Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Cum enim quisque suis responsionibus conuincitur, et si male respondit non habet quod inputet disputatori [*]( 18 Rom. 3, S ) [*]( 2 sientia W 5 in dextra Wm3 et in sinistra W a dextris et a i ) [*](rlef. X) [*]( sinistris Z 6 imfaimam 9 coherciti Z 13 lnueinris Wml muenis Zv prese lVml 14 consueuerunt v 16 distintione W 18 eueniant v 19 doctor Z 22 ipsa om. Z constructio Z siue ergo illo Wm3 24 querebantur Yml 25 ibi Wm2 26 uincitur WYRv, cf. p. 344, 4. 345, 16 27 respondet Ym.2 inputat WmlYlt disputori R )

344
sed sibi, et si bene respondit erubescit ulterius resistere non iam disputatori sed sibi. in quo genere dominus cum aduersus ludaeos crebro ageret eosque illorum responsionibus captos conclusosque conuinceret, non uos audierant nec a uobis conuiciari didicerant; nam libentius et inuidiosius eum fortasse dialecticum quam Samaritanum appellarent. quomodo enim putes eos contortos atque confusos, cum uolentes eum capere in uerbo priores interrogauerunt, utrum liceret tributum reddere Caesari, bicipiti uidelicet conplexione insidiantes, ut quodlibet eligens caperetur, si licere responderet, tamquam reus esset aduersus populum dei, si autem diceret non licere, tamquam Caesaris aduersarius puniretur? ubi ille nummum sibi poposcit ostendi et interrogauit, cuius haberet imaginem et inscriptionem. at illi cum respondissent: Caesaris — aperta enim ueritas hoc eos respondere cogebat —, continuo dominus eorum responsione colligatos ac captos trahens: reddite, inquit, Caesari quae Caesaris sunt et deo quae dei sunt. obsecro te, illine fuerunt dialectici, qui praetentis interrogationis insidiis decipiendo superare moliti sunt, an ille potius, qui ex hoc ipso quod interrogauerunt ueram eorum responsionem prudentia interrogationis eliciens illud uerum. quod ab eo putabant periculose dici, ipsos conpulit confiteri?

Si illos dixeris fuisse dialecticos, quia dolose. quia calumniose, quia malitiose interrogando in uerbo capere cupiebant — tales enim etiam nos uultis uideri —, cur eis tamen dominus respondit? cur eos usque ad ueritatis confessionem reddita ratione perduxit? cur eis dixit: quid me temptatis. hypocritae? et non addidit \'dialectici\'? cur sibi nummum demonstrari flagitauit, ut sententiam suam ueracem [*]( 14. 16 Matth. 22, 21 27 Matth. 22, 18 ) [*](def. X) [*]( 1 respondet Ym2 4 conclausosque Wml conui.ciari W 7 putas t\' 9 cessari W 13 oBtendi. lV 14 inscribtionem Wml cessaris Tfr»n/ 16 acceptos Wml a cepto Wm2 17 Caesari] cesaris R 18 praetensis v 21 prudenti Ym2R iuterrogationc Ym2 22 habeo Wm1 27 r:ttioni\'iii lVml 2^ hipocritae fI\'¥ )

345
exprimeret etiam de ore fallacium, ac non potius ait: \'abscedite; neque enim loquendum est uobiscum, quia captiosas interrogationes proponitis, quia dialectice mecum agere uultis\'? nihil tale dixit nec aduersus captiosos interrogatores et uerborum nostrorum callidos captatores exemplum nobis tale proposuit, sed ut eos potius etiam ueritatis inimicos uigilanti interrogatione et inuicta ratione testimonium ueritati perhibere cogamus. hoc nobis faciant uestri. si nos malitiosi et dialectici sumus. an se timere indicant, ne hoc eis nos potius faciamus? si autem Christum dixeris dialecticum, laudabis dialecticam, quam mihi pro crimine obieceras.

