Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Considera diligenter, si est hoc consequens, et tibi ipse responde. puto enim iam hoc ante oculos constituto cernis pro ingenii tui uiuacitate, quam non consequentia pro consequentibus colligas. nam re uera dicimus baptismum et illic esse, sed non dicimus et prodesse, immo uero dicimus et obesse. cum autem quaeritur, ubi quisque debeat baptizari. credo propter illud quaeri quod dominus ait: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. quia ergo propter hanc utilitatem accipiendus est baptismus, cum quaeritur ubi accipiendus sit, non quaeritur ubi sit, sed ubi ad regnum caelorum adipiscendum [*]( 10 cf. epist. Cresc. 25 Ioh. 3, 5 ) [*]( 2 loquente WYRv, cf. index s. c. consequor, sequor 4 procedunt ) [*](del. X) [*]( Yml 6 atllmollitus Z es YmlR 7 contetiosissime Jfr 11 in om. WmlYtnlR 12 utrumque partem WYmlR 15 id ex ad W\' Hi cedebamus W ut trahamur WR trahamur Z 19 consideratv YmlR )

348
utilis sit. sequeretur autem etiam illic accipiendum esse ubicumque eum constat esse, si omnes, qui habent aliquid boni, etiam bono suo habere doceretur. cum uero tam multi tam multa bona habeant malo suo, quis non uideat, cum quaeritur ubi aliquid accipiendum sit, non quaeri ubi sit, sed ubi prosit? quomodo enim, si mihi concederes bonum esse aurum. concederes etiam latrones quoque habere aurum, non opinor uelles, ut ex his duobus concessis concluderem eum, qui habere aurum uelit, in latronum societate esse oportere, ita, cum et ego concedo bonum esse baptismum, concedo etiam Donatistas quoque habere baptismum, non debes ex his duobus concessis quasi sequatur concludere eum, qui habere baptismum uelit, in societate Donatistarum esse debere.,

Iam ex hoc etiam tibi ipsi occurrere multa non dubito. quae quamuis bona sint et ad utile aliquid instituta. non omnibus tamen habentibus sint utilia, sed tantummodo bene utentibus. nam cum eadem luce et sani oculi perfunduntur et saucii, istis adiumentum est, illis tormentum; idem cibus alias ualitudines alit alias laedit. idem medicamentum hos curat illos debilitat, eadem arma alios muniunt alios inpediunt, eadem uestis aliis tegimento est aliis inplicamento. sic et baptismus aliis ualet ad regnum aliis ad iudicium.

Hic uideo quid te possit mouere. fortasse enim dicis, quod in his omnibus nihil sacramenti commemorauerim: baptismus autem sanctum sacramentum est, et ideo non esse consequens, ut, si de auro de luce de alimentis armamentis indumentis probari potuit, quod aliis habentibus apta sint aliis inconuenientia, quamuis sint bona et ad utile aliquid instituta, continuo etiam baptismus aliis prosit aliis obsit [*](def. X) [*](3 docerentur Wm3 5 quaeri. W 6 aurum esse Zml 7 aurmn quoque habere li aurum habere Yml 9 ita] it B et om. R 10 donatistis YR 11 debet WYR 14 ipse YmlR post ipse eras. con Y 18 et adiumentum IVml 19 aliis-alios Wm2 ualetudines v alitj alita Wml addit Wm3 21 tegumento Zv 22 ad iutium TFIIlI 24 lioninibus Wml sacramenta R 215 ainamentis Rml )

349
habentibus. restat ergo adhuc requirere, utrum etiam illa bona, quae ad legem dei pertinent, non omnia omnibus prosint ha-. bentibus. hac quaestione proposita intentio nostra est, quod nec ipsa omnia omnibus habentibus prosunt. hanc intentionem, nostram uide quemadmodum probemus ex consensionibus uestris. conceditis enim in omnibus credendum esse apostolo Paulo — teneo unum —, conceditis etiam eundem apostolum dixisse: bona est lex, (si quis ea legitime utatur: ex) his duobus conficitur bonam esse legem, sed legitime utentibus. si ergo ea non legitime quisque usus fuerit, non ipsa fit mala, sed certe oberit malis.

