Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Nunc uideamus, quemadmodum ostendas recte dixisse Petilianum uel quemlibet alium: conscientia sancte dantis adtenditur quae abluat accipientis. ubi ego dixi: quid si lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam? tu contra non quid a te homine acuto, sed quid a uestris dicatur diu locutus es, quod totum breuiter ita dici potest: conscientiam dantis adtendi non secundum eius sinceritatem. quae in illa uideri non potest, sed secundum famam, quae de illa seu uera seu falsa est, quia uidelicet eius est hominis, qui etsi sceleratus occultus sit, sufficit accipienti [*]( 8 Petil. I 1, 1 14 cf. Rom. 5, o 19. 21 Petit. I 1, 2 25 cf. epiat. Cresc. ) [*]( 1 deceptis IZ 2 BUOS] uos WmlXmlYR 3 excausabilias R 4 honorabilios Xml honorabilis Rm2 6 labai W 8 donastietarum W uel ut tu maais] uelut cum aliis WXYmlZ 16 sed ut—habeatis om. XZ 18 quemammodum WXYml 19 conscientiae Xml 25 scientiam W conscientia Rv attenditur v 28 sceleratos WmlXmlYml )

380
quod bonae sit aestimationis, nondum cognitus, nondum iudicatus, nondum ab ecclesia separatus. uide, obsecro te, in quod praecipitium conpulerit homines angustia non inueniendi qua exirent. itane dantis maculosa conscientia conscientiam potest accipientis abluere, si habeat famam bonam, et tantum ad abluendum poterit quantum bona, si bonam famam fallendo contraxerit? adtendis, quid dicatur, et uis iam praetereamus hunc locum, an hoc idem adhuc uersabo, ut diligentius cogaris adtendere? Petilianus dixit: conscientia sancte dantis adtenditur quae abluat accipientis. ego dixi: quid si lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam tu uel potius uestri dixerunt — nam tu uir talis quando ista dixisses? —: quamuis habeat conscientiam maculosam, mihi tamen, qui ab eo baptizor, quia latet et nescio, sufficit quod ab eo accipio, cuius innocentem, quia in ecclesia est, conscientiam puto. nam ideo, inquis, conscientiam dantis attendo, non ut, quod fieri non potest, de latentibus iudicem, sed ut. si quid de eo in publica conscientia est, non ignorem. propter hoc enim ab omnipotente deo dictum est: quae nota sunt, uobis, quae occulta, mihi. semper igitur attendo conscientiam dantis, et quia ipsam non uideo, quid d.e ea in publico notum est quaero, nec ad rem pertinet, si aliud sit in secreta conscientia, aliud in publica fama. sufficit enim scisse, qui? necdum eius a quo accipio damnata conscientia est.

Ecce ipsa uerba tua posui, quibus te dicere ostenderem quod meis uerbis breuiter aperteque conplexus sum, quod ad hoc adtendatur abluentis conscientia, ut quae de illa fama sit cognoscatur. non ergo ipsa adtenditur, homo [*]( 9. 10 Petil. I 1, 2 14 epist. Cresc. 20 Deut. 29, 29 ) [*]( 1 existimationis v 2 uideo WmlXmlYmlR in quodj inquit rmJ 7 praeteream Wm2 8 hunc ex bun.. Xm2 an] at Xm2Z idem] quidem Z 15 habeo W 16 habeo Wml 18 quod] quid Wm2YmlIt potes Wm2 19 eo] illo v 24 quia] qui WmlXmlYml 27 apertaque WYml )

