Contra Academicos

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Nam quaeso paululum quasi ante oculos tale spectaculum constituamus, si possumus, rixam quandam sapientis et sapientiae. quid aliud dicit sapientia quam se esse sapientiam ? at contra iste: non credo, inquit. quis ait sapientiae: non credo esse sapientiam? quis, nisi is, cum quo illa loqui potuit et in quo habitare dignata est, scilicet sapiens? ite nunc et me quaerite, qui cum Academicis pugnem; habetis iam nouum certamen: sapiens et sapientia secum pugnant. sapiens non uult consentire sapientiae. ego uobiscum securus exspecto. quis enim non credat inuictam esse sapientiam? tamen nos aliqua complexione muniamus. aut enim in hoc certamine Academicus uincet sapientiam et a me uincetur, quia non erit sapiens, aut ab ca superabitur et sapientem sapientiae consentire docebimus. aut igitur sapiens Academicus non est aut nonnulli rei sapiens assentietur, nisi forte, quem dicere puduit sapientem nescire sapientiam, sapientem non consentire sapientiae dicere non pudebit. at si iam ueri simile est cadere in sapientem uel ipsius sapientiae perceptionem et nulla causa est, cur non ei quod potest [*]( 3 cf. Aug. de beat. uit. 3 ) [*]( 1 me uictum om.Mm1 4 se M 5 tenebras tegens MP tenebrans tegens H tenebrascens Tm 8 nnihil (n add. m2) T 15 quaeso om.M 19 quis om.Mml 20 ite] iste HMP me om..M. 21 pugnę ex pugnem Pm2 22 secum om.M pugnat M 25 pro uincat Tml 27 non est om.M nulli Mtnl 28 sapientem-pudebit om.M sapientem] sapiens H )

71
percipi assentiatur, uideo quod uolebam esse ueri simile, sapientem scilicet assensurum esse sapientiae. si quaeres, ubi inueniat ipsam sapientiam, respondebo: in semet ipso. si dicis eum nescire quod habeat, redis ad illud absurdum, sapientem nescire sapientiam. si sapientem ipsum negas posse inueniri, non iam cum Academicis sed tecum, quisquis hoc sentis, sermone alio disseremus. illi enim cum haec disputant, de sapiente profecto disputant. clamat Cicero se ipsum magnum esse opinatorem, sed de sapiente se quaerere. quod si adhuc uos, adulescentes, ignotum habetis, certe in Hortensio legistis: si igitur nec certi est quidquam nec opinari sapientis est, nihil umquam sapiens approbabit. unde manifestum est eos de sapiente illis suis disputationibus, contra quas nitimur, quaerere.

Ergo arbitror ego sapienti certam esse sapientiam, id est sapientem percepisse sapientiam et ob hoc eum non opinari, cum assentitur sapientiae; assentitur enim ei rei, quam si non percepisset, sapiens non esset. nec isti quemquam non debere assentiri nisi rebus, quae non possunt percipi, affirmant; non autem sapientia nihil est: cum igitur et scit sapientiam et assentitur sapientiae, neque nihil scit neque nulli rei sapiens assentitur. quid amplius uultis ? an de illo errore aliquid quaerimus, quem dicunt penitus euitari, si in nullam rem animum declinet assensio ? errat enim, inquiunt, quisquis non solum rem falsam sed etiam dubiam, quamuis uera sit, approbat. nihil autem quod dubium non sit inuenio. at inuenit sapiens ipsam, ut dicebamus, sapientiam.

Sed hinc iam uultis me fortasse discedere. non sunt facile securissima relinquenda; cum uersutissimis hominibus agimus; morem tamen uobis geram. sed quid hic dicam? quid? quidnam ? illud nimirum uetus dicendum est, ubi et ipsi habent quod dicant. quid enim faciam, quem de castris meis foras truditis? num [*]( 8 cf. Cic. Acad. II 66 10 Cic. Hort. frag. 100 Miiller ) [*]( 1 percipi omM sentiatur M 2 queris T 3 se (om. met) M 5 si sapientem T sapientem HMP 7 hoc M cicere Tml 8 quaere Pm] 9 uos orn.H aduliscentes P adolescentes (o in ras.) T ignotom Pml 10 est] estis HMPa 11 est om.T 14 id est-sapientiam om.M 21 in] ad Hm2s.l.M 22 animam T 24 ipsam otn.a 26 fortasse me edd. 28 quid? quidnam] quicquidnam PmlT quidnam MPm2 30 foras om.M num] nisi T ni M )