Fortasse dices neminem posse et in lege esse et lege male uti; hoc ipso enim, quod contra legem uiuit, non esse in lege monstratur. contra ego dico fieri posse, ut quisque et in lege sit et (ea) non legitime utatur. quod item uestris concessionibus probo. conceditis enim memoratum apostolum testimonium posuisse de psalmis aduersus eos, qui gloriabantur in lege et uiuebant contra legem: sicut scriptum est, inquit, quia non est iustus quisquam, non est intellegens, non est inquirens deum; omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicitas in uiis eorum. et uiam pacis [*]( 8 I Tim. 1, 8 18 Rom. 3, 10-18 ) [*]( 2 non om. v habentibus prosiut v 4 prosint Zv 5 ex] et lVml ) [*](def. X) [*]( concessionibus v, cf. p. 352, 19-28 et De bapt. VI 40, 78: concedo adque consentio 7 conditis R eumdem YIIIl 8 si—ex in archehjpo propter homoeoteleuton omissa addidi 9 confitetur Bml 10 usus quisque v 12 fortassis v dices et Z 15 pro et om. Z ea addidi non ex con W 16 consessionibus Mml 18 uidebant YmlBml 19 quia om. Z 22 sepulcrum v 25 amaritudincJ ama W )

350
non cognouerunt. non est timor dei ante oculos eorum. et ne putarent haec in eos dicta, qui non erant in lege, continuo subiecit: scimus autem quoniam quaecumque lex dicit his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur et reus fiat omnis mundus deo. item alio loco dicit: quid ergo dicemus? lex peccatum est? absit; sed peccatum non cognoui nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. item paulo post: peccatum, inquit, accepta occasione per mandatum fefellit me et per illud occidit. itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est mihi factum est mors? absit; sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. attendis quemadmodum lege laudata eos qui in lege sunt arguit, quotquot ea male utendo per bonum habebant malum? item ipse apostolus scientiam quandam ex lege, quam et se habere dicebat et alios, sine caritate tamen inutilem dicit et noxiam: de sacrificiis, inquit, idolorum scimus quia omnes scientiam habemus. scientia inflat, caritas uero aedificat. proinde et ista scientia, quamuis ad legem dei pertineat, si in aliquo sine caritate fuerit, inflat et nocet. quid? de ipso corpore et sanguine domini, unico sacrificio pro salute nostra, quoniam ipse dominus dicit: nisi quis manducauerit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam, nonne idem apostolus docet etiam hoc perniciosum [*]( 3 Rom. 3, 19 6 Rom. 7, 7—8 11 Rora. 7, 11-18 21 I Cor. 8, 1 27 Ioh. 6, 54 ) [*](def. X) [*]( 1 cognorunt J2 6 dicimus WYBv (Gr. epoojiev) 9 occasione* W 10 acep.ta W 13 quidam Yml 18 arguit»*«*qui eam W quotqaotj quod Z 19 habeant Z 20 abere lV 21 ioutilitatem Wml 26 quoniam] cum Z quamuis v 27 dicat WYm2RZv 28 habebat Rm1 )
351
male utentibus fieri? ait enim: quicumque manducauerit indigne et biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini.

Ecce quemadmodum obsunt diuina et sancta male utentibus; cur non hoc modo et baptismus? cur non ita in bono baptismo non sunt boni haeretici, quomodo in bona lege non sunt boni Iudaei? iam certe probaui concedentibus uobis, quandoquidem Paulo uos credere et testimonia quae de scripturis posui Paulum dixisse conceditis, iam ergo probaui concessionibus uestris quaedam etiam bona legitima obesse tamen non legitime habentibus et utentibus; cur non ita et baptismus quamuis bonus et legitimus non tamen omnibus habentibus prodest? tu quare tamquam certissimum et consequentissimum concludebas in parte Donati esse hominem baptizandum, quia nos etiam ibi esse concedimus baptismum, nec adtendebas posse nos dicere esse ibi quidem baptismum Christi iustum, sanctum et bonum, sed poenalem contrarium perniciosum inimicis corporis Christi, quod est ecclesia, quae secundum promissa diuina in omnibus gentibus dilatatur?