Quod ne facias, uideo quid fortasse dicturus sis, nec illos nec illum in ea sermocinatione aliquid egisse dialectice. si ergo nec illi, qui captiose atque insidiose sermocinantur, ut in uerbo decipiant eos cum quibus agunt, nec illi, qui tales eorum responsione conuincunt. dialectice agunt, dic nobis tandem quid sit dialectica, et quantum mali habeat, quantum noceat. quam fugienda sit doce, cuius nomen inuidiose subicis ignorantibus, crimen ostende quaerentibus. non uis fateri quod dialectice agat, qui homines auersos a uero perite recteque interrogans ex responsionibus eorum adducit ad uerum, ne dialectice cum Iudaeis etiam Christum egisse fatearis; item non uis illos agere dialectice, qui captiosis interrogationibus insidiantes respondentem decipere moliuntur, ne tibi ostendatur ita cum Christo egisse Iudaeos, quos tamen ille non declinauit tacendo, sed potius loquendo superauit, ac sic cogaris fateri non recte episcopos uestros, quos doctos atque sapientes putes. etiam cum dialecticis nolle habere [*](1 alocedete Wml 2 qui—quia WYm1R qui—qui Ym 20 3 ilileo- ) [*](dcf. X) [*](tione W dialectici Yinill 4 captiosns Wml 5 caplores W tale nobis v 0 uigilantis Wml 9 ne] nec Wm1Ym1R 15 dicipiant B 19 osten1 R 21 ex scripsi ac lVYRX, dtl. 11\'»»^, om. v; cf. p. 34::, 10. 343, 24 eel. sponsionibus WmYm1R 25 ne tibi I et ibi Wm1YR ut ibi Wm3 2G superauit loqtieiulo Z 27 quos rectos doctos Z 28 putas YIII\\\'ZV, cf. p. 326, 4)

346
sermonem, quo inuictam doceant ueritatem. uideo, magnos aestus pateris, quomodo definias dialecticum, ut nec peritus disputator sit, ne quod uituperasti laudare cogaris, nec insidiosus uerborum captator, ne tibi dicatur: \'sicut egit cum talibus Christus, sic agat cum isto christianus\'. proinde si placet ista cura liberari, eum defini esse dialecticum, cum quo legis periti de parte Donati nolunt habere conloquium. quid enim tibi aliud suggerendum est, homini obicienti nobis dialecticam et ideo praedicanti episcopos suos, quod nobiscum nolint habere sermonem?

Sed de Iudaeis fortasse inuenis quid dicas, quamuis callide atque uersute dolos interrogationum praetenderint, non eos fuisse dialecticos. de Stoicis certe nihil dici potest, qui non solum dialectici fuerunt, sed etiam ceteras philosophorum sectas in hac uel arte uel facultate uicerunt. Stoicus quippe, ut mecum recolis, fuit ille Chrysippus, de quo Academicus Carneades hanc habebat sententiam, ut, quando cum illo sibi esset disputandum, helleboro purgandum cor esse censeret, ceteros autem uel pransus facile superaret. si ergo nos libri Stoicorum dialectice disputare docuerunt, doctrinam Pauli contra nos proferant episcopi uestri. secum tamen nos conferre patiantur, sicut ipsos tunc Stoicos ille non reppulit.

Hanc enim artem, quam dialecticam uocant, quae nihil aliud docet quam consequentia. demonstrare seu uera ueris seu falsa falsis, numquam doctrina christiana formidat, sicut eam in Stoicis non formidauit apostolus, quos secum uolentes conferre non respuit. et ipsa enim fatetur et uerum est neminem a disputante ad conclusionem falsam consequenter [*]( 17 cf. Ual. Max. VIII 7, 5 ) [*](def. X) [*]( 1 inuictum l-Vml magnus YmlR 2 disputor Wml 4 captator sit (ator in ras., sit s. I.) W 6 difini jB 7 parte] parti WmlYmlli 8 dialecticum R 9 predicant R 13 dici potest nihil YRv 14 dialecti Z 16 chrissippus W chrisippus YR 17 habebant YmlRml sentententiam Wml 18 helleuoro Wml clleboro Zv curandum Z esset Wml 22 stoicus TFjB repulit Wv 27 ipse W 28 a disputando WYR disputando v )