72
implorabo auxilia doctorum, cum quibus si superare nequeo, minus pudebit fortasse superari? iaciam igitur quibus uiribus possum fumosum quidem iam et scabrum sed, nisi fallor, ualidissimum telum: qui nihil approbat, nihil agit. o hominem rusticum! et ubi est probabile? ubi est ueri simile? hoc uolebatis. auditisne, ut sonent scuta Graecanica? exceptum est quod robustissimum quidem, sed qua manu iaculati sumus! et nihil mihi potentius isti mei suggerunt nec aliquid, ut uideo, uulneris fecimus. conuertam me ad ea, quae uilla et ager ministrat; onerant me potius maiora quam praeparant.

Nam cum otiosus diu cogitassem in isto rure, quonam modo possit istuc probabile aut ueri simile actus nostros ab errore defendere, primo uisum est mihi, ut solet uideri, cum ista uendebam, belle tectum et munitum, deinde ubi totum cautius circumspexi, uisus sum mihi uidisse unum aditum, qua in securos error inrueret. non solum enim puto eum errare, qui falsam uiam sequitur, sed etiam eum, qui ueram non sequitur. faciamus enim duos uiatores ad unum locum tendentes, quorum alter instituerit nulli credere, alter nimis credulus sit. uentum est ad aliquod biuium. hic ille credulus pastori, qui aderat, uel cuipiam rusticano: salue, frugi homo! dic quaeso, qua bene in illum locum pergatur. respondetur: si hac ibis, nihil errabis. et ille ad comitem: uerum dicit, hac eamus. ridet uir cautissimus et tam cito assensum facetissime inludit atque interea illo discedente in biuio figitur. et iam incipit uideri turpe cessare, cum ecce ex alio uiae cornu lautus quidam et urbanus equo insidens eminet et propinquare occipit. gratulatur iste, tum aduenienti et salutato indicat propositum, quaerit uiam, dicit etiam remansionis suae causam, quo beniuolentiorem reddat pastori eum praeferens. ille autem casu planus erat de his, quos samardocos iam uulgus uocat. tenuit suum morem homo pessimus etiam gratis. hac perge, ait; nam ego [*](1 plorabo HP doctiorum T edd. 2 possim a 6 sonant a grecania HMP est] e. enim a 7 qua] quia T 8 suggerent Hm2 10 praeparent M 12 aut] ac edd. 13 mihi om.H uelle HMPa 14 ubi om.Mm1 15 non solum (om. enim) M non enim solum edd. 22 ad (d add. m2) P 24 illo interea M 27 accipit H 28 etiam] enim Tml 29 illae H 30 planus] seductor planus T iis M samardagos T samardacos m )

73
inde uenio. decepit atque abiit. sed quando iste deciperetur? non enim monstrationem istam tamquam ueram, inquit, approbo, sed quia est ueri similis, et hic otiosum esse nec honestum nec utile est; hac eam. interea ille, qui assentiendo errauit tam cito existimans uera esse uerba pastoris, in loco illo, quo tendebant, iam se reficiebat, iste autem non errans, si quidem probabile sequitur, circumiit siluas nescio quas nec iam cui locus ille notus sit, ad quem uenire proposuerat. inuenit. uere uobis dicam, cum ista cogitarem, risum tenere non potui, fieri per Academic-orum uerba nescio quo modo, ut erret ille, qui ueram uiam uel casu tenet, ille autem, qui per auios montes probabiliter ductus est nec petitam regionem inuenit, non uideatur errare. ut enim temerariam consensionem iure condemnem, facilius ambo errant, quam iste non errat. hinc iam aduersum ista uerba uigilantior ipsa facta hominum et mores considerare coepi. tum uero tam multa mihi et tam capitalia in istos uenerunt in mentem, ut iam non riderem sed partim stomacharer partim dolerem homines doctissimos et acutissimos in tanta scelera sententiarum et flagitia deuolutos.