Numquid hic quod dicas inuenies nisi non in eis bonis ad dei legem pertinentibus deputandum esse baptismum, quae possunt homines et habere et boni non esse, sed ipsam quidem legem et scientiam et sacrificium corporis et sanguinis Christi talia bona esse, quae possint homines et habere et mali esse, baptismum uero tale bonum esse, quod quisquis habuerit necessario bonus sit? quod si dicere uolueritis, falsum dicetis, et ideo quid aliud falsum consequatur adtende. quod non ideo commemorabo, ut ex illo tuo falso ad alia falsa te adducam, sed ut hoc consequens cum falsum esse cognoueris, ut ab hoc te liberes, illud quod praecedit [*]( 1 I Cor. 11, 27 ) [*]( 2 pr. indigne] panem v 6 haeretici-boni om. W 13 quare om. v ) [*](def. X) [*]( 16 nec v et WTR et non Z 17 set W 20 quod] quid v m om. YR 22 qaae] qua R quam Z 29 te falsa Zm1 30 ut om. edd. uett. )

352
emendes. quid ergo praecedit? ex uobis omnes, qui habent bonum baptismum, bonos esse. quod est falsum euidens, quo consequitur bonos fuisse scilicet illos, qui schismata faciebant dicentes: ego quidem sum Pauli, ego autem Cephae. ego autem Christi, quos arguens apostolus ait: diuisus est Christus? numquid Paulus pro uobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis? sed falsum est quod isti boni erant exceptis eis qui dicebant: \'ego autem Christi), et tamen baptizati erant sancto baptismo Christi. hoc itaque falsum quare secutum est? quia falsum praecessit omnes habentes bonum baptismum bonos esse. utrumque ergo respuatur, utraque sententia corrigatur, ut, quoniam manifestum est istos, qui schismata faciebant, bonos non fuisse et tamen bono baptismo baptizatos fuisse, illud etiam manifestum sit non omnes, qui bonum habent baptismum, bonos esse. ac per hoc non ideo tenemur, ut in parte Donati baptizandum esse aliquem concedamus, quia et partem Donati, quam malam dicimus, bonum baptismum habere concedimus.

Rursus ut ex ea consensione me ad id quod non consentio detineres, posuisti scriptum esse: unus unus, una fid.es, unum baptisma, una incorrupta et uera catholica ecclesia. quae omnia concedo, etsi aliquanto aliter scripta sunt. sed quid ad rem, cum omnia sicut dixi ista concedam? uerum quod ex his conaris efficere non efficitur, uidelicet ut, qui non sunt in una ecclesia, non possint habere unum baptismum, quod omnino falsissimum est. et melius quia et ipse posuisti, unde te possim commemorare quod uolo. certe enim ista proposuisti in concessionibus meis, ex quibus . me adducas ad intentionem tuam, unum deum esse, unam fidem, unum baptismum, unam incorruptam et catholicam [*](4 I Cor. 1, 12-13 20 epist. Cresc. Eph. 4, 5 ) [*](dsf. x) [*]( 2 quod] quid WmlYml quo] quod WYrnlR quid Zv 3 bonus B chismata Wml 8 falfum W 10 quere B 15 ac] hac W 20 non del. W, om. YB 22 aliquando Yml 23 sint Z 27 possim commemorare possim R 30 baptisma Zv tholicam] pergit X )

353
ecclesiam. quae cum inter nos conueniant, putas ex his illud quod non conuenit posse monstrari, apud eos qui non sunt in hac una ecclesia hoc unum baptismum esse non posse. ego autem dico posse, si non mutatur, si hoc idem obseruatur, nec ideo fieri ut non sit unum baptisma, quia est et apud illos qui in una non sunt ecclesia. hoc autem probo ex his, quae in eadem sententia posuisti de uno deo et una fide. inuenimus \'enim eundem deum extra ecclesiam ab ignorantibus coli nec ideo fieri, ut non ipse sit deus, et fidem, qua creditur Christum esse filium dei uiui, inuenimus etiam eos, qui non pertinent ad membra ecclesiae, confiteri nec ideo fieri, ut non sit una fides. sic etiam cum inuenimus eundem baptismum ab eis qui sunt extra ecclesiam in baptizandis hominibus obseruari, non ideo non esse ipsum baptismum existimare debemus.

