Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Tunc exclamas, quod ego dixerim: \'nihil inter fideles [*]( 10. 15. 29 cf. epist. Cresc. ) [*]( 3 quaestionem WmlYml 9 hac] ac B 15 tu om. R rescindisse WYial 16 est om. XYRZv 20 maxime JVXmlYRv 24 qui] quid Wml 26 aerunt WmlYml 28 et fecit] effecit codd. 29tanc ecripai et nunc W m ras. nunc cet. v exclamas scripsi et clama Wml (iti rtu.), XmlYmlR exclama cet. v; cf. § 6 deinde commemoras, cap. 6 deinde subponis, II 5, 7 prias—et tunc, II 31, 39 primo esto-et tunc aude fidelera perfidumque v )

413
perfidosque discernas, idem tibi pius atque impius uideatur\'. quod ego non dixi, sed plane illud dixi, unde tu, quasi hoc dicerem, exclamare uoluisti et dicere quod non dixi: siue, inquam, a fideli siue a perfido dispensatore sacramentum quisque percipiat. in qua sententia non nihil inter fidelem perfidumque discreui nec iussi, ut idem cuique pius atque impius uideatur, sed idem sacramentum pium et impium posse habere, quod nec tu negas, qui saltem post impios occultos baptizandum non esse concedis. proinde sine causa coniungis et dicis: nihil prodest bonis moribus uiuere, quia, quidquid iusto licet, potest et iniustus implere, quia et falsum est et a me dictum non est. boni quippe mores uitam bonorum malorumque discernunt et ad diuersa perducunt nec, quidquid iusto licet, potest et iniustus implere, quia iustus implet legem Christi per dilectionem, unde iniustus alienus est, potest tamen aliquid quod et iustus implere, ut et ipse baptizet, si nihil aliud, certe cum latet, sicut etiam illi possunt dei mandata praedicare sicut iusti, sed non secundum ea uiuere sicut iusti, de qualibus dictum est: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite.

Sed fac iniustum non latentem et nonnullis cognitum bonis per aliquam seditionem factionemue de ecclesia non posse separari. audi Cyprianum, tolera zizania, esto frumentum. quam tibi bene sonare uisa sunt, quae in una re uarie repetisti: quid hoc praecepto, inquis, dici inifju-ius potest: purificet alium maculosus, abluat sordidus, emundet inmundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem? breuiter respondeo: nec maculosus nec sordidus nec inmundus nec [*](3 Peti). I 6, 7 10 epist. Cresc. 19 Matth. 23, 3 25 epist. Cresc. ) [*](3 exclamarem R 5 non enn. Z 8 saltim Wm2 salatem R 11 quicquid XYRZ, item lin. 14 iniustos Yml quia] quod Wm2 17 Slcut) sic Wm2Xml 19 uiuere] qui uere WYml 22 seiiitiosamne factionemue (-uel Wm2) WXml sediciosamne factionem ui Yml selHdosam factionem Ym2R(v) 24 reperisti XZ 25 iniquus XYmlR 26 enimundet TVml 27 crimino sufficiat JrmI )

414
infidelis nec criminosus est Christus, qui dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, mundans eam lauacro aquae in uerbo, faciens nos certos de bonis suis, ne malis uitiaremur alienis. nam ecce cum minister iniquus occultus est, a quo tamen datum baptismum non rescindis, nonne omnia tibi uerba tua ista replicari possunt, quia et purificat maculosus et abluit sordidus et emundat inmundus et dat infidelis fidem et criminosus efficit innocentem? non, inquis, ipse, sed fama eius bona quamuis inanis et falsa. hinc non uis ut ego exclamem: o scelus, o portentum, non, sicut ait quidam, in ultimas terras exportandum, sed potius extra omne caelum et omnes terras, si fieri posset, abigendum. non te ipsum dico, quem correctum uolo, sed hunc errorem, a quo te corrigi cupio. itane ad mundandum hominem, quando boni ministri defuerit uera uita, tunc mali ministri falsa sufficit fama, quae hoc efficiat, quod efficeret bona uita, ut (ad) hominem sanctificandum, quando ministri latet iniquitas, ministra deo militet falsitas? hoc totum ideo, ne dicatis quod dicimus: siue a fideli siue a perfido dispensatore sacramentum quisque percipiat, non sanctificat nisi deus.