Certe enim non fortasse omnis, qui errat, peccat. omnis tamen, qui peccat, aut errare conceditur aut aliquid peius. quid, si ergo aliquis adulescentium, cum hos audierit dicentes: \'turpe est errare et ideo nulli rei consentire debemus; sed tamen, cum agit quisque, quod ei uidetur probabile, nec cessat nec errat, illud tantum meminerit, quidquid occurrit uel animo uel sensibus, non pro uero esse approbandum\' — id igitur audiens adulescens insidiabitur pudicitiae uxoris alienae ? te, teconsulo, Marce Tulli; de adulescentium moribus uitaque tractamus, cui educendae atque instituendae omnes illae litterae tuae uigilauerunt. quid aliud dicturus es quam non tibi esse probabile, ut id faciat adulescens ? at illi probabile est. nam si ex alieno probabili uiuimus. nec tu debuisti amministrare rem publicam, quia Epicuro uisum est non esse faciendum. [*](4 ille] iam ille T 5 loquo Tml illo] isto M tendebat a 6 circumiuit JI circumit Tml circuit Tm2 12 condemnet H 13 errant om.JI uerba ista T 15 et tam] etiam Tml uel tamen Tm2 21 aduliscentium P 22 rei omJI 23 uidentur T cessat] peccat edd. 24 pr. uel om.M 25 probandum M 26 pudititiae T all. te om.M aduliscentium P adulescentulorum (or s. m2) H 27 uitamque P educandae Tedd. 2S illae om.Mml 29 ille /\' 80 debuisti tu T administrare IIT 31 adidterabitur // )

74
adulterabit igitur ille iuuenis coniugem alienam; qui deprehensus si fuerit, ubi te inueniet, a quo defendatur? quamquam etiamsi inueniat, quid dicturus es? negabis profecto. quid, si tam clarum est, ut frustra infitiere? persuadere uis nimirum tamquam in gymnasio Cumano atque adeo Neapolitano nihil eum peccasse, immo etiam nec errasse quidem. non enim faciendum esse adulterium pro uero sibi persuasit; probabile occurrit, secutus est. fecit; aut fortasse non fecit, sed fecisse sibi uisus est. iste autem maritus, homo fatuus, perturbat omnia litibus pro uxoris castitate proclamans, cum qua forte nunc dormit et nescit. hoc illi iudices si intellexerint, aut neglegent Academicos et tamquam crimen uerissimum punient aut eisdem obtemperantes uerisimiliter hominem probabiliterque damnabunt, ut iam quid agat iste patronus prorsus ignoret. cui enim suscenseat non habebit, cum omnes se nihil errasse dicant, quando non assentientes id quod uisum est probabile fecerint. ponet igitur personam patroni et philosophi consolatoris suscipiet; ita facile adulescenti, qui iam tantum in Academia profecerit, persuadebit, ut se tamquam in somnis putet esse damnatum. sed uos me iocari arbitramini. liquet deierare per omne diuinum nescire me prorsus, quomodo iste peccauerit, si quisquis id egerit quod probabile uidetur non peccat, nisi forte in totum aliud esse dicunt errare, aliud peccare seque illis praeceptis egisse, ne erremus, peccare autem nihil magnum esse duxisse.

Taceo de homicidiis parricidiis sacrilegiis omnibusque omnino quae fieri aut cogitari possunt flagitiis ac facinoribus, quae paucis uerbis et, quod est grauius, apud sapientissimos iudices defenduntur: nihil consensi et ideo non erraui; quomodo autem non facerem quod probabile uisum est? qui autem non putant ista probabiliter posse persuaderi, legant orationem [*]( 19 cf. Ter. Enn. 331 cf. Retract. 1 1.10 29 cf. Sall. (1at. 20 ) [*](4 ut frustra om.M infigere M inficiare a persuadere uis 11 persuadere bis P persuadebis MT edd. Cnmano gymnasio edd. 5 Ptiam] eum M G nec] i.e T 8 sed] sed si II *homo P 14 succenseat M f edd. 16 consolatori HMP suscepia P suscepit et H ita—adulescenti om.M 17 qui iam] quam M 18 iocare Pml 24 humicidis MPml parricidis M patricidiis Tm1 sicrilegis M 20 cogitarioue (om. aut) M ac] aut cdd. 29 catileno Tml )

