Contra Cresconium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
I nunc et accusa calumniose dialecticos, quod fugienda uersutia sermonis efficiant, ut si falsum est uerum sit, si uerum est falsum sit. ecce tale aliquid ipse in sacramenta christianae regenerationis inmittis, immo peius magisque fugiendum. illi enim non in sua fraude nec in rerum ueritate, sed in perplexitate locutionis humanae quaedam uerba dicunt tunc uideri uera cum falsa sunt, tunc falsa cum uera sunt; quae cum in disputationem inciderint animo discerni, etiamsi dissolui sermone non possunt. tu uero non uerbum quodlibet nec rem quamlibet, sed ipsam qua in aeternam uitam renascimur mundationem conscientiae ueram fieri posse dicis in [*]( 3 cf. Petit I 6, 7 19 cf. epist. Cresc. ) [*]( 4 uoluisti W 7 conscientia X 9 cabete WmlYml 12 detestantem Yml 13 consequentes Wml consequentem Wm3Xm2Z et] set Xm2Z 15 putasti] petisti Z 19 i nunc scripsi nunc codd. nunc i v calumniosae Wml 21 ipse inj in ipps Wm2 26 in om. W 27 pr. non] nono Wml 28 quaj quam WmlXmlR )
Nostri hoc, inquis. de scripturis probant, quoniam ludas traditor, antequam damnaretur, omnia sicut apostolus gessit. quid hoc ad Petiliani sententiam fixam atque definitam: conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis nisi quod et ludas iste nimium contra uos est, cum uerbis alienis inconsiderate prolatis patrocinium praebere conamini? cum enim ludas sicut apostolus baptizaret, quandoquidem malus erat, quia fur erat et ea quae mittebantur in commissos sibi loculos auferebat, non utique conscientia eius attendebatur, sed deus et Christus in quem credebatur. neque enim et ipsius mali hominis falsa bona fama credentes accipientes abluebat nec generabat in homine gratiam diuinae ueritatis falsitas humanae opinionis. [*]( 7 cf. Mattb. 7, 17 14. 19 Petil. I 1, 2 16 epist. Cresc. ) [*]( 1 hominem WmlXmlR falsam famam Z aliena WmlXml 2 quia Ym2Rv dialectica R 5 datis W 6 ad eam Y ad ea WXml cadea R ab eo Xm2Z ab ea v 10 arbor om. YRv 13 insanum] add. dicimus Wm3 dei non esse Wm2 14 ne qui] neque Wm I 16 inquis] in quibus WmlR inquit Xml inquies ex inquibes y. 20 es WmlXmlYml 25 sed] add. et R 26 et accipientes Ym2R • 27 hominem WmlYml )
Et illud testimonium, quod de scripturis posuisti: quae manifesta sunt, uobis, quae autem occulta sunt, domino deo uestro, ista uerba redarguit atque conuincit si enim quae occulta sunt domino deo nostro relinquenda sunt. quomodo conscientia dantis non solum mala, uerum etiam bona, cum occulta est. attenditur, ut abluat accipientis? aut si ipsa, cum occulta est. non attenditur. quid tunc accipiens iubetis attendat, unde conscientia eius abluatur?
Ei Expergiscimini aliquando, nunc saltem dicite: attendat deum. quid timetis ne humiliemini, si non in homine, sed in domino gloriemini ? \'est\', inquis, \'quod timeam. si enim, cum latet dantis conscientia, dixero. ut accipiens attendat deum, et ab illo tunc eius ablui conscientiam confessus fuero, illa me horrenda consequetur absurditas. sanctius ablui homines, cum baptizatores habent occultos malos quam cum manifestos bonos, si homo abluit. quando dantis conscientia bona est et manifesta, deus autem, quando mala et occulta). dic ergo quod dicimus?, quia hoc est uerum, hoc sanum, hoc catholicum, quod Christus mundet accipientium conscientias siue per bonos ministros baptismi sui siue per malos, quoniam de illo scriptum est: Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret mundans eam lauacro aquae in uerbo.