381
bone, non ipsa adtenditur quae uideri non potest, sed fama adtenditur quae etiam falsa esse potest, quod ipse confiteris atque concedis; nam et tu uidisti maculosam conscientiam non ualere ad abluendum. non ergo conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, sed fama, qua putatur sancte dare etiam qui sancte non dat et putatur abluere qui non abluit. abluit ergo accipientem mali hominis fama bona, non ipsius dantis polluta conscientia. cur ergo dictum est: conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, nisi quia non abluit accipientis, si non est conscientia sancte dantis, si maculosa et inmunda est? quid ergo tunc attenditur? ipsa, inquis, attenditur, cum fama eius attenditur, et si bona est fama, nihil interest ad abluendum accipientem etiam cum est mala conscientia, sed abluit bona eius fama. dic, rogo te, cum mala conscientia est, uera est bona fama eius an falsa? procul dubio utique falsa. proinde cum bona non est et occulta est dantis conscientia, quomodolibet eam tibi uidearis attendere, secundum hanc sententiam non abluit accipientem nisi dantis aut fama falsa aut polluta conscientia. utrumque insanum est; si te talia delectant, tu elige quid sit insanius. porro quia ueritas non admittit, ut accipientis conscientiam uel falsa fama dantis abluat uel polluta conscientia, restat, ut abs te etiam requiramus quod et ibi quaesiuimus — quoniam, sicut dicit Petilianus uel quilibet alius consentientibus uobis, cum sancte dantis conscientia est, id est cum bona et munda conscientia est, abluit accipientis conscientiam —, unde abluatur accipiens, quando latet dantis maculosa conscientia. puto enim iam non te repetiturum atque dicturum, quod impleat in abluendo uicem conscientiae bonae falsa eius fama bona; sufficit quod hoc uestros, non te, dicere adseruisti. illorum te pudeat, [*]( 8 Petil. I 1, 2 ) [*]( 1 bene B 4 ad om. II 9 dantes WmlYml 10 abluat Xml 14 fama) fama: an falsa 22 rogo te] rogate Wml 26 unde] munde Wml 28 reperitarum Yml reperturum Z 29 fama eius falsa bona Yv ei falsa fama bona R )
382
non etiam tui. restat ergo, ut tunc uel deus uel quisquam sanctus angelus abluat. quod si dixeritis. illa horrenda consequetur absurditas, quam in illa epistula mea commemoratam non dico uidere noluisti, quia prorsus non attigisti, sed tanto attentius acutiusque uidisti. quanto magis attingere timuisti. si enim hoc dicitis, quod, cum sanctus homo baptizat. sancta eius conscientia diluit accipientis conscientiam, cum uero conscientia dantis latenter inmunda est, tunc deus angelusue abluit, cauete, ne, qui uobis haec dicentibus credunt, occultos malos optent inuenire a quibus baptizentur, ut multo sanctius ab ipso deo uel angelo eius abluantur. hanc absurditatem uel deridendam uel detestandam cum uerbis praecedentibus Petiliani perspiceres consequenter et a me in epistula mea commemoratam, caute tu quidem, quasi nihil horum dixerim, rem tantam silendam putasti, sed confugisti ad nescio quid absurdius, ut, cum maculosa conscientia dantis occulta est et ideo non potest accipientis abluere, tunc falsa fama eius accipiens abluatur et in eo ueritatem falsitas operetur.

I nunc et accusa calumniose dialecticos, quod fugienda uersutia sermonis efficiant, ut si falsum est uerum sit, si uerum est falsum sit. ecce tale aliquid ipse in sacramenta christianae regenerationis inmittis, immo peius magisque fugiendum. illi enim non in sua fraude nec in rerum ueritate, sed in perplexitate locutionis humanae quaedam uerba dicunt tunc uideri uera cum falsa sunt, tunc falsa cum uera sunt; quae cum in disputationem inciderint animo discerni, etiamsi dissolui sermone non possunt. tu uero non uerbum quodlibet nec rem quamlibet, sed ipsam qua in aeternam uitam renascimur mundationem conscientiae ueram fieri posse dicis in [*]( 3 cf. Petit I 6, 7 19 cf. epist. Cresc. ) [*]( 4 uoluisti W 7 conscientia X 9 cabete WmlYml 12 detestantem Yml 13 consequentes Wml consequentem Wm3Xm2Z et] set Xm2Z 15 putasti] petisti Z 19 i nunc scripsi nunc codd. nunc i v calumniosae Wml 21 ipse inj in ipps Wm2 26 in om. W 27 pr. non] nono Wml 28 quaj quam WmlXmlR )