75
Catilinae, qua patriae parricidium, quo uno continentur omnia scelera, persuasit. iam illud quis non ridet? ipsi dicunt nihil se in agendo sequi nisi probabile et quaerunt magnopere ueritatem, cum eis sit probabile non posse inueniri. o mirum monstrum! sed hoc omittamus; minus id ad nos, minus ad uitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum periculum pertinet. illud est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod nefas omne, si haec ratio probabilis erit — cum probabile cuiquam uisum fuerit esse faciendum, tantum nulli quasi uero assentiatur — non solum sine sceleris sed etiam sine erroris uituperatione committat. quid ergo? haec illi non uiderunt? immo sollertissime prudentissimeque uiderunt, nec mihi ullo pacto tantum adrogauerim, ut Marcum Tullium aliqua ex parte sequar industria uigilantia ingenio doctrina; cui tamen asserenti nihil scire posse hominem si hoc solum diceretur: scio ita uideri mihi\', unde id refelleret non haberet.

Quid igitur placuit tantis uiris perpetuis et pertinacibus contentionibus agere, ne in quemquam cadere ueri scientia uideretur? audite iam paulo attentius non quid sciam sed quid existimem; hoc enim ad ultimum reseruabam, ut explicarem, si possem, quale mihi esse uideatur totum Academicorum consilium. Plato, uir sapientissimus et eruditissimus temporum suorum, qui et ita locutus est. ut quaecumque diceret magna fierent, et ea locutus est, ut quomodocumque diceret, parua non fierent, dicitur post mortem Socratis magistri sui, quem singulariter dilexerat, a Pythagoreis etiam multa didicisse. Pythagoras autem Graeca philosophia non contentus, quae tunc aut paene nulla erat aut certe occultissima, postquam commotus Pherecydae cuiusdam Syri disputationibus immortalem esse animum credidit, multos sapientes etiam longe lateque peregrinatus audierat. igitur Plato [*]( 21 cf Retract. I 1, 12 ) [*](2 se om M 3 probabile sit M 4 post inueniri inser. Mm2 sed nisum sit 7 omne] o. prohibet M 9 esse om.M tamen M llhocJ/ solertissime Pml 12 paoto] modo Tml 13 aIiqua Mm2 s.l. 14 si] qui Hm1MP 15 direretJla 18 sriam] agam M 20 possum M uideatur esse edd. 25 pithagoreis T phytagoreis M phytagoras M greca P 26 pr. aut om Mm127 pherecide IIMT pheretide P 28 siri T 29 etiam om.M lataeque P peregrinatos Mml )

76
adiciens lepori subtilitatique Socraticae, quam in moralibus habuit, naturalium diuinarumque rerum peritiam, quam ab eis quos memoraui diligenter acceperat, subiungensque quasi formatricem illarum partium iudicemque dialecticam. quae aut ipsa esset aut sine qua omnino sapientia esse non posset, perfectam dicitur composuisse philosophiae disciplinam, de qua nunc disserere temporis non est. sat est enim ad id, quod uolo, Platonem sensisse duos esse mundos, unum intellegibilem. in quo ipsa ueritas habitaret, istum autem sensibilem, quem manifestum est nos uisu tactuque sentire; itaque illum uerum, hunc ueri similem et ad illius imaginem factum, et ideo de illo in ea quae se cognosceret anima uelut expoliri et quasi serenari ueritatem, de hoc autem in stultorum animis non scientiam sed opinionem posse generari: quidquid tamen ageretur in hoc mundo per eas uirtutes, quas ciuiles uocabat, aliarum uerarum uirtutum similes, quae nisi paucis sapientibus ignotae essent, non posse nisi ueri simile nominari.