347
inpelli, nisi prius consenserit falsis, quibus eadem conclusio uelit nolit efficitur. ac per hoc qui cauet, ne se loquentem consequantur falsa quae non uult, uolens falsa caueat quae praecedunt. si autem praecedentibus ueris inhaeserit. quaecumque consequentia perspexerit, quae falsa existimabat uel de quibus dubitabat, admonitus amplectatur, si ueritati est pacatissimae amicior quam contentiosissimae uanitati.

Parum egerim, nisi hoc quod dico in hac eadem quae inter nos uertitur nostra sermocinatione monstrauero. ecce in ea ipsa quaestione de baptismo tu proposuisti, a me requirens ubi te baptizari conueniat, utrum apud nos an in parte Donati. et quia intentio tua est in parte Donati hominem potius baptizari oportere, hanc intentionem hinc probare . conatus es, quod etiam nos esse illic baptismum non negamus. uides certe id te agere uoluisse, ut ex eo quod concedimus ad id quod non concedebamus attrahamur. id est ut, quia concedimus esse illic baptismum, etiam illic esse hominem baptizandum concedere conpellamur.

Considera diligenter, si est hoc consequens, et tibi ipse responde. puto enim iam hoc ante oculos constituto cernis pro ingenii tui uiuacitate, quam non consequentia pro consequentibus colligas. nam re uera dicimus baptismum et illic esse, sed non dicimus et prodesse, immo uero dicimus et obesse. cum autem quaeritur, ubi quisque debeat baptizari. credo propter illud quaeri quod dominus ait: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. quia ergo propter hanc utilitatem accipiendus est baptismus, cum quaeritur ubi accipiendus sit, non quaeritur ubi sit, sed ubi ad regnum caelorum adipiscendum [*]( 10 cf. epist. Cresc. 25 Ioh. 3, 5 ) [*]( 2 loquente WYRv, cf. index s. c. consequor, sequor 4 procedunt ) [*](del. X) [*]( Yml 6 atllmollitus Z es YmlR 7 contetiosissime Jfr 11 in om. WmlYtnlR 12 utrumque partem WYmlR 15 id ex ad W\' Hi cedebamus W ut trahamur WR trahamur Z 19 consideratv YmlR )

348
utilis sit. sequeretur autem etiam illic accipiendum esse ubicumque eum constat esse, si omnes, qui habent aliquid boni, etiam bono suo habere doceretur. cum uero tam multi tam multa bona habeant malo suo, quis non uideat, cum quaeritur ubi aliquid accipiendum sit, non quaeri ubi sit, sed ubi prosit? quomodo enim, si mihi concederes bonum esse aurum. concederes etiam latrones quoque habere aurum, non opinor uelles, ut ex his duobus concessis concluderem eum, qui habere aurum uelit, in latronum societate esse oportere, ita, cum et ego concedo bonum esse baptismum, concedo etiam Donatistas quoque habere baptismum, non debes ex his duobus concessis quasi sequatur concludere eum, qui habere baptismum uelit, in societate Donatistarum esse debere.,

Iam ex hoc etiam tibi ipsi occurrere multa non dubito. quae quamuis bona sint et ad utile aliquid instituta. non omnibus tamen habentibus sint utilia, sed tantummodo bene utentibus. nam cum eadem luce et sani oculi perfunduntur et saucii, istis adiumentum est, illis tormentum; idem cibus alias ualitudines alit alias laedit. idem medicamentum hos curat illos debilitat, eadem arma alios muniunt alios inpediunt, eadem uestis aliis tegimento est aliis inplicamento. sic et baptismus aliis ualet ad regnum aliis ad iudicium.