383
homine per famam falsam alienae conscientiae. et ne tibi hoc tribuatur, qui dialecticam didicisti. uestrorum dicis hanc esse sententiam, quibus non ut dialecticus, sed plane ut haereticus consensisti. per te igitur aut per uestros haec est magnifica inuenta uel demonstrata doctrina: cum sancte dantis bona conscientia est, tunc ad eam fit bonus qui baptizatur, tunc arbor bona bonum fructum parit: cum uero conscientia dantis mala et occulta est, tunc eius quae falsa est bona fama consulitur, ut tunc a fallente accipiat homo baptismum uerum, cum de illo crediderit falsum, atque ita, ne desit arbor, quae fructum pariat haeretici erroris, fit mater falsitas ueritatis. hoc ideo totum tam execrabile, tam mirabiliter peruersum et insanum, ne quod dei est dei esse dicatur, ut quod a deo sumitur hominibus tribuatur, ne qui dixit: conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis errasse uideatur.

Nostri hoc, inquis. de scripturis probant, quoniam ludas traditor, antequam damnaretur, omnia sicut apostolus gessit. quid hoc ad Petiliani sententiam fixam atque definitam: conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis nisi quod et ludas iste nimium contra uos est, cum uerbis alienis inconsiderate prolatis patrocinium praebere conamini? cum enim ludas sicut apostolus baptizaret, quandoquidem malus erat, quia fur erat et ea quae mittebantur in commissos sibi loculos auferebat, non utique conscientia eius attendebatur, sed deus et Christus in quem credebatur. neque enim et ipsius mali hominis falsa bona fama credentes accipientes abluebat nec generabat in homine gratiam diuinae ueritatis falsitas humanae opinionis. [*]( 7 cf. Mattb. 7, 17 14. 19 Petil. I 1, 2 16 epist. Cresc. ) [*]( 1 hominem WmlXmlR falsam famam Z aliena WmlXml 2 quia Ym2Rv dialectica R 5 datis W 6 ad eam Y ad ea WXml cadea R ab eo Xm2Z ab ea v 10 arbor om. YRv 13 insanum] add. dicimus Wm3 dei non esse Wm2 14 ne qui] neque Wm I 16 inquis] in quibus WmlR inquit Xml inquies ex inquibes y. 20 es WmlXmlYml 25 sed] add. et R 26 et accipientes Ym2R • 27 hominem WmlYml )

384

Et illud testimonium, quod de scripturis posuisti: quae manifesta sunt, uobis, quae autem occulta sunt, domino deo uestro, ista uerba redarguit atque conuincit si enim quae occulta sunt domino deo nostro relinquenda sunt. quomodo conscientia dantis non solum mala, uerum etiam bona, cum occulta est. attenditur, ut abluat accipientis? aut si ipsa, cum occulta est. non attenditur. quid tunc accipiens iubetis attendat, unde conscientia eius abluatur?

Ei Expergiscimini aliquando, nunc saltem dicite: attendat deum. quid timetis ne humiliemini, si non in homine, sed in domino gloriemini ? \'est\', inquis, \'quod timeam. si enim, cum latet dantis conscientia, dixero. ut accipiens attendat deum, et ab illo tunc eius ablui conscientiam confessus fuero, illa me horrenda consequetur absurditas. sanctius ablui homines, cum baptizatores habent occultos malos quam cum manifestos bonos, si homo abluit. quando dantis conscientia bona est et manifesta, deus autem, quando mala et occulta). dic ergo quod dicimus?, quia hoc est uerum, hoc sanum, hoc catholicum, quod Christus mundet accipientium conscientias siue per bonos ministros baptismi sui siue per malos, quoniam de illo scriptum est: Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret mundans eam lauacro aquae in uerbo.

