Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Nec moueat quod ad Philippenses scripsit, secundum iustitiam, quae in lege est, quod fuerit sine querella. potuit enim esse intus in affectionibus prauis praeuaricator legis et tamen conspicua opera legis inplere uel timore hominum uel ipsius dei, sed poenae formidine, non dilectione et delectatione iustitiae. aliud est enim uoluntate benefaciendi benefacere, aliud autem ad malefaciendum sic uoluntate inclinari, ut etiam faceret, si hoc posset inpune permitti. nam sic profecto in ipsa intus uoluntate peccat, qui non uoluntate, sed timore non peccat. in quibus interioribus suis talem se fuisse sciens apostolus ante gratiam dei, quae data est per legum Christum dominum nostrum, alibi hoc apertissime confitetur. scribens quippe ad Ephesios: et uos, inquit, cum essetis mortui delictis et peccatis uestris, [*]( 10.12 Rom. 7, 9.10 16 cf. Phil. 3,6 25 cf. Rom. 7,25 27 Eph. 2,1-5 ) [*]( 1 accepta occasione DEFbd 2 illum L 7 supra Cbd peccator aut] peccans DGL 8 au V per mandatum om.GL uoce per inc. 0 sicut.B 9 suauitate L uita sua B ut] dum GL 11 primuinGL uolens B noluerit C 12 fin. autem om.GL 14 ut iam B capace V 16 philipenses OBDL 17 que Om] post quae eras. d B qui fuerim Cbd quod fuerim EF 18 prauis om. OB paruis EF 20 dilectatione Cml et delectatione om.EF 21 enim est D 22 uoluntati V uolunte Cml haecGL 23 siO 25 data est] est, quod post Christum pon. CDGL, post nostrumEFVbd 26 alibi] alio locoGL 27 quippe om.BGL cuin] dum D 28 uestris ex nostris B )
Quod autem ait in hoc epistulae loco ad Romanos: p e peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, congruit superioribus ubi dixit: sed peccatum non eognoui nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : non concupisces, et superius: per legem cognitio peccati; hoc enim et hic dixit: ut appareat peccatum, ut illud, quod dixerat: sine lege enim peccatum mortuum est, non intellegamus nisi, tamquam non sit, \'latet, non apparet, penitus ignoratur\', tamquam in nescio quibus ignorantiae tenebris sit sepultum. et quod ait: ego autem uiuebam aliquando sine lege, quid ait nisi \'uiuere mihi uidebar\'? et quod adiunxit: ad ueniente autem mandato peccatum reuixit, quid est aliud quam \'eminuit et apparuit\' ? nec tamen ait \'uixit\', sed \'reuixit\'. uixerat enim aliquando in paradiso, quando contra datum praeceptum satis apparebat admissum; cum autem a nascentibus trahitur, tamquam mortuum sit, latet, donec repugnans iustitiae malum eius prohibitione sentiatur, cum aliud iubetur atque adprobatur, aliud delectat atque dominatur; tunc peccatum quodammodo in [*]( 8 Rom. 7,13 llRom.7,7 13 Rom. 3, 20 15 Rom. 7,8 18. 20 Rom. 7, 9 ) [*]( 3 quae EF 5 gratia ipsiusODEFGLbd 6 eredes Om1 10 conguit D (11 s. g) dixit om.F 14 cognitia Ga.c.La.c. hic ex mihi Om2 15 ut—peccatum om. V 16 mortuū * (s eras.) 0 17 in. om.Oml 1squod om.D 19 quid] quod L nisi] quin F mihi uiuere D uiuere 0 (e fin. m2 add.) uiuere»L 20 uidebatur (in mg. uidebar)EF autem orn.GL 21 rcuixit peccatum GL alind om.B ut quamGL 22 emicuitCEF ait om.GL 24 amissum EF quum Hm1 a s.l.Om2,om.GL 25 sit latet om.Oml iustitia G 26 prohibitione∗DG prohibiti- onemL probaturGL 27 quodadmodo L )