Contra Cresconium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Iam nunc adtende, si pertinax non sis, quam facili conpendio id quod inter nos agebatur ipse finieris. si enim et nobis et uobis idem Christus natus, mortuus ac resurgens, una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione peruersum est, nonne rebaptizare peruersum eat? tria namque posuisti. quorum si unum posuisses, satis superque sufficeret. sed quasi contra Donatianos fideliter ageres, ne quisquam uel nimis acutus id quod semel breuiterque dixisses interpretari aliter conaretur, etiam obtunsis auribus et cordibus tuam curasti inmergere atque inculcare sententiam : una, inquis, [*](5 epist. Cresc. Petil. 1 1, 1 27 epist. Cresc. ) [*]( 1 quanquam YZv 4 adiubes WmlXml 5 inquit 7\' inquid R 7 contrarie TViW 2Z 8 manihei Wml 9 marcionistae łV, cf. 1111 61, 75 10 sententiae WXml stant (n s. I.) W uos WXml 14 idem] eadem Wm3o, ut ipse Aug. infra 15 quantum] quam tu Wml quem tu Wm3YRv 16 uidis WmlXml heresim Ym2(v) 18 facile Xml 21 in om. WmJXmlYmlR 24 donationos WR 26 obtusis Ym2v 27 intermergere Wml )
Adtende diligenter quid dicas, quid dicam. tu certe definisti et dixisti: haeresis est diuersa sequentium secta, schisma uero eadem sequentium separatio. item tu dixisti nobis et uobis unam esse religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana [*]( 26 epist. Cresc. ) [*]( 3 reaarcite (-tae W) dissensionem WXZ, om. YBv; correxi 6 si] sine Wml siue XmlYml uobis et nobis WXYJRv 8 regilio W et anus v si nobis—baptismas addidi, cf. p. 366, 19 sqq. 11 diaersum Yml 12 sed tu-diuersum om. X 13 diuersus est et Z 28 cam deleui aequamini v 25 quod dicam Ymllt et quid dicam Ym2t quid ilicamus Wm3 )
Quam uellem, si possem, cum aliquem deceptum ex nostris fidelibus uestri nefandis interimendum insidiis excipiunt, cum apud nos iam baptizatum nec coepisse dicunt esse christianum, cum tamquam paganum exsufflant, cum catechumenum [*]( 19 episc. Cresc. ) [*]( 1 si QtJI. W si ana-diuersum om. YRv unam (eras.) W religio est] religionem W (eras.), X 3 ai antem-chrietianum om. YRv 6 relegionem Wml 8 fateamur W 9 conditis Rml dissentione R neritatis WmlXmlYtnlR 18 diligiter Wml 19 alt. diaersam WmlXml diuersum YHv 20 sequamini ZYm3 26 uestri] uestris Wm2Z 28 catecaminam JYXYB cathecaminam Z \' )
Me sic agente in praesentia, sic instante ad quas tergiuersationes confugeretis? uidelicet contemnerent in epistula tua illi grammaticos, tu accusares in nostra dialecticos, sed ueritas ex utraque superaret haereticos, hoc solum in eis ostendens a nobis esse diuersum quod constat esse peruersum, quia nos sacramenta nostra cognoscimus, errorem alienum emendamus, uos autem eadem sacramenta fatemini, quae tamquam nulla sint iteratis, magna diuersitate reprobantes quod diuersum non esse conceditis.
