Breviculus Collationis cum Donatistis
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Contra ergo catholici cum uehementer conarentur, ut ad causam perueniretur, quo eos prorsus nolle peruenire cernebant, respondebant tamen iterum atque iterum eisdem ipsis, quae illi totiens iam transacta repetebant. et quoniam duo erant quae in medium uenerant, unum de editione mandati, quod legatis iniunctum est, alterum, utrum diuinis testimoniis an gestis publicis catholici agere mallent, de mandati illius editione et catholici responderunt non ad eos neque ad praesentem causam omnino pertinere, et ipse cognitor quod saepius pronuntiauerat iterum pronuntiauit, legatorum personam et mandatum quod susceperunt omnino se non posse discutere et ab eo quod sibi iniunctum est non debere discedere, quandoquidem satis apparebat imperialibus litteris, quibus iudex huic causae fuerat constitutus, collationem ab imperatore concessam. de illo autem altero, ubi quaerebant quid eligerent catholici, utrum diuina documenta an gesta publica, saepius catholici responderunt, si Donatistae hominum crimina non obicerent, quae uelut traditoribus obicere consueuerunt, sed tantummodo id quaereretur, quae uel ubi esset ecclesia, nihil se acturos publicis gestis, sed scripturarum diuinarum tantummodo testimoniis, si autem in illa hominum accusatione et criminatione persisterent, quia et ipsi ista nisi talibus gestis demonstrare non possent, sine dubio et catholicos huiusmodi crimina gestis publicis defensuros; aliter enim ista nec accusari poterant nec defendi. haec eis saepius et a catholicis et ab ipso cognitore repetita et inculcata sunt, multis et uariis modis multarum prosecutionum illis ad eadem redeuntibus et eadem repetentibus, ne ageretur causa et ne gesta legerentur, quae iam in manibus esse cernebant. sed aliquando uicit cognitor tam longas obstinationes et iussit recitari, quae a catholicis data sunt, et coepit tandem agi causa, propter [*]( 12 et om. f 28 poterunt susp. Engelbrecht )
Tertio ergo loco haec acta sunt. lecta est relatio Anullini proconsulis ad imperatorem Constantinum; quam quaerentibus Donatistis unde prolata sit, catholici responderunt in archiuo proconsulis, si dubitarent, esse quaerendum. in qua relatione euidentissime continetur ipsos primitus ad imperatorem Constantinum per memoratum proconsulem ea quae Caeciliano crimina obiciebant accusando misisse. qua perlecta Donatistae quaerere coeperunt, quem sibi catholici dicerent patrem. quibus cum ab eis esset responsum secundum euangelium, ubi scriptum est: n e uobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater uester deus, etiam hoc audito nihilominus quaerere coeperunt, utrum eis Caecilianus pater esset an mater. cum iam dictum fuisset a catholicis nec patrem sibi eum esse nec matrem, sed fratrem siue bonum si bonus esset, siue malum si malus esset, quia et malus propter sacramenta communia frater esset, hinc aliquanto diutius conflixerunt Donatistis eadem repetentibus et catholicis eadem respondentibus. nam et hoc obiecerunt Donatistae, quomodo diceret apostolus: et si multos paedagogos habetis in Christo, sed non multos patres; in Christo enim Iesu per euangelium ego uos genui, et responsum est a catholicis hoc honorificentiae causa dictum propter euangelicum mysterium, quod dispensabat apostolus; nam patrem ad fidem salutemque aeternam non esse nisi deum. neque enim posset contrarium Christo apostolus loqui, ut, cum ille diceret: ne uobis dicatis patrem in terra; unus enim pater uester deus, contra apostolus tamquam resistens uerbis Christi patrem se diceret eorum, quibus annuntiauerat [*]( 5 relatio Anullim] cf. Gesta tertiae cognitionis cap. 220 (Mansi IV 227) 14. 30 Matth. 23, 9 23 I Cor. 4, 15 ) [*]( 6 Anullini scripsi Amilini / Anulini v 27 mysterium scripsi coli. I Cor. 4, 1 otzovojjLooc fj-Dorrjptiuv ministerium fv )
Quaesierunt etiam quis ordinauerit Augustinum, nescio quas, sicut iactabatur, calumnias praeparantes. ubi cum eis intrepide responderet a Megalio se ordinatum, qui tunc fuerit primas episcoporum in Numidia ecclesiae catholicae, et urgeret instanter, ut iam proferrent quae praeparauerunt, ut ibi etiam calumniosi demonstrarentur, illi intentionem in aliud detorserunt, redeuntes ad Caeciliani personam, quam dicebant catholici ecclesiae non obesse, etiamsi uera eius crimina monstrarentur, et tamen etiam ipsa non posse uera monstrari.