Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Neque hoc fit sine fructu, ut existimas. nam si posses uidere, quam longe lateque Africam error iste peruaserat et quam pauca eius remanserint, quae nondum in pacem catholicam correcta transierunt, nullo modo assertorum christianae pacis et unitatis infructuosam et inanem arbitrareris instantiam, quamuis etiam, sicubi diligentia medicinae huius inpensa non prodest, sufficit ad rationem deo reddendam, quod non cessauit inpendi. sicut enim malignus suasor peccati, etiamsi non persuaserit, merito poenam deceptoris incurret, ita fidelis iustitiae praedicator, etiamsi ab hominibus respuatur, absit ut apud deum sui officii mercede fraudetur. res enim certa fit ad incertum; incertum autem dico non praemium facientis, sed animum audientis. incertum enim nobis est, utrum adsensurus sit cui ueritas praedicatur, sed certum est etiam talibus [*](16 cf. epist. Cresc. et pag. 334, 19 ) [*]( 6 ipsi Z 7 priuatimque om. Z 8 pernitiosissime W 10 intego I ) [*](def. X) [*](Wml 12 qui] quod Wml adefensores WmlYmlR 17 peruaserit Wm3 persuaserat Yml 20 arbitraretis Z 21 sicubi] si cui v 22 red-dendam deo Yv cessabit WmlYRZ 24 incurrit Wm3 26 oficii W . fit] sit WYR 28 est enim nobis est R est nobis Zmlv 29 certum] incertum R etiam om. Z )

330
ueritatem praedicari oportere et certum est fideliter eam praedicantes dignam retributionem manere, siue suscipiantur siue spernantur sine etiam propterea quaelibet temporaliter aduersa patiantur. dominus dicit in euangelio: cum ingressi fueritis, dicite: pax domui huic. si digni fuerint qui ibi sunt, requiescet super eos pax uestra; si quo minus, ad uos reuertetur. numquid certos fecit, quod essent eorum pacem suscepturi quibus eam praedicarent? certos tamen fecit, ut eam sine cunctatione praedicarent.

Apostolus etiam Paulus: seruum, inquit, domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diuersa sentientes, ne forte det illis deus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem et resipiscant de diaboli laqueis, captiuati ab ipso in ipsius uoluntatem. intende quomodo quem noluit litigare uoluit tamen in modestia corripere diuersa sentientes, ne dei seruus prohibitionem petulantiae occasionem putaret esse pigritiae. uerum quia multi et ipsam correptionem, quae modeste fit, uel peccatis suis fauentes uel quid respondeant non inuenientes nec tamen ueritati adquiescentes onerose ac moleste ferunt, eos, qui secum sedulo agunt nec ab eorum conuincendo errore dissimulant. litigiosos et contentiosos uocant. falsitas enim, quae nudari et redargui metuit, eorum uitiorum nomine, quae ueritas damnat, diligentiam ueritatis accusat. numquid ideo tamen ab hac instantia desistendum est? uide quemadmodum Timotheum idem obstringat apostolus, ne propter homines, quibus insuauis est praedicatio ueritatis, aliqua ei segnitia praedicandi subreperet: testificor, inquit, coram deo et Christo Iesu, [*](4 Matth. 10, 12-18 10 II Tim. 2, 24-26 29 II Tim. 4, 1-2) [*](def. X) [*](5 huic domui YRZv (-ref> oTxw τότω̩) 7 uertetur Z 10 inquid Wml 15 uolutatem W uoluntate R 16 modestiam WmlYR 21 eosque qui Z 26 instantiam Wml 27 abatringat YmlSml astringat Ym2 asstringat Rm2 29 subriperet WYR inquid Wml )

331
qui iudicaturus est uiuos et mortuos, et manifestationem et regnum eius: praedica uerbum, insta oportune inoportune, argue hortare increpa in omni longanimitate et doctrina. quis haec audiens, si deo fideliter seruit, si dolosus operarius non est, ab hac diligentia et instantia conquiescat, quis sub tanta testificatione segnis esse audeat? non itaque nobis obstrepat in hac causa facundia tua; praedicamus omnino in adiutorio domini dei nostri christianae unitatis utilitatem pietatem sanctitatem, praedicamus uolentibus oportune, renitentibus inoportune, et quantis ualemus uiribus istam inter nos partemque Donati quaestionem et pro quibus (et contra quos) possumus olim finitam esse monstramus.

Agnoscant in se contentiosae animositatis nomen et crimen, qui uel peruicaci astutia praebent patrocinium falsitati uel inuida iactantia ministrant praeconium ueritati. utrumque hoc contentiosorum genus apostolus Paulus expressit, illud primum in Alexandro, de quo ait: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum opera eius. quem et tu euita, ualde enim restitit nostris sermonibus, hoc uero alterum in eis, de quibus ait: quidam quidem ex inuidia et contentione Christum adnuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari uinculis meis. nam hi procul dubio id ipsum adnuntiabant quod Paulus, non tamen eo animo, non ea uoluntate, non ex caritate sed ex inuidia, sicut dixit, sed ex contentione, uolentes superbo sensu in eadem ipsa adnuntiatione praecellere et apostolo Paulo anteponi. quod ille non moleste ferens, immo etiam gaudens, quod ab eis illud uidebat praedicari quod latius innotescere [*]( 17 U Tim. 4, 14-15 20 Phil. 1, 15-17 ) [*]( 1 ac mortnos Zv alt. et] add. per v 2 opportune v, item lin. 10 < ) [*](ief. X) [*]( 3 inportune codd. praeter HTml, item lin. 10 arguere Wml 11 partisque Ym2 pro om. v 12 et contra quos addidi 13 agnoscat Wml 15 iuuidia YmlR ueritate Yml 16 contiosorum lVml 17 errarius Wml 19 deuita YRZv 21 contentionem W 23 hi] mihi R illi v 25 dixit et ex YKZv 27 non.inmoleste lVml )

332
cupiebat: quid enim, inquit? dum omni modo, siue occasione siue ueritate. Christus adnuntietur. neque enim cordis sui ueritate, quia non sincera intentione sed aemula contentione, ueritatem tamen, hoc est Christum, adnuntiabant. tu igitur cum iudex interiorum cordis nostri esse non possis, tantummodo utrum ueritati resistamus an eos, qui ueritati resistunt, reuincere cupiamus aduerte. nam procul dubio, si ueritatem suademus erroremque refellimus, etiamsi non ueritate propriae intentionis, sed emolumentum saeculi huius et humanam gloriam quaerentes id agamus, gaudere debent dilectores ueritatis, quia et hac occasione ueritas adnuntiatur, sicut apostolus qui dicit: et in hoc gaudebo. si autem — quod deo maxime notum est et quod tibi etiam ipsi, quantum est facultatis humanae, si nobiscum uiueres, notum esse potuisset — pia sollicitudine caritatis in huius dispensationis labore uersamur, puto nequaquam iuste reprehendi ministerium nostrum, si contra quoslibet aduersarios ueritatis feruenti spiritu pro ueritate certemus.