Tu, inquis, responde, quomodo baptixent quos damnauit ecclesia. iam ergo receditur a uerbis Petiliani, quoniam illo dicente: conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis cum quaererem quis abluat accipientis conscientiam, quando polluta dantis occulta est, non mihi potuit [*]( ✓ 1 epist. Cresc. et Dent. 29, 29 10 cf. I Cor. 8, 21.1, 31 21 Eph. 5, 25—26 24 epist. Cresc. 26 Petil. I 1, 2 ) [*](4 nostro om. YR 6 occulta est cam Zml 8 conscia X 9 aaltim Wm2 10 quid) qui WR 11 qaod] quid YR 13 illa morrenda Xml 14 orrenda WmlYml consequitur WXmlYRo 19 mandAt v 20 quoniam ex quod W 28 labacro Wml 25 ecclesiam Xml 26 dicentes Xml )

385
responderi. tam enim contra ueritatem dicitur, quod falsa eius fama possit abluere, quam si hoc ipsa posse diceretur.

Si autem quaeris, quomodo baptizent quos damnauit ecclesia, respondeo sic eos baptizare, quomodo baptizant quos damnauit deus, antequam de illis quicquam iudicaret ecclesia. qui enim mente peruersa uidetur intus esse cum foris sit, ab ipso Christo iam iudicatus est. ipse quippe ait: qui non credit iam iudicatus est, Paulus autem apostolus dicit: ecclesia subdita est Christo. non igitur debet ecclesia se Christo praeponere. ut putet baptizare posse ab illo iudicatos. a se autem iudicatos baptizare non posse, cum ille semper ueraciter iudicet, ecclesiastici autem iudices sicut homines plerumque fallantur. baptizant ergo, quantum attinet ad uisibile ministerium, et boni et mali, inuisibiliter autem per eos ille baptizat, cuius est et uisibile baptisma et inuisibilis gratia. tinguere ergo possunt et boni et mali, abluere autem conscientiam non nisi ille, qui semper est bonus. ac per hoc etiam nesciente ecclesia propter malam pollutamque conscientiam damnati a Christo iam in corpore Christi non sunt, quod est ecclesia, quoniam non potest Christus habere membra damnata. proinde et ipsi extra ecclesiam baptizant. omnia quippe ista monstra absit omnino ut in membris illius columbae unicae conputentur, absit ut intrare possint limites horti conclusi, cuius ille custos est qui non potest falli. qui tamen si confitentur et corriguntur, tunc intrant, tunc mundantur, tunc in arboribus horti conclusi, tunc in membris columbae unicae numerantur nec tamen denuo baptizantur; ita et cum ab [*]( 7 Ioh. 3, 18 9 Eph. 5, 24 22 cf. Cant. 2, 10 23 cf. Cant. 4, 12 ) [*]( 1 respondere Rml tam enim] tamen Wm2 2 abluere ex abln.. Xm2 qua Wm3 ipsa] add. mala conscientia v 3 baptizant Rv, post quod R addit: quos damnauit deus antequam de illia 4 quos modo Xml 5 quidqaam Sv 10 proponere R 11 a se] esse W 13 falluntur S baptizantes TmlR 14 autem om. R 15 ille per eos Zml baptiset R innisilis X 17 ilti Yml ac] hac WXYml 18 nescientem ecclesiam WXmlYml 22 in OWl. R 23 orti Z 25 mandentnr Yml 26 orti XYm2RZ unicae columbae v ) [*]( LII. Angmt. c. Don. II. ) [*]( 25 )

386
haereticis ueniunt cum ipso baptismate, quod et foris baptismo. sed non et cum ipsa mundatione, quam intus accipiunt, ut quod defuit praestetur, quod autem non mutatum est adprobetur.