Tu, inquis, responde, quomodo baptixent quos damnauit ecclesia. iam ergo receditur a uerbis Petiliani, quoniam illo dicente: conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis cum quaererem quis abluat accipientis conscientiam, quando polluta dantis occulta est, non mihi potuit [*]( ✓ 1 epist. Cresc. et Dent. 29, 29 10 cf. I Cor. 8, 21.1, 31 21 Eph. 5, 25—26 24 epist. Cresc. 26 Petil. I 1, 2 ) [*](4 nostro om. YR 6 occulta est cam Zml 8 conscia X 9 aaltim Wm2 10 quid) qui WR 11 qaod] quid YR 13 illa morrenda Xml 14 orrenda WmlYml consequitur WXmlYRo 19 mandAt v 20 quoniam ex quod W 28 labacro Wml 25 ecclesiam Xml 26 dicentes Xml )
Si autem quaeris, quomodo baptizent quos damnauit ecclesia, respondeo sic eos baptizare, quomodo baptizant quos damnauit deus, antequam de illis quicquam iudicaret ecclesia. qui enim mente peruersa uidetur intus esse cum foris sit, ab ipso Christo iam iudicatus est. ipse quippe ait: qui non credit iam iudicatus est, Paulus autem apostolus dicit: ecclesia subdita est Christo. non igitur debet ecclesia se Christo praeponere. ut putet baptizare posse ab illo iudicatos. a se autem iudicatos baptizare non posse, cum ille semper ueraciter iudicet, ecclesiastici autem iudices sicut homines plerumque fallantur. baptizant ergo, quantum attinet ad uisibile ministerium, et boni et mali, inuisibiliter autem per eos ille baptizat, cuius est et uisibile baptisma et inuisibilis gratia. tinguere ergo possunt et boni et mali, abluere autem conscientiam non nisi ille, qui semper est bonus. ac per hoc etiam nesciente ecclesia propter malam pollutamque conscientiam damnati a Christo iam in corpore Christi non sunt, quod est ecclesia, quoniam non potest Christus habere membra damnata. proinde et ipsi extra ecclesiam baptizant. omnia quippe ista monstra absit omnino ut in membris illius columbae unicae conputentur, absit ut intrare possint limites horti conclusi, cuius ille custos est qui non potest falli. qui tamen si confitentur et corriguntur, tunc intrant, tunc mundantur, tunc in arboribus horti conclusi, tunc in membris columbae unicae numerantur nec tamen denuo baptizantur; ita et cum ab [*]( 7 Ioh. 3, 18 9 Eph. 5, 24 22 cf. Cant. 2, 10 23 cf. Cant. 4, 12 ) [*]( 1 respondere Rml tam enim] tamen Wm2 2 abluere ex abln.. Xm2 qua Wm3 ipsa] add. mala conscientia v 3 baptizant Rv, post quod R addit: quos damnauit deus antequam de illia 4 quos modo Xml 5 quidqaam Sv 10 proponere R 11 a se] esse W 13 falluntur S baptizantes TmlR 14 autem om. R 15 ille per eos Zml baptiset R innisilis X 17 ilti Yml ac] hac WXYml 18 nescientem ecclesiam WXmlYml 22 in OWl. R 23 orti Z 25 mandentnr Yml 26 orti XYm2RZ unicae columbae v ) [*]( LII. Angmt. c. Don. II. ) [*]( 25 )
Uestra, inquis, per uestros maiores traditionis et turificationis et per uos persecutionis crimine damnata conscientia est. de traditoribus quidem et turificatoribus, qui fuerint qui hoc nefas admiserint, non scripturis sanctis, sed famae hominum credidistis. quae si potest esse falsa bona de malis, cur non possit etiam mala de bonis? de persecutione autem hoc tibi breuiter iterumque responderim, quod cum respondissem Petiliano refellere minime ualuisti. in scriptura quippe sancta, quae neminem fallit, area dicta est ecclesia dei dominumque ipsum cum uentilabro esse uenturum et mundaturum aream suam, ut frumenta recondat in horreo, paleam uero conburat igni inextinguibili. aut ergo recte passi estis persecutionem aut, si modus christianus excessus est, palea nostra fecit, propter quam non fuerat area dominica deserenda, ne, quisquis ante tempus uentilationis ab area paleam refugeret. a frumento separatus palea fieret. tu autem, cum hoc non meum, sed sanctae scripturae testimonium refellere conareris. nullam persecutionem iustam esse posse dixisti; ubi ignoscendum tibi est nescienti scripturas, unde tibi uenire posset in mentem, quam iusta uoce sit dictum: detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar, et ab ipso domino Iesu Christo in excellentissima prophetia: persequar inimicos meos et conprehendam illos, et non conuertar donec deficiant. et alia multa diuina testimonia, [*]( 5 epist. Cresc. 12 cf. Petil. I 18. 20 13 cf. Matth. 8, 12 21 cf. epitr. Cresc. 24 Pa. 100, 5 26 Ps. 17. 38 ) [*]( 5 traditiones WmlXmlYml 6 pesecationis W 8 non in WXmlYmlR 12 ualuistis 22 19 refagere WXmlYml 22 perseqaationem WZ esse iastam XZ dixisse Fai1 28 nesciente Yml 25 ab ipso domino] cf. Petil. II 92, 202 p. 124, 11: dicit Daaid ex Christi persona 28 testimonia diuina Zml )