Proinde quamuis inter schisma et haeresim magis eam distinctionem adprobem, qua dicitur schisma esse recens congregationis ex aliqua sententiarum diuersitate dissensio — neque enim et schisma fieri potest, nisi diuersum aliquid sequantur qui faciunt —. haeresis autem schisma inueteratum, tamen quid hinc opus est ut laborem, cum me tantum adiuuent definitiones tuae, ut, si mihi et per alios uestros concederetur, schismaticos uos libentius quam haereticos dicerem. si enim schisma faciunt, quibus cum eis a quibus se diuidunt una religio est, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum, hinc est uestra rebaptizatio damnabilior, quia in una religione, eisdem sacramentis, nihilo in christiana obseruatione diuerso alius et diuersus esse non potest baptismus. sed quoniam nec nullum est nec aliquid paruum quod diuersum sequimini, cum ab unitatis uinculo separati etiam de repetitione baptismi dissentitis a nobis, fit, ut secundum [*](3 stante Yml 12 qaamuis proinde Y proinde supra Quamuis Rm2, cf. p. 357, 21 inter] inprudenter R chisma Wml 14 aliqui Xml sentiam (aic) W dissentio B 15 chisma W 17 ut laborem mg. v allaborem Xm2 ad laborem eet. v 18 definitionis WmlXml 19 uos OM. W 23 religionem Xml in (in ras.) eisdem W nihilo in] nihil. in eadem (eadem postea additum) W 24 obseruationem WmlXml dinerso] diuersum Wm2 et diuersns] et dinerso YmlR e diuerso Ym2 25 alt. ne R quod] quod quod X quotquot Z 27 repetione R )
Quapropter si litteris tuis pars Donati suscriberet ac deinde ista, quae a te atque me dicta sunt, sine insana pertinacia uel inpudentia cogitaret, nihil ulterius aduersus nos sentiret aut diceret. sed quoniam tu es cui respondeo, iam puto quod et ipse uideas, quam non studio criminandi, sed perniciosam redarguendi fallaciam dixerim: Don at is tar u m haereticorum sacrilegum errorem. in quibus quattuor uerbis siue nominibus, quia hoc uel tibi uel arti grammaticae placet, primum quod positum est \'Donatistarum\' corrigo et muto et \'Donatianorum\' dico, cetera uero tria, quoniam uerissime dicta esse iam ut puto sentis, uos corrigite, uos mutate. mutate, inquam, et corrigite Donatianorum uel quodlibet aliud uocandi sitis tamen haereticorum sacrilegum errorem. nam et haeretici estis, uel quod in schismate inueterato remansistis uel ei tua definitione, quod de ecclesia, quae corpus est Christi, uel de iteratione christiani baptismi diuersum sequimini, et sacrilegus error est non solum a christiana unitate separatio, uerum etiam sacramentorum, quae secundum tuam confessionem una eademque sunt, uiolatio atque rescissio. [*]( 1 epist. Cresc. 14 Petil. I 1, 1 ) [*]( 2 dinersam JVml sequentium (n supra litteram erasam m2) X apareatis Xml 5 baptismum v iteratns R 9 svbscriberet Wm2Xm2YBZv 10 bac Xm1 atque a me v 11 inprudentia W 12 aut] an Wml 15 sacrilegiam Yml quatuor Zv 18 donatinorom B nero] uera Xtnl 19 nt om. R 22 in om. WmlXmlYml chismate Wml remansisti WmlXml 24 chriatiani] christi W 25 error estj errorem Xml a s. l. Y 27 resciMio (s ante c et io in ras.) Y recisio Z )
Obsecro te, dic mihi, quomodo talis est qualis fuit, qui ueneratur ecclesiam quam blasphemabat, qui tenet unitatem quam non tenebat, qui habet caritatem quam non habebat, qui accipit pacem quam respuebat, qui adprobat sacramentum quod exsufflabat? an uero ita sunt omnia falsis aera praeposterata, ut non dicantur mutati, in quibus ea quae diuersa fuerant ueritate corriguntur, et mutati dicantur, in quibus ea quae [similia] una eademque fuerant uanitate iterantur? noli ergo ulterius in hac re non tantum carnaliter, uerum etiam pueriliter sapere, ut tales quales erant uestros a nobis suscipi existimes, qui conuersione uoluntatis ab errore ad ueritatem, a diuisione ad unitatem, a dissensione ad pacem, ab inimicitiis ad caritatem, ab humana praesumptione ad diuinarum scripturarum auctoritatem non ante incipiunt esse nostri, quam esse destiterint uestri. haec conuersio uoluntatis repente mutauit non solum in teloneo peccatorem, uerum etiam in cruce latronem; nisi putas, quod Christus in paradiso secum esse uoluisset cruentum sceleratumque hominem, si non cordis illa [*](2 cf. epiat. Cresc. 