Uestra, inquis, per uestros maiores traditionis et turificationis et per uos persecutionis crimine damnata conscientia est. de traditoribus quidem et turificatoribus, qui fuerint qui hoc nefas admiserint, non scripturis sanctis, sed famae hominum credidistis. quae si potest esse falsa bona de malis, cur non possit etiam mala de bonis? de persecutione autem hoc tibi breuiter iterumque responderim, quod cum respondissem Petiliano refellere minime ualuisti. in scriptura quippe sancta, quae neminem fallit, area dicta est ecclesia dei dominumque ipsum cum uentilabro esse uenturum et mundaturum aream suam, ut frumenta recondat in horreo, paleam uero conburat igni inextinguibili. aut ergo recte passi estis persecutionem aut, si modus christianus excessus est, palea nostra fecit, propter quam non fuerat area dominica deserenda, ne, quisquis ante tempus uentilationis ab area paleam refugeret. a frumento separatus palea fieret. tu autem, cum hoc non meum, sed sanctae scripturae testimonium refellere conareris. nullam persecutionem iustam esse posse dixisti; ubi ignoscendum tibi est nescienti scripturas, unde tibi uenire posset in mentem, quam iusta uoce sit dictum: detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar, et ab ipso domino Iesu Christo in excellentissima prophetia: persequar inimicos meos et conprehendam illos, et non conuertar donec deficiant. et alia multa diuina testimonia, [*]( 5 epist. Cresc. 12 cf. Petil. I 18. 20 13 cf. Matth. 8, 12 21 cf. epitr. Cresc. 24 Pa. 100, 5 26 Ps. 17. 38 ) [*]( 5 traditiones WmlXmlYml 6 pesecationis W 8 non in WXmlYmlR 12 ualuistis 22 19 refagere WXmlYml 22 perseqaationem WZ esse iastam XZ dixisse Fai1 28 nesciente Yml 25 ab ipso domino] cf. Petil. II 92, 202 p. 124, 11: dicit Daaid ex Christi persona 28 testimonia diuina Zml )

387
quae persequi longum est, si tamen non mihi propter hoc uerbum calumniaris, ut, quoniam dixi: \'persequi longum est\', persecutorem me diuinorum testimoniorum esse crimineris.

Opponis mihi uerba scripturarum totiens demonstrata quam uos nihil adiuuent: oleum peccatoris non inpinguet caput meum — cum et apud uos esse saltem occultos peccatores negare non possis, qui tamen baptizant nec his uerbis excepti sunt; non enim ait: \'oleum manifesti peccatoris\', sed absolute: \'oleum peccatoris\' — et: facti sunt mihi uelut aqua mendax non habens fidem. ubi miror prudentiam tuam, quomodo tibi non uideatur aqua mendax simulatoris occulti, cuius et falsam famam mundandae alienae conscientiae prodesse aliquid credidisti, nisi quia illud non dialecticum, sed plane sophisticum, quod in me frustra quasi in dialectico reprehendisti, subuenire tibi arbitratus es: (si mentiris, uerum dicis! quid enim aliud conaris asserere, cum homini tribuens baptismum, quem dei esse non uis agnoscere, ideo dicis adulterum dare posse uerum baptismum, quia se ipsum occultando castum esse mentitur? itaque tunc uerum dicit in baptismo, cum mentitur in flagitio, et non est aqua eius mendax, quam esse uultis in ecclesia secundum promissionem tot prophetiarum toto terrarum orbe diffusa, cum aquam mendacem non baptismum dixerit Hieremias, sed mendaces homines secundum intellectum qui manifestus est in Apocalypsi, [*]( 5 epiBt. Cresc. et Pa. 140, 5 9 epist. Cresc. et Hier. 15, 18 15 cf. Cic. Acad. II 95 18 cf. epist. Cresc. 24 cf. Apoc. 17, 15 ) [*]( 1 si tamen non om. R mihi propter-longum est hoc loco omissa R post homines secundum lin. 24 exhibet, lacuna 16-18 litt.post mihi itukcata 2 calamnieria R 8 persequutorein WYZ criminereris Yml 4 toties XmlR 6 saltim Wm2 7 negari Yml 10 habet finem YR uerba non habet finem-ll aquam (sic) menda: in R post falsam famam (12) extant ita, ut simulatoris occulti cuius et falsam famam bis scripta sint 11 prudentiam] cf. IIII 28, 35: miror ingenium tuum (ironice) ante aqua del. tibi Y 14 sophjsticam X 16 aserere Xml 18 adulterium Zml 20 baptismum Xml aquae Wml 21 piomiaionem WR 22 diffasara WYm2R 23 iheremias Z 24 apocalipsi codd. ) [*]( 25* )

388
ubi interrogante Iohanne, quid essent aquae illae in uisione monstratae, populos esse responsum est.