Opponis mihi uerba scripturarum totiens demonstrata quam uos nihil adiuuent: oleum peccatoris non inpinguet caput meum — cum et apud uos esse saltem occultos peccatores negare non possis, qui tamen baptizant nec his uerbis excepti sunt; non enim ait: \'oleum manifesti peccatoris\', sed absolute: \'oleum peccatoris\' — et: facti sunt mihi uelut aqua mendax non habens fidem. ubi miror prudentiam tuam, quomodo tibi non uideatur aqua mendax simulatoris occulti, cuius et falsam famam mundandae alienae conscientiae prodesse aliquid credidisti, nisi quia illud non dialecticum, sed plane sophisticum, quod in me frustra quasi in dialectico reprehendisti, subuenire tibi arbitratus es: (si mentiris, uerum dicis! quid enim aliud conaris asserere, cum homini tribuens baptismum, quem dei esse non uis agnoscere, ideo dicis adulterum dare posse uerum baptismum, quia se ipsum occultando castum esse mentitur? itaque tunc uerum dicit in baptismo, cum mentitur in flagitio, et non est aqua eius mendax, quam esse uultis in ecclesia secundum promissionem tot prophetiarum toto terrarum orbe diffusa, cum aquam mendacem non baptismum dixerit Hieremias, sed mendaces homines secundum intellectum qui manifestus est in Apocalypsi, [*]( 5 epiBt. Cresc. et Pa. 140, 5 9 epist. Cresc. et Hier. 15, 18 15 cf. Cic. Acad. II 95 18 cf. epist. Cresc. 24 cf. Apoc. 17, 15 ) [*]( 1 si tamen non om. R mihi propter-longum est hoc loco omissa R post homines secundum lin. 24 exhibet, lacuna 16-18 litt.post mihi itukcata 2 calamnieria R 8 persequutorein WYZ criminereris Yml 4 toties XmlR 6 saltim Wm2 7 negari Yml 10 habet finem YR uerba non habet finem-ll aquam (sic) menda: in R post falsam famam (12) extant ita, ut simulatoris occulti cuius et falsam famam bis scripta sint 11 prudentiam] cf. IIII 28, 35: miror ingenium tuum (ironice) ante aqua del. tibi Y 14 sophjsticam X 16 aserere Xml 18 adulterium Zml 20 baptismum Xml aquae Wml 21 piomiaionem WR 22 diffasara WYm2R 23 iheremias Z 24 apocalipsi codd. ) [*]( 25* )
De illo uero testimonio, quod scriptum est: qui baptixatur a mortuo quid proficit lauatio eius?, quam non intellexeris, quod ego in illa epistula posui, quantumque me uerbis tuis adiuueris, paululum adtende. cum enim putasses a me mortuum hoc loco intellegi cultorem idolorum. quasi eos solos exceperim qui baptizare non possint, egisti. quantum potuisti, repetito illo de oleo testimonio, quod nullum peccatorem baptizare uoluerit qui dixit: oleum peccatoris non inpinguabit caput meum, non excipiendo aliquem peccatorem. unde uos magis urgemini, sicut paulo ante monstraui. si enim nullus peccator exceptus est, proinde baptizatos ab occultis malis, cum conuicti fuerint, denuo baptizate. hic iam conaberis occultum excipere peccatorem, quem sancta scriptura non excepit. totus igitur iste uester intellectus falsus a ueritate conuincitur, cum et uestrae intentioni similiter repugnare monstratur. neque enim hoc re uera de baptismo in psalmo positum est ac non de assentatoris adulatione, quod superiora uerba satis indicant; nam tota sententia ita conectitur: emendabit me iustus in misericordia et arguet me: oleum autem peccatoris non inpinguabit caput meum. maluit ergo contundi caput suum ab arguente ueraciter quam ungi a blandiente fallaciter, translatis uerbis oleo et unctione lenitudinem significantibus adulantis. [*]( 4 epist. Cresc. et Eccli. 31, 80 5 cf. Petil. I 9, 10 10 Pa. 140. 5 21 Ps. 140, 5 ) [*]( 2 popoios Xml populus Yml 6 me] e Z 8 exciperim Yml elegisti WXmlYRv 10 peccatorem om. Z 11 capnd WR 12 magis uos v nrgneinini XYmlR 14 conuincti WX coniuncti Yml uicti R baptizati ex baptizatae W baptizato R 15 conaueris WmlXml 16 excipit Ym2RZ 19 salmo WR hac WXmlYml assenntatoris Wml asentatoris X adolatione WXml aduolatione R 20 connectitnr r 21 emundabit W 22 capud R 24 a] ad Yml 25 lenitadine Xml significans Ym2Rv )
