Tunc Donatistae ipsum Miltiadem coeperunt crimine traditionis arguere et dicere maiores suos propterea illius [*]( 31 cf. De un. bapt. 16, 27 sq. ) [*]( 1 peraenirent scripri peruenire fv; de re cf. 15, 27 18 loquebatur f 25 post inclusi incipit cap. 18 in v ) [*]( 6* )
84
iudicium refugisse, quod traditor fuisset, quasi non etiam indicio eius assisterent et responderent se in Caecilianum non habere quod dicerent. sed tamen facto iudice intento, utrum de traditionis crimine Miltiadis aliquod iudicium uel publicum uel ecclesiasticum proferretur, ipsisque catholicis id ut probaretur expectantibus et exigentibus legerunt Donatistae gesta quaedam prolixissima apud praefectum, ubi nec praefectus ipse cuiusmodi esset apparebat nec locus legebatur ubi haec agebantur. sed gesta ipsa multos multa ecclesiastica tradentes longissima recitatione sonuerunt, ubi nomen Miltiadis omnino non sonuit. quibus peractis cum cognitor miraretur aliud promissum et aliud recitatum, illi adhuc eius patientiam deposcentes gesta alia recitarunt, in quibus legebatur Miltiades misisse diaconos cum litteris Maxentii imperatoris et litteris praefecti praetorio ad praefectum urbis, ut ea reciperent, quae tempore persecutionis ablata memoratus imperator christianis iusserat reddi. et cum his quoque gestis nullum Miltiadis crimen et cognitori et catholicis defensoribus appareret, dixerunt Donatistae Stratonem diaconum, quem cum aliis Miltiades ad recipienda loca ecclesiastica miserat, superioribus gestis recitatum esse traditorem, et ideo uolebant etiam Miltiadem crimine traditionis aspergere, quod diacono illo non degradato uteretur. in prosecutione autem sua dixerunt Miltiadem tertium episcopum fuisse ab illo qui tunc erat, cum traditio illa facta esset. hic cognitor requisiuit, utrum saltem in illis traditionis gestis esset expressum, quod Straton diaconus fuerit, et recitatum est eum hortatorem uanissimae superstitionis appellatum, quod non solum ipse, sed etiam ceteri qui tradebant appellabantur. sed Donatistae responderunt a gentilibus persecutoribus in contumeliam religionis et diaconos et presbyteros ita uocitatos.
Ergo catholici responderunt, cum mirum non esset essetque in rebus humanis usitatissimum, ut non duo tantum, [*](1 etiam scripsi iam fv 2 responderant v 8 apparebit f 15 praetorii I )
85
uerum etiam plures homines uno nomine uocarentur, fieri quidem potuisse, ut ille traditor Straton presbyter fuerit, iste autem alius Straton diaconus, quoniam Donatistae dixerant et diaconos et presbyteros hortatores uanissimae superstitionis a gentilibus appellari; quamquam omnes clericos isto contumelioso nomine gentiles appellare potuerint et multo esset incertius, cuius gradus clericus ille traditor fuerit; uerumtamen etiamsi eum diaconum fuisse posset ostendi, neque hoc esse incredibile aut mirum, cum ante paruum tempus in ipsa urbe Roma duo Petri diaconi fuerint. illud quoque additