Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Deinde subiungit propter quod dicta sunt omnia: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, atque inde concludit: igitur ipse ego menteseruio legidei, carne autem legipeccati, carne scilicet legi peccati concupiscendo, mente autem legi dei eidem concupiscentiae non consentiendo. nulla ergo condemnatio est nunc his, qui suntinChristoIesu. non enim damnatur, nisi qui concupiscentiae carnis consentit ad malum. lex enim spiritus uitae in Christo Icsu liberauit te a lege peccati et mortis, ne scilicet consensionem tuam concupiscentia sibi uindicet carnis. et ea quae sequuntur eundem sensum magis magisque demonstrant; sed adhibendus est modus.
Visum autem aliquando etiam mihi fuerat \'hominem sub lege\' isto apostoli sermone describi sed uim mihi postea ista uerba fecerunt, quod ait: nunc autem iam non ego operor illud. [*]( 3 Rom. 7,18 5 Rom. 7, 23 7. 10 Rom. 7, 24. 25 13 Rom. 8, 1 16 Rom. 8, 2 21 cf. Exp. quar. propos. ex epist. ad Rom. (XXXV 2071 M). Expos. epist. ad Gal. (XXXV 2139M) et Quaest. Simpliciani lib. I qur.est. 17.9 (XL 105. 106 M). De gratia Cnristi 39, 43 (CSEL XLII 157). Retract. I c. 23 et II c. 1 (CSEL XXXVI 113. 131). Cjntra Iul. Pel. VI 23, 70 (XLIV 865 M) 23 Rom. 7, 17 ) [*]( 1 captiuante B 2 alia GL quiOmlC quod s.l.Gml, om.L 4 sic et iamOB sicut iam D sic iam CEFVbd si.iam G (c s.l.) sciam L inpositione Ga.c. inpositionem L 6 meam om.V in lege Dbd 7 subhmxitO dicta sunt] dixeratCL omnia om.G 8 ergo C liberauitClmlEVGa.c.L de] aEF 11 alt. legi (i ex e) 0 lege a.c.GL 12 legi (i ex e)0 lege a.c.GL non concupiscendo G non cone. L mte s. exp. addente D legeL 13 idemOml eidemG (ei in ras.) et idem L sentiendoOm7 condamnatioC 15 dominaturGL 17 liuerauitOml liberabitBF te s. ras.Om2 meGL 18 concupiscentiam T* uindice«tO secuntur BCDL 19 adibendus (i s.l.)0 21 autem om.Oml 22 uim m2 s. exp. inO fecerunt postea ista uerba DEFbd )