Deinde commemoras uerba mea, quod dixerim: semper Christus det fidem, Christus sit origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput. dixi plane et dico nec tu omnino respondere potuisti. uideris enim quasi subcubuisse tanto ponderi ueritatis, cum subiecisti: hoc et nos suademus, hoc uolumus .

Deinde rursus subponis hominem, in quo spem constituat accepturus: sed quaerimus, inquis, per quem hoc melius [*]( 1 cf. Eph. 5, 25-26 8 epiet. Creac. 10 Cic. in Uerr. act. II lib. I 15, 40 21 Petil. I 5, 6 26. 29 epist. Cresc. ) [*]( 2 labacro W 4 datum tamen Zml 5 nonne] non XZ 7 sordidos Yml inmundos Yml 8 inqais] quis YmlR 12 possit XYRv 14 defuerint W defuerit-ministri om. YR 16 ad om. codd. sancti- Scando XZ 18 fidele Wm2 fidelis Yml 25 saccabaisse XYZ 28 supponis JrT )

415
fiat. et quia sine ministro nec nos dicimus posse hominem baptizari, quaeris a me, utrumne melius iniustus sit minister an iustus. ubi respondeo ad hoc esse melius, ut iustus minister sit, quo infirmitas hominis, cui sine exemplo laboriosum est et difficile quod imperat deus, imitatione boni ministri ad uitam bonam facilius erigatur; unde dicit apostolus Paulus: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. ad hominem uero baptizandum et sanctificandum si tanto est melius quod accipitur, quanto est melior per quem traditur, tanta est in accipientibus baptismorum uarietas, quanta in ministris diuersitas meritorum. si enim, quod sine controuersia creditur, melior erat Paulus quam Apollo, meliorem baptismum dedit secundum istam uestram uanam peruersamque sententiam, et si meliorem baptismum dedit, profecto eis, quos a se non baptizatos gratulatur, inuidit. porro si inter bonos ministros, cum sit alius alio melior, non est melior baptismus qui per meliorem datur, nullo modo est malus qui etiam per malum datur, quando idem baptismus datur. et ideo per ministros dispares dei munus aequale est, quia non illorum, sed eius est.

Non ergo, sicut inaniter inueheris, nihil inter fidelem perfidumque discernimus, sed discernimus humana merita, non sacramenta diuina, quae tu quoque ui ueritatis adductus et haereticae contentionis oblitus nobis et nobis non alia, sed una eademque esse dixisti.

Quomodo dicis: hoc et uo.s suademus et uolumus, ut semper Christus det fidem, Christus sit origo christiani, in Christo radicem christianu.s infigat, Christus christiani sit caput, cum defendas litteras Petiliani, ubi apertissime, cum baptizantis meritum commendaret quantumque ad dandum [*]( 7 I Cor. 4, 16 14 cf. I Cor. 1, 14 25 epist. Cresc. ) [*]( 1 et] sed W uos YmlR 2 sit om. R 3 esse om. W 4 quod XYRv 9 per] et per ir 14 si] sine Yml baptizatos non Zml 21 pr. cemimus W sed discernimus om. R 24 que om. Z 25 et nos hoc Z 26 det Christus v 29 baptizandis YmlR quaenmque W )

416
baptismum ualeret humana iustitia, pro suscepta causa conaretur ostendere, conscientia, inquit, sancte dantis attenditur quae abluat accipientis. nam qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum? et tamquam ei diceretur: unde hoc probas?\', secutus adiunxit: omnis enim res origine et radice consistit et, si caput non habeat aliquid, nihil est. quid, obsecro, quia incidisti in defensionem temerariae falsitatis, nebulas manifestis rebus moliris offundere? aperte dicit homo originem, radicem caputque hominis regenerandi per baptismum non esse posse nisi cuius ministerio baptizatur. et tu dicis: hoc et nos uolumus, ut Christus sit origo et radix caputque christiani, sed quaerimus per quem hoc melius fiat. hoc aliud est quod dicis, aliud quod dixit Petilianus; hoc quod dicis, etiamsi uerum sit, non hoc est quod ille dixit.

Proinde si hoc et tu uis, ut Christus sit origo et radix et caput christiani, Petiliano resiste, non mihi, quoniam neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. quod ego ex apostolo cum in meis litteris posuissem, ita tu respondere uoluisti, ut diceres: dei quidem dare est incrementum, sed sicut qui plantat et rigut non nisi colonus fidelis et diligens quaeritur, sic etiam in sacramento baptismatis non nisi fidelis et iustissimus operarius adhibetur. quasi uero, quod infidelis colonus plantauerit, propter eius infidelitatem non germinet. uis seminis et fecunditas terrae caelique temperies hanc efficaciam diuinitus acceperunt, ut ad propagandos fructus plantatorem uel rigatorem operarium tantummodo expectent, qua mente operetur, qua laboret intentione non curent, utrum dominum agri fideliter diligat an sua, non [*]( 2 Petil. I 1, 2. 2, 3 5 Petil. I 4, 5 11 epist. Cresc. 16 I Cor. 3, 7 18 cf. Petil. I 5, 6 19 epist. Cresc. ) [*]( 3 sumserit WYml 5 sequutus WYRZ 6 habet Petil. I. c. 7 est om. Z 14 est hoc Z 15 tu uia] tuus Xml 18 ex (del.) apostolicum IV 19 tu] ut Ytnl 20 est incrementum est Yml 22 iastisimus W 24 germinet (et in ras. m2) X punctum om. v 25 non acceperint v 27 quam mente JVml 28 deum WXmlYR diligant codd. )

417
illius lucra conquirat. adiungis etiam testimonium propheticum dicens: dabo nobis pastores secundum cor meum, et pascent nos pascentes cum disciplina. scio, completum est: tales apostoli fuerunt, tales etiam nunc, etsi pro ecclesiae latitudine perpauci, non tamen desunt. sed quid etiam per Ezechielem prophetam dicatur aduersus pastores malos, debuisti quaerere legere cogitare. ibi enim dicit: ego pascam, non pastores.

Proinde et per pastores bonos et per pastores malos cum uerbum suum sacramentumque dispensat, ipse pascit, quia de se ipso ait: ut sit unus grex et unus pastor. bonam est enim confidere in dominum quam confidere in hominem, et: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. quod a me in illa epistula commemoratum sic te intellegere ostendis, ut ideo magis te dicas iustum et fidelem, per quem hoc sacramentum celebretur, inquirere, quia spem et fiduciam dei, non hominis habes, dei esse autem fidem atque iustitiam, quam semper in ministris eius attendis. hoc uerum dicis, quia bonorum omnium nihil habemus quod non accepimus, et ideo fides et iustitia nobis a deo est. sed cum dicis hanc tibi deum dare non posse, nisi habeat eam homo, per quem baptizaris, spem profecto in homine ponis, qui utrum sit iustitiae particeps nescis, et si non est, tunc famam eius attendis et, cum falsam bonam de malo latente reppereris, ad sanctificationem tibi sufficere [*]( 2 epist. Cresc. et Hier. 3, 15 7 Ezech. 84, 18 11 lob. 10, 16 12 Ps. 117, 8 13 Hier. 17, 5 14 Peti!. I 3, 4 15 sqq.] cf. epist. Cresc. et IIII 22, 28 20 cf. I Cor. 4, 7 ) [*]( 1 conqairant Wm2XYm2Z conquiratar R adiunges Wm1Ym1 adiungens Xmt propheticam testimonium Z 6 iezechielem WYR hiezecbielem X iheiechielem % 7 egere WR 9 alt. per om. WYlłv 10 biipensat W 12 domino et 13 homine Wm2 15 te om. XZ 17 inquire Wm2 18 autem esse XZ, cf. IIII 22, 28 20 accipimus WmJXYBZv 22 quam Wml 23 pones Xml utramque Yml ioatitia Wm1Ym1 24 falsam] famam Ym2JRv 25 reperiris HPml repereris Wm2X repperiria Yml ) [*]( LII. Ãuruat. c. DOD. II. ) [*]( 27 )

418
credis. obsecro te, si fiduciam dei, non hominis habes et ideo magis ut iustus et bonus et fidelis sit, per quem hoc sacramentum celebretur, inquiris, quia dei est fides atque iustitia, numquid dei est etiam falsitas famae, quam si habeat bonam minister malus, hanc tibi dicis in tuam sanctificationem sufficere? iam mallem in hominem confideres, unde te uebementissime prohibebam, quam in famae ipsius falsitatem. homo enim, qualiscumque sit, quantum ad id quod homo est attinet, dei creatura est, nulla uero falsitas dei creatura est. porro si maledictus est qui spem suam ponit in homine, quanto magis qui spem suam ponit in falsitate opinionis humanae, ut in illud aliud incidat quod scriptum est: qui fidit in falsis hic pascit uentos, id est fit esca spiritibus malis!

Si dat?n, inquis, a quocumque et quomodocumque baptisma rescindi non debet, cur post Iohannem apostoli baptizauerunt ? quanto uehementius ita proponitur:\'si post Iohannem apostoli baptizauerunt, cur non etiam post quemlibet sanctum baptizat uel melior uel aequalis?\', ut uel hinc intellegere cogaris ad istam quaestionem non pertinere baptismum Iohannis! et Iudaeis, inquis, a Moyse baptizatis Petrus dixit: paenitemini, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi. si propterea iam baptizati erant Iudaei, quia Moyses per Mare Rubrum ante tam longum tempus parentes eorum baptizauerat, qui de christianis baptizatis nascuntur sine causa hodie baptizantur; et tamen dicis ista et scribis ista, audiris et legeris et putaris respondere litteris nostris, quasi hoc sit respondere potuisse, quod est tacere noluisse. [*]( 10 cf. Hier. 17, 5 12 Prout 10, 4 (UuJg.) 14 epiac. Cresc. 19 epist. Cresc. 20 Act. 2, 88 22 cf. Ex. 14, 22 ) [*]( 3 celebretor scripsi celebrator codd. v, cf. p. 417, 16 est om. R 5 tua fVTJRv sanctificatione (sanctificaone Y) WmSYRv 6 homine Wm2 7 in lamae] in infamem Ym2 infamem R 8 idj dei WYml 10 hominem WmlXYRZ 11 falsitatem XZ 12 quod] quot W 15 debetur cor YR 17 quamlibet WmlYml 20 moae R 22 mOles R 28 permanere (ne del.) W temporis Yml )

419

Nec illud, quod praetereundum putasti, refellisti principio huius epistulae, sicut tibi uideris, quod a me dictum est: si errabant illi, qui uolebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est, qui uoluerunt esse Donati? quis enim non uideat hinc esse istam diuisionem factam, hinc hodieque in hac peste persistere, dum in hominis iustitia spes ponitur, ut tunc sit acceptabilis baptismus Christi, si ab homine iusto quisque tinguatur? contra quem errorem aduersus eos, qui iam schismata propter diuersa merita hominum facere coeperant, clamat ipse Paulus: gratias ago deo quod neminem uestrum baptizaui, ne quis dicat quia in nomine meo baptizaui, quid aliud insinuans nisi baptisma Christi non esse nisi eius, in cuius nomine datur, et ideo non fieri melius, cum per meliorem datur, nec deterius per deteriorem.