Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Deinde subiungit propter quod dicta sunt omnia: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, atque inde concludit: igitur ipse ego menteseruio legidei, carne autem legipeccati, carne scilicet legi peccati concupiscendo, mente autem legi dei eidem concupiscentiae non consentiendo. nulla ergo condemnatio est nunc his, qui suntinChristoIesu. non enim damnatur, nisi qui concupiscentiae carnis consentit ad malum. lex enim spiritus uitae in Christo Icsu liberauit te a lege peccati et mortis, ne scilicet consensionem tuam concupiscentia sibi uindicet carnis. et ea quae sequuntur eundem sensum magis magisque demonstrant; sed adhibendus est modus.
Visum autem aliquando etiam mihi fuerat \'hominem sub lege\' isto apostoli sermone describi sed uim mihi postea ista uerba fecerunt, quod ait: nunc autem iam non ego operor illud. [*]( 3 Rom. 7,18 5 Rom. 7, 23 7. 10 Rom. 7, 24. 25 13 Rom. 8, 1 16 Rom. 8, 2 21 cf. Exp. quar. propos. ex epist. ad Rom. (XXXV 2071 M). Expos. epist. ad Gal. (XXXV 2139M) et Quaest. Simpliciani lib. I qur.est. 17.9 (XL 105. 106 M). De gratia Cnristi 39, 43 (CSEL XLII 157). Retract. I c. 23 et II c. 1 (CSEL XXXVI 113. 131). Cjntra Iul. Pel. VI 23, 70 (XLIV 865 M) 23 Rom. 7, 17 ) [*]( 1 captiuante B 2 alia GL quiOmlC quod s.l.Gml, om.L 4 sic et iamOB sicut iam D sic iam CEFVbd si.iam G (c s.l.) sciam L inpositione Ga.c. inpositionem L 6 meam om.V in lege Dbd 7 subhmxitO dicta sunt] dixeratCL omnia om.G 8 ergo C liberauitClmlEVGa.c.L de] aEF 11 alt. legi (i ex e) 0 lege a.c.GL 12 legi (i ex e)0 lege a.c.GL non concupiscendo G non cone. L mte s. exp. addente D legeL 13 idemOml eidemG (ei in ras.) et idem L sentiendoOm7 condamnatioC 15 dominaturGL 17 liuerauitOml liberabitBF te s. ras.Om2 meGL 18 concupiscentiam T* uindice«tO secuntur BCDL 19 adibendus (i s.l.)0 21 autem om.Oml 22 uim m2 s. exp. inO fecerunt postea ista uerba DEFbd )
Nam et illud ubi ait: quis me liberabit de corporemortis huius? quis neget apostolum, cum haec diceret, adhuc fuisse in corpore mortis huius? a quo utique impii non liberantur, quibus eadem corpora ad tormenta aeterna redduntur. liberari ergo est a corpore mortis huius omni sanato languore concupiscentiae carnis non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam. huic loco et illud satis consonat: etiam etnos ipsi primitias habentes spiritus et i psi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. nimirum enim gemitu isto ingemescimus, in quo dicimus: miserego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? illud etiam ubi ait: quod enim operor, ignoro, quid est aliud quam \'nolo\', non adprobo\',\'non consentio\', \'non facio\'? alioquin contrarium est his, quae superius dixit: perlegem cognitio peccati, et : peccatum non cognouinissper legem, et: peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. quomodo enim peccatum per legem cognouit, quod ignorat? quomodo apparet peccatum, quod [*]( 1 Rom. 8. 1 3 Rum. 7, 22 S Rom. 7, 24 12 cf. Prospcri Aquit. sent. exAug. del. 313(LI475M) 14Rom. S, 23 18 Rom. 7,24 20 Rom. 7, l\'> 22 Rom. 3, 20 23 Rom. 7, 7. 13 ) [*]( 1 quodj iIludqllodDbd et om.GL 2 nunc om.Oml qui sunt sunt in xpo D 5 dilectio Oml quae OL consentis Oml consensit Gml GgratiaL 8 illud om.DEFd liberauitOGTGa.c.L 9 qui La.c. necet Oml negatD haec s.l.L 10 a quo—huius in mg.B 11 reddanturOm2 12 ergo om. Prosper omnis anatuOini 14 all. et om.Dm2EFGbd 16. 18 ingemiscimus B adoptionesL redemtionemG 17 gem!tu*L 19 liberauit Om1CVGm1L 20 ubi] in quo GL ait] dicit V quod 0 (0 s.l.m2l 21 non consentio non adprobo OB non facio om.EF 22 dixiO legem] add. enim Db 25 quomo Dml 26 appareat GL )