Haec et alia huius modi mihi uidentur inter successores eius, quantum poterant, esse seruata et pro mysteriis custodita. non enim aut facile ista percipiuntur nisi ab eis, qui se ab omnibus uitiis mundantes in aliam quandam plus quam humanam consuetudinem uindicarint, aut non grauiter peccat, quisquis ea sciens quoslibet homines docere uoluerit. itaque Zenonem principem Stoicorum, cum iam quibusdam auditis et creditis in scholam relictam a Platone uenisset, quam tunc Polemo retinebat, suspectum habitum suspicor nec talem uisum, cui Platonica illa uelut sacrosancta decreta facile prodi committique deberent, priusquam dedidicisset ea ea, quae in illam scholam ab aliis accepta detulerat. moritur Polemo, succedit ei Arcesilas, Zenonis quidem condiscipulus, sed sub Polemonis magisterio, quam ob rem cum Zeno sua quadam de mundo et maxime [*]( 1 sochraticae P in moralibus] immortalibus P in mortalibus Hml id est inter mortales Hm2 s.l. 2 quos P in raa. 3 commemoraui Tml 5 qua om.M sapientia omnino edd. esse non posset om.M esse*T 7 tempus a et Migne 8 ueritas ipsa T 9 nos] non P 10 ita a 12 fenerari ex serenari Pm2 16 note T ueri similes M 17 mihi orn.M 18 misteriis T 21 uindicauerint cdd. quotlibet (corr. m2) P quodlibet H 23 scolam cndd. a*P platone* (m ras.) P 25 tale II 26 prodo Tml dedicisset Pmlm didi- cisset MPm2Ta 27 palemo M 28 archesilas codd. ubique discipulus Tml )

77
de anima, propter quam uera philosophia uigilat, sententia delectaretur dicens eam esse mortalem nec quicquam esse praeter hunc sensibilem mundum nihilque in eo agi nisi corpore — nam et deum ipsum ignem putabat — prudentissime atque utilissime mihi uidetur Arcesilas, cum illud late serperet malum, occultasse penitus Academiae sententiam et quasi aurum inueniendum quandoque posteris obruisse. quare cum in falsas opiniones ruere turba sit pronior et consuetudine corporum omnia esse corporea facillime sed noxie credatur, instituit uir acutissimus atque humanissimus dedocere potius quos patiebatur male doctos quam docere quos dociles non arbitrabatur. inde illa omnia nata sunt, quae nouae Academiae tribuuntur, quia eorum necessitatem ueteres non habebant.

Quodsi Zeno expergefactus esset aliquando et uidisset neque quicquam comprehendi posse nisi quale ipse definiebat neque tale aliquid in corporibus posse inueniri, quibus ille tribuebat omnia, olim prorsus hoc genus disputationum, quod magna necessitate flagrauerat, fuisset extinctum. sed Zeno imagine constantiae deceptus, ut ipsis Academicis uidebatur nec mihi etiam non uidetur, pertinax fuit fidesque illa corporum perniciosa, quoquo modo potuit, peruixit in Chrysippum, qui ei — nam maxime poterat — magnas uires latius se diffundendi dabat, nisi ex illa parte Carneades acrior et uigilantior superioribus ceteris ita restitisset, ut mirer illam opinionem aliquid etiam postea ualuisse. namque Carneades primo illam uelut calumniandi impudentiam, qua uidebat Arcesilam non mediocriter infamatum, deposuit, ne contra omnia uelle dicere quasi ostentationis causa uideretur, sed ipsos proprie sibi Stoicos atque Chrysippum conuellendos euertendosque proposuit.

Deinde cum undique premeretur, si nulli rei esset assensus, nihil acturum esse sapientem — o hominem mirum atque adeo non mirum! ab ipsis enim Platonis fontibus profluebat — attendit sapienter, quales illi actiones probarent, easque nescio quarum [*]( 2 cf. Cie. Tusc. I 79 29 cf. Cic. Acad. II 39. 62. 108 ) [*](1 declaretur T 2 quisquam Mm1 7 et] ex M 9 credantur M 15 ille] ipse M 19 pernitiosa MT 20. 27 crysippum HP chrisippum T crisippum M nam] quam Tmla 21 magna T latius om.Mml 22 ita] ei ita? 24 illa P 28 cun T 31 illis T actionis Pml )

78
uerarum similes uidens id, quod in hoc mundo ad agendum sequeretur, ueri simile nominauit. cui enim esset simile, et perite norat et prudenter tegebat idque etiam probabile appellabat. probat enim bene imaginem, quisquis eius intuetur exemplum. quomodo enim approbat sapiens aut quomodo simile sequitur ueri, cum ipsum uerum quod sit ignoret? ergo illi norant et approbabant falsa, in quibus imitationem laudabilem rerum uerarum aduertebant. sed quia hoc tamquam profanis nec fas nec facile erat ostendere, reliquerunt posteris et quibus illo tempore potuerunt signum quoddam sententiae suae, illos autem bene dialecticos de uerbis mouere quaestionem insultantes inridentesque prohibebant. ob haec dicitur Carneades etiam tertiae Academiae princeps atque auctor fuisse.