanta humilitate et pietate gemuisse, ut optarent eam non habere potius quam domare.