Fortasse ad hoc dicas fieri non posse, ut etiam extra ecclesiam idem ipse unus deus colatur aut eadem fides, qua confitemur Christum filium dei, unde Petrus beatus est appellatus, etiam in eis qui non sunt in ecclesia repperiatur. hoc ergo restat ut probem. habes in hoc ipso beati Pauli sermone, quem supra ex Actibus apostolorum commemoraui, cum de deo loqueretur, quia inscriptum in ara inuenerat \'ignoto deo\': quem uos, inquit, ignorantes colitis, hunc ego adnuntio uobis. numquid dixit: (quia extra ecclesiam colitis, non est deus ipse quem colitis\'? sed ait: quem uos ignorantes colitis, hunc ego adnuntio uobis, quid eis praestare cupiens, nisi ut eundem deum, quem praeter ecclesiam ignoranter atque inutiliter colebant, in ecclesia [*]( 17 cf. Matth. 16, 16-17 20 cf. 12, 15 21. 24 Act. 17, 23 ) [*]( 3 baptisma XYBZv 6 quia R in] a Y ml 7 eandem R 9 credituri WR 10 in christum XmlYR etiani] enim eras. R 11 pertinet Wtnl 12 habeis W 13 extra ecclesiam om. WXYmlli qui non sunt Wm2 qui non sunt in ecclesia Xm2Z baptizatis (zat in ras.) W 14 eMe ut etiam ipsum Yml exhistiraare Wml deberemus B 15 adbuc Xm2Z 17 appellatus est Zml 18 reperiatur YmSv 22 ego] ergo W 23 numquid-25 adnuntio nobis om. XZ 25 ergo W 26 nisi om. XZ ) [*]( LII. Anaast. e. Don. II. ) [*]( 23 )

354
sapienter et salubriter colerent? ita uobis et nos dicimus: \'quem baptismum uos ignorantes obseruatis, eius pacem uobis nos (adnuntiamus, non ut, cum ad nos ueneritis, alterum accipiatis, sed ut eum, qui iam apud uos erat, utiliter habeatis.\' de fide etiam Iacobus apostolus cum loqueretur aduersus eos, qui sibi quod crediderant sufficere arbitrabantur et bene operari nolebant, tu credis, inquit, quoniam unus est deus? bene facis; et daemones credunt et contremescunt. nempe in unitate ecclesiae daemones non sunt, nec ideo tamen possumus dicere aliud esse quod credunt, cum et domino Iesu Christo dixerint: quid nobis et tibi est, fili dei? unde et Paulus apostolus: si habeam, inquit, omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem (autem) non habeam, nihil sum. non autem existimo ita quemquam desipere, ut credat ad ecclesiae pertinere unitatem eum qui non habet caritatem. sicut ergo deus unus colitur ignoranter etiam extra ecclesiam nec ideo non est ipse, et fides una habetur sine caritate etiam extra ecclesiam nec ideo non est ipsa, ita et unus baptismus habetur ignoranter et sine caritate etiam extra ecclesiam nec ideo non est ipse. unus enim deus, una fides, unum baptisma, una incorrupta catholica ecclesia, non in qua sola unus deus colitur, sed in qua sola unus deus pie colitur, nec in qua sola una fides retinetur, sed in qua sola una fides cum caritate retinetur, nec in qua sola unus baptismus habetur, sed in qua sola unus baptismus salubriter habetur.

Proinde unum deum, unam fidem, unum baptismum, unam incorruptam et catholicam ecclesiam nobis [*]( 7 Iac. 2, 19 11 Marc. 1, 24 12 I Cor. 18, 2 ) [*]( 2 uos om. W 5 iacob. X loquetur B 6 quid Tml suficere W arbritrabantur X 7 quoniam om. B deas eat v 8 contremiscnnt Ym2Zv contreenescunt B 10 quod] quam B 13 aatem om. codd. 14 quem quam ita v quenquam XZ 18 ideo] ide B 20 nec] et WYmlR 21 ecclesia catholica Zml 27 unum iidem YmJ baptisma v )

355
consentientibus tu proposuisti, sed non solum ex his id quod uolebas non effecisti, uerum etiam ut ex his quod uolebamus te admoneremus nos multum adiuuisti. uide ergo nos quam probabilem rationem sequamur, qui ea, quae schismatici uel haeretici corruperunt, cum ad nos inde ueniunt, corrigimus, quae uero sicut acceperunt tenuerunt, agnoscimus et probamus, ne commoti humanis uitiis ultra iustitiam faciamus ullam diuinis rebus iniuriam, cum et apostolum uideamus etiam in ara gentilium, a quibus idola colebantur, dei nomen inuentum confirmasse potius quam negasse. neque enim propterea mutandus uel inprobandus est regius character in homine, si erroris sui ueniam et militandi ordinem a rege inpetrauerit, quia eundem characterem, quo sibi satellites congregaret, desertor infixit, aut propterea signa mutanda sunt ouibus, cum dominico gregi sociantur, quia eis dominicum signum fugitiuus seruus inpressit.