Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nam et illud ubi ait: quis me liberabit de corporemortis huius? quis neget apostolum, cum haec diceret, adhuc fuisse in corpore mortis huius? a quo utique impii non liberantur, quibus eadem corpora ad tormenta aeterna redduntur. liberari ergo est a corpore mortis huius omni sanato languore concupiscentiae carnis non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam. huic loco et illud satis consonat: etiam etnos ipsi primitias habentes spiritus et i psi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. nimirum enim gemitu isto ingemescimus, in quo dicimus: miserego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? illud etiam ubi ait: quod enim operor, ignoro, quid est aliud quam \'nolo\', non adprobo\',\'non consentio\', \'non facio\'? alioquin contrarium est his, quae superius dixit: perlegem cognitio peccati, et : peccatum non cognouinissper legem, et: peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. quomodo enim peccatum per legem cognouit, quod ignorat? quomodo apparet peccatum, quod [*]( 1 Rom. 8. 1 3 Rum. 7, 22 S Rom. 7, 24 12 cf. Prospcri Aquit. sent. exAug. del. 313(LI475M) 14Rom. S, 23 18 Rom. 7,24 20 Rom. 7, l\'> 22 Rom. 3, 20 23 Rom. 7, 7. 13 ) [*]( 1 quodj iIludqllodDbd et om.GL 2 nunc om.Oml qui sunt sunt in xpo D 5 dilectio Oml quae OL consentis Oml consensit Gml GgratiaL 8 illud om.DEFd liberauitOGTGa.c.L 9 qui La.c. necet Oml negatD haec s.l.L 10 a quo—huius in mg.B 11 reddanturOm2 12 ergo om. Prosper omnis anatuOini 14 all. et om.Dm2EFGbd 16. 18 ingemiscimus B adoptionesL redemtionemG 17 gem!tu*L 19 liberauit Om1CVGm1L 20 ubi] in quo GL ait] dicit V quod 0 (0 s.l.m2l 21 non consentio non adprobo OB non facio om.EF 22 dixiO legem] add. enim Db 25 quomo Dml 26 appareat GL )

444
ignoratur? sic ergo dictum est \'ignoro\' \'non facio\', quia nulla consensione id ego ipse committo, quomodo dicturus est dominus impiis: nonouiuos, quem procul dubio latere nihil potest, et sicut dictum est: eum qui non nouerat peccatum, quod est \'uon fecerat\'; neque enim non nouerat quod arguebat.

His atque huiusmodi in ista scripturae apostolicae circumstantia diligenter consideratis recte intellegitur apostolus non quidem se solum in sua persona, uerum alios etiam sub gratia constitutos significasse, sed secum nondum in illa constitutos pace perfecta, in qua absorbebitur mors in uictoriam. de qua post dicit: siautem Christus in uobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum. spiritus autem uita estpropter iustitiam. si ergo spiritus eius, qui suscitauit Iesum ex mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum Iesum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per habitantem spiritum eius in uobis. uiuificatis igitur mortalibus corporibus nostris non solum ad peccandum consensio nulla erit, sed nec ipsa cui non consentiatur carnis concupiscentia remanebit. quam spiritui resistentem non habere in carne mortali ille tantum homo potuit, qui non per ipsam ad homines uenit. et ideo apostolos, quia homines erant et corpus, quod corrumpitur et adgrauat animam, in huius uitae mortalitate portabant, absit ut dicamus, sicut iste calumniatur, semper inmoderata libidine fuisse pollutos, sed dicimus a consensione prauarum libidinum liberos, de concupiscentia [*]( 3 Matth. 7, 23 4 II Cor. 5, 21 10 cf. I Cor. 15, 54 Rom. 8, 10. 11 21. 24 Iulianus; cf. 433, 4 22 cf- Sap. 9, 15 ) [*](1 si enim GL dictum in tng.Gml consessione Dml 2 est] sitGL deus BCEFV 5 fecerat ex nouerat Om2 6 istam GL circonstantia B circumstantiani GL 7 consideratL apostolos Ga.c.L 8 in om. O 9 secum] secundumO secundum L nundum B lOabsorbitur V in]aL victoriaOBGL post]apostolusGL 11 nobisOL 12 uitaC 13 si*0 15 ibm xpmOB Iesum om.GL a] exGL,om.b uiuificauitOmlVGmlL uiuificabit uos F 16 et om.GL per ex propterO inhabitantem DGbd 19 non om.Db quamO (ua s.l.m2) 20 mortali*0 mortaliaL tantummodo Vbd 21 apostohisOF 22 all. et om. OCL 23hiusL mortalitatem L istaeOwJ 24 calumniator Ga.c.L didicimus Ga.c.L 25 consensione*Z< prabarum Oml )

445
tamen carnis, quam moderando frenabant, tanta humilitate et pietate gemuisse, ut optarent eam non habere potius quam domare.

Proinde iste quod addidit dicere nos \'Christum et a peccatis liberum non fuisse, sed carnis necessitate mentitum et aliis maculatum fuisse delictis\', uiderit a quibus audierit uel in quorum litteris legerit; quod quidem fortasse non intellexit et in sensus calumniosos malitia fallente conucrtit.

Dicunt etiam, inquit, baptisma non dare omnem indulgentiam peccatorum nec auferre crimina, sed rarare, ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur. quis hoc aduersus Pelagianos nisi infidelis adfirmet ? dicimus ergo baptisma dare omnium indulgentiam peccatorum et auferre crimina, non rarare nec ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur quasi rasorum in capite capillorum, unde crescant iterum, resecanda peccata. nam et istam similitudinem comperi suae illos adhibere calumniae, tamquam hoc nos sentiamus atque dicamus.

Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo uel fallere, cum qua necesse est ut etiam baptizatus — et hoc si diligentissime proficit et spiritu dei agitur — pia mente confligat. sed haec etiamsi uocatur peccatum, non utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic uocatur, sicut scriptura manus cuiusque dicitur, quod manus eam fecerit. peccata autem sunt, quae secundum carnis concupiscentiam uel ignorantiam inlicite fiunt, dicuntur, cogitantur; quae transacta etiam reos tenent, si non remittantur. et ista ipsa carnis concupiscentia in baptismo sic dimittitur, ut, quamuis tracta sit a nascentibus, nihil noceat renascentibus. cx quibus tamen, si filios [*]( 3. 8 Iulianus 13 Iulianus 10 cf. Roni. 8, 14 ) [*]( 1 frenebant 0 et om. 0 2 potius om.GL qunmodomare L domare G 3 nos dicere EFV bd 4 sed]de B aliasGa.c.L 5dilectis Om1 7 calumniosus V fellente Oml 8 baptisma∗0(a fin. cx u ni2) omnem om.GL indulgentiaL 9 omnium peccatorum GL auffcrreO offerreC rareGa.c.L radere BDEFbd 11 ergo] enim V indulgentiam omniumG indulgentia omnium L 12 non—ut om.EF rarefra.c.L radere BDEFbd 15 comperi∗O 16 calumnia L 18 et] exG 21 tdctuOml 22 peccata autem sqq. praebentur fol,134b et sqq. V; ef. Praef. camis bis pon. D 23 innorantiam B ignorantia L cogitanturque L 21 reos tenent etiam B 25 ut post nascentibus praeb. B quamquam D trac∗∗taO sit om. r a om. 0m1 a nascentibus bispon. D 2G nihil noceat renascentibus om.UL filios si OB )

446
carnaliter gignunt, rursus trahitur rursusquc est nocitura nascentibus, nisi eadem forma renascentibus remittatur et insit nihil obfutura uitae futurae, quoniam reatus eius generatione tractus regeneratione dimissus est, et ideo iam non sit peccatum, sed hoc uocetur, siue quod peccato facta sit siue quod peccandi delectatione moueatur, etsi ei uincente delectatione iustitiae non consentiatur. nec propter ipsam, cuius iam reatus lauacro regenerationis absumptus est, dicunt in oratione baptizati: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, sed propter peccata, quae fiunt, siue in eius consensionibus, cum ab eo quodlibet uincitur quod placet, siue cum per ignorantiam malum quasi bonum placet. fiunt autem siue operando siue loquendo siue, quod facillimum atque celerrimum est, cogitando. a quibus omnibus quis etiam fidelium gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? illud sane, quod in oratione sequitur, propter ipsam dicitur: ne nos inferas in temptationem, sedliberanos amalo. unusquisque enim, sicut scriptum est, temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus; dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum.