Quid autem ego in illa epistula de hoc testimonio senserim, ubi dictum est: qui baptizatur a mortuo, ipsis ex ea repetitis uerbis satis, quantum opinor, ostendam. cum enim dissererem, quid respondere debeat ad ista catholicus christianus, cum audierit, inquam, \'qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius\', respondebit: \'uiuit Christus et iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur\', de quo dictum est: \'ipse est qui baptizat in spiritu sancto\'. baptizantur autem a mortuis qui baptizantur in idolorum templis. non enim et ipsi a sacerdotibus suis se accipere arbitrantur sanctificationem quam putant, sed a diis suis. qui quoniam homines fuerunt et ita mortui sunt, ut neque super terras neque in requie sanctorum uiuant, uere ipsi a mortuis baptizantur. huc usque ex epistula mea uerba ipsa transcripsi, in quibus iam perspicis, ut opinor, si nunc saltem diligenter attendis, non me ipsos cultores mortuos appellasse, quamuis alio modo etiam ipsi mortui sint, sed deos falsos quos colunt, quia homines fuerunt et sicut homines de corpore exierunt nec resurrexerunt nec uitae ullum meritum, quae post hanc uitam promittitur, habuerunt. ab ipsis ergo diis qui baptizantur, sicut dixi, uere a mortuis baptizantur, id est, qui in eorum nomine baptizantur, quia et ipsi non in nomine sacerdotum suorum, sed deorum, de quibus uana opinantur, se sanctificari putant. Christus autem resurrexit et uiuit; proinde qui ab illo baptizatur, non solum per bonum, uerum etiam per malum ministrum perditis [*]( 2 Eccli. 31, 30 5 Petil. I 9, 10 Eccli. 31, 30 7 Rom. 6, 9 * Ioh. 1, 33 ) [*](1 ego] egi WXmlYml illa] ista Jti 4 desererem YmlR disererem Ym2 istas WXYmlZ catholicus s. I. Xml 5 inquam om. W 6 labatio WXml respondit Z 7 unit W 16 transsribsi lRic) W transecripei Z 17 non me) nonne Yml 18 quanais non Zml 20 et om. Z 21 illum 1j quae] qui WXmlYR 24 quia] qui Xml 27 perditos Xnil )
Hoc tu in epistula mea, quantum indicant uerba tua, non intellexisti; nolo enim dicere: parum intellegens fraudare uoluisti. miror autem. quod uerba illic mea consequentia non aduerteris aut ab eis dissimulandum putaueris. paulo post quippe subieci et dixi: nam si hoc loco mortuum intellexero peccatorem baptizatorem, eadem illa consequetur absurditas, ut, quisquis etiam a latente impio fuerit baptizatus, tamquam mortuo baptizatus inaniter lotus sit. non enim ait: \'qui baptizatur a mortuo manifesto*, sed absolute dixit: \'mortuo\'. haec manifestatio uerborum illic meorum quem non de somno uel potius de ipsa morte excitaret? et tamen te non excitauit, et insuper, quod ego contra Petilianum dixeram, quasi contra me dicens uehementius etiam confirmasti. sicut solent homines iniectam sagittam nesciendo excludere altius etiam penitusque defigere. adseruisti enim mortuum non intellegendum nisi peccatorem baptistam et nullum peccatorem excipiendum, et ideo quod ego dicebam contra te concluditur, nec occultum excipi posse ubi nullus excipitur. rebaptizate igitur eos, quos ab occultis peccatoribus baptizatos esse constiterit, quibus potest uiuentibus et scientibus subueniri, ut eis solis nunc obsint. qui uel ignorant uel ante defuncti sunt, ut manifestatis postea malis baptizatoribus suis iam baptizari non possint. baptizate, inquam, prodito adultero [*]( 3 Ioh. 1, 33 9 Petil. I 9, 10 20 cf. epiat. Cresc. ) [*]( 2 quo] quod R 11 a om. W 14 dicit v 15 a mortuo v et Aug. l. c. 16 non om. R, post morte tr. v 18 uelhementius Wml 20 penitus qui WmlXmlTml penitus quidem figere Wm2 enim om. R 21 baptistam] baptismum Xml 26 nunc et ignorant scripsi non et ignorantur codd. v de ante RmJ 27 manifestatus WXmJYmJ manifestis Z )