25 cf. Matth. 9, 9 ) [*]( 6 alienaaerunt Wml 9 sic] si Rm2 11 blasfemabat W tener Xml 13 respuebam R 16 corrigantar Yml 17 similia tkkui. cf. lin. 9. p. 379, 10. III 7 init. IIII 14, 16: sacramenta quae non alia uel similia, sed tu omnino eadem confiteris. fort. ergo fuit quae (non alia uel) similia, (sed) una uanitate I unitate Wm2Ym2 20 qui] quo Yml 21 ad dissensione Wml ad dissentionem R dissensionem Xml 25 telquio WmlYmlv 26 in om. Wml csse. W 27 cruentiam Wml cruentera Xml ) [*]( LII. Antrust c. Don. II) [*](24 )
Magnum aliquid tibi dicere uisus es nominando Candidum Uillaregiensem et Donatum Macomadiensem, qui ex uestris episcopis etiam apud nos episcopi fuerunt et probata uita ad honorabilius senilis aetatis meritum peruenerunt; quasi sacramenta et inuocatio nominis dei, quae fit apud uos, ipsa inimica sit nobis, cum et in eis, qui extra ecclesiam sunt, non sit omnino nisi ecclesiae. in qua quaestione si meis uerbis laborarem, tuis adiuuarer. nam si extra ecclesiam nihil ecclesiasticum posse esse sentires, non ipse dixisses nobis et uobis unam esse religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. quibus uerbis tuis non in totum consentio. christiana quippe ecclesia caretis, christianam caritatem non habetis. christiana sane in uobis sacramenta cognosco et in his illud quoque diuersum inprobo ac respuo, quod, cum eadem etiam in schismate habeatis, eadem in catholicis exsufflatis. prorsus agnoscit in uobis ecclesia cuncta quae sua sunt, [*]( 2 cf. Luc. 23, 40-43 7 cf. lob: 5, 5—9 12 cf. epist. Cresc. 20 cf. pag. 363, 11 ) [*]( 2 inmortalem R praemant R 3 suplicium R a bonum Wml 4 non om. R 5 temporibus W ml bonis scripai poenis codd, v 6 beneficius R qualibet R 7 et octo v 8 sanabit WmlXmlYmJ 10 fuerint Yml 12 est R 13 candidam Wml uillaregiens est Yml uillam regienseni RZ macoinadiaensem R 14 brobata Xml 17 sit] sunt R 18 omnino] nomino Wml 20 posset WmlR 2o in hia]\' nichil R hac WmlXml 26 chismate Wml 27 prorisus R )
Et de episcopis quidem uel clericis recipiendis alia quaestio est. quamuis enim, cum apud uos ordinantur, non super eos inuocetur nomen Donati, sed dei, tamen ita suscipiuntur, ut uidetur paci et utilitati ecclesiae conuenire. neque enim episcopi propter nos sumus, sed propter eos, quibus uerbum et sacramentum dominicum ministramus, ac per hoc, ut eorum sine scandalo gubernandorum sese necessitas tulerit, ita uel esse uel non esse debemus quod non propter nos, sed propter alios sumus. denique nonnulli sancta humilitate praediti uiri propter quaedam in se offendicula, quibus pie religioseque mouebantur, episcopatus officium non solum sine culpa, uerum etiam cum laude posuerunt. numquid sic etiam christianum nomen et fidem laudabiliter ac non potius damnabiliter ponerent? sicut in accipiendis his rebus possunt esse iustae causae, cur excuset quisque fieri episcopus, nec tamen [*](4 ditcordia cet.] cf. Caes. 4 extr. 6 epist. Cresc. 17 cf. Em. 7 ) [*]( 1 inueniantur WmlXml 3 finiunt W habeatis R 5 causa WmlXmlYmlR 6 es Wm2R recipio (8 B. o) Y, item lin. 8 7 preabiterium Ym1 es Wm2R 9 nec] ne Yml curro WmlXml 11 fit] sit R 15 donatis WmlXml 16 pati Yml 18 ac] hac Xml 19 aecesitas Wia1 22 quaedaro] quae W 26 in om. W accipiendoa Yml 27 quur WmlXml eicuset] add. et W episcopis Yml nec] non Wm3 ) [*]( 24* )