Hi omnes concupiscentiae partus et ipsius concupiscentiae reatus antiquus baptismatis ablutione dimissi sunt; et quidquid nunc parit ista concupiscentia, si non sint illi partus, qui non [*]( 7 cf. Tit. 3, 5 8 Matth. 6,12 14 cf. Prou. 20, 9 16 Mattli. 6, 13 17 Iac. 1,14.15 ) [*]( 1 ginnunt B gignunt**G trahitur G (a s. i) ruriusque La.c. est om. Om1 et D sit s. exp. est G nocet D 2 nisi-renascentibus om.C eadem B offutura CD 3 futurae om. Oml trae**tus 0 4 dimissus 0 (mis s. ras. m2) non sit s. I. Oml hoeom.D 5 peceato 0 (0 exam2) fieccandiO (is. ras. tn2) moueatur-delectatione om. F 7 adsumptusO assumtus BEFL absumtusG 9 post sic eras. sic D 10 siue in] siue(2—3 litt. eras.)G 11 quodlibet (i s. od) D, om.V eum] quod LG per om. V 12operando siue loquendo] per uohuitatem malam GL 13 celeberrimum OGL, cf. p. 266, 24 14 post omnibus exp. quod ait G omnibus quod ait L etiam fidelium om.GL castum—gloriabitur om.v 15 illud] id GL sineOml 17 traiptatione V 19 qua abstractus E abstr.cone. "inmg.L deindeCGbd 20 paret V 21 liiiOmlD 22 antiqusOwi anticus C antiqui D antiqui. (n s.l.)G antiquus quib ab**lutioneG absolutioneL dimissi*L quiequid (c ex d)0 23 parit nunc EFbd uunc om.D sint om. r )

447
solum peccata., uerum etiam crimina nuncupantur, pacto illo cotidianae orationis, ubi dicimus: dimitte sicut dimittimus, et elemosynarum sinceritate mundantur. neque enim quisque sic desipit, ut dicat ad baptizatos dominicum illud non pertinere praeceptum: dimittite et dimittetur uobis; date et dabituroubis. nullus autem in ecclesia recte posset ordinari minister, si dixisset apostolus: \'si quis sine peccato\',ubi ait: siquis sin e crimine est, aut si dixisset: \'nullum peccatum habentes\', ubi ait: nullum crimen habentes. multi quippe baptizati fideles sunt sine crimine; sine peccato autem in hae uita neminem dixerim, quantalibet Pelagiani, quia haec dicimus, aduersus nos inflentur et disrumpantur insania, non quia peccati aliquid remanet, quod in baptismate non remittatur, sed quia nobis in huius uitae infirmitate manentibus cotidie fieri non quiescunt, quae fideliter orantibus et misericorditer operantibus cotidie remittantur. haec est fidei catholicae sanitas, quam sanctus ubique seminat spiritus, non prauitatis hereticae uanitas et praesumptio spiritus.

Iam de cetero itaque uideamus, quemadmodum, posteaquam nobis calumniose putauit obicienda quae credimus et fingenda quae non credimus, suam ipse uel Pelagianorum fidem profiteatur. contra haec, inquit, nos cotidie disputamus et ideo nolumus praeuaricatoribus adhibere consensum, quia nos dicimus liberum arbitrium in omnibus esse naturaliter necAdae peccato perire potuisse, [*]( 2 Matth. 6, 12 5 Luc. 6, 37. 38 7 Tit. 1,6 9 I Tim. 3, 10 21 Iulianus ) [*]( 1 solum-uerum] pecca I ueruin 0 peccauerunt L crimiiw om.C peccato Ga.c.L cotidianę O (ę s.l.m2) 2 orationis G (s in ras.) dimitte nobis D dim. nobis deb. nostra EFGbd sicut et Lb sicut et nos dimittimus D 3 elimosinarum OGL elemosinarum B helemosinarum CD quisquam bd si V 4 decipit B 6 possit OCE 7 sine peecato est BG ait oin.V 9 ait V (i ex u) lldixeritF aducrsum BCDEFbd nos om.L 12 inflaiitur GL dinnllpantur BDGa.c.L dirrumpantur C non om.GL aliquid peccati EFb remaneat QL 13 post in uocabulum eras. V dimittatur L a nobis IIEFd in nobis Db lius Gml 14 infirmatc iufirmitatc G a. c. L a. c. co.tidie G cottidieF 15 ct misericorditer opcrantibus om. GL misericorditcr om. D co#tidie G cottidie V 16 fidesLa.c. 17 haereticcF 18 itaque de cetero DEFGbd quemammodumG 19 putmt F credimus—quae om.GL 20 si iam ex suam B 21 haec] nec B inquit] quidem V,om.B uolumus B 23naturaturaliter D addQD )

448
quod omnium scripturarum auctoritate firmatur. haec si quemadmodum oportet non contra dei gratiam diceretis, non consensum praeuaricatoribus adhiberetis, sed uestrum sensum corrigeretis. hinc autem quantum potuimus et quantum sufficere uisum est superius disputauimus.

Dicimus, inquit, has, quae nunc aguntur in orbe terrarum, a deo nuptias institutas nec reos esse coniuges, sed fornicatores et adulteros condemnandos. hoc uerum est et catholicum; sed quod uos hinc uultis efficere, ut de commixtione maseuli et feminae nihil peccati nascentes trahant, quod lauacro regenerationis expietur, hoc falsum est et hereticum.

Malum, inquit, genitalium, id est ipsam uirilitatem, sine qua non potest esse commixtio, a deo dicimus institutam. ad hoc respondemus motum genitalium et, ut uerbo eius utar, uirilitatem, sine qua non potest esse commixtio, deus sic instituit, ut nihil haberet pudendum. non enim fas fuit ut eius erubesceret creatura de sui opere creatoris; sed inoboedientia membrorum supplicio iusto primis hominibus inoboedientibus reddita est, de qua erubuerunt, quando foliis ficulneis pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerunt.

Neque enim sibi tunicas, ut totum corpus tegerent post peccatum, sed succinctoria consuerunt, quae nonnulli interpretes nostri minus diligenter \'tegmina\' interpretati sunt. quod quidem uerum est; sed generale nomen est tegmen, quo indumentum et operimentum omne possit intellegi. et ideo debuit ambiguitas euitari, ut quemadmodum graecus πεζμβτα posuit, quibus non [*]( 6 Iulianus 10 cf. Tit. 3, 5 12 Iulianus 19. 22 cf. Gen. 3, 7 ) [*]( 1 scripturarum omnium DEFid quidem admodum 0 quemammo- dumCG 2alt. non] nvcGLb concessam C 4inquantumEF 6dicamusGL agantur Ga.c.L 7adoV constitutas VGL reosO (oexu) coniungisOml 8 uerum est catholicum OV uerum et cath. est DEFbd 9 efficer V ut post feminaepon.GL,om.b 11 est] h»ocG haecL 13 ipsa commixtio V a-institutam om.DGL 14 motum genitalium om.DGL genialium 0 uirilitateGL 17 operi * Oml menbrorum B 18 erubuerintGa.c.L 21 tonicasG (u s. o),L 22 succintoriaC subcinctoriaDG 23 diligentos DGbd 24 quod Om2BDL 25 et operimentum om.D posset GL 26 * euitari 0 quemammodum G perizomata OBEFV πεζώατα C periziomata G a.c. L perizamata D (per in ras., o. s a) in quibusGL )

449
teguntur nisi pudendae corporis partes, sic et latinus aut ipsum graecum poneret, quia et ipso iam consuetudo utitur pro latino, uel sicut quidam \'sueeinetoria\' uel sicut alii melius \'campestria\' nominarunt. ex illo quippe hoc nomen est, quod pudenda iuuenes tegebant antiquo more romano, quando nudi exercebantur in campo; unde campestrati appellantur hodicque qui eadem membra cingendo cooperiunt. quamquam si ea, quibus peccatum est, tegenda fuerant post peccatum, ne tunicis quidem indui debuerunt, sed manum et os tegere, quia sumendo et uescendo peccauerunt. quid sibi ergo uult, quod accepto prohibito cibo, cum fuisset praecepti facta transgressio, in illa membra aspectus intenditur? quae ibi nouitas ignota sentitur et se conpellit aduerti ? quod apertione significatur oculorum. neque enim eis, uel quando ille nomina pecoribus et uolucribus inponebat uel quando illa pulchrum lignum uidit et bonum, oculi non patebant, sed aperti, hoc est intenti ad intuendum, facti sunt; sicut scriptum est de Agar ancilla Sarrae, quod aperuit oculos suos et uidit puteum, quos clausos utique non habebat. ut ergo nuditatis suae, quam cotidie profecto intuebantur nec confundebantur, eos subito sic puderet, ut membra illa iam ferre nuda non possent, sed statim operire curarent, nonne et ille in motu aperto et illa in occulto contra suae uoluntatis arbitrium inoboedientia illa membra senserunt, quibus utique nutu uoluntario sicut ceteris dominari debuerunt? quod merito passi [*]( 3 cf. De ciu. doi XIV c. 17 13 cl. Gcn. 3, 7 14 cf. Gen. 2, cf. Gen. 3, 6. 7 16 cf. Gen. 21, 19 ) [*]( 1 pndcndeO (c fin. ex a),GL ∗sic L (c s.l.) aut] utOEF id II 2 anlv ipso exp. in D 3 subcincinctoria D subcinctoria G sic E aliis D numinarent GL 5 regebant liL antico V antiquo*0 G campestriu OHGL appellatnrG appellabaturL odie quaeO odicqncV qui] quae B qui cadrm] quidCO 7 gingendo G gignendo L 8 fucruntGL nonF tonicis G (u s o) tonicisL 9 debucrant GL quae assumendo EF ctom.Cml 10 pfccarunt OBV prohibit∗o G prohibitio L 11 illa V asspectnsO 12 ante ibi exp. si D innota Bml compellet Ga.c.L aducrtitV 13 significetnrOL oculorum] populorum V 14 illfj B eis V quandoO (o s. eras. litt.) illi D (i fin. ex e) pulchruO pulcrum V 15 aperi L 16 abar s.l.Cm\'2 17 sarao II sare D snos om. O quod V 1shabeba*tO quamO (a s. ras.m2) 19 ut] etOL 20 ferte nuda V nuda fcrre EFbd ante nnda eras. nudaO sed] et OB 21 illa bis praeb. D 22 illa om.O itarlueEF ) [*]( LX. Auguat. VIII pars I. Vrba et Zyclia. ) [*]( 29 )
450
sunt, quia et ipsi oboedientes suo domino non fuerunt. erubuerunt ergo ita se creatori suo non exhibuisse seruitium, ut in eis membris, ex quibus essent filii procreandi, mererentur amittere dominatum.

Hoc pudoris genus, haec erubescendi necessitas certe cum omni homine nascitur et ipsis quodammodo naturae legibus inperatur, ut in hac re uerecundentur etiam ipsa pudica coniugia nec quisquam tam male turpiterque proficiat, ut, quia cognouit deum esse conditorem naturae auctoremque nuptiarum, ideo etiam miscendus uxori, si quis eum uideat, non de his motibus erubescat quaeratque secretum, ubi non solum alienorum, uerum etiam suorum omnium possit uitare conspectum. itaque sua culpa sibi accidens malum natura humana permittatur agnoscere, ne cogatur aut, quod est inpudentissimum, de his suis motibus non erubescere aut, quod est ingratissimum, de sui creatoris operibus erubescere. quo tamen malo propter bonum generationis filiorum bene utuntur pudica coniugia; solius autem carnalis uoluptatis causa libidini consentire peccatum est, quamuis coniugatis secundum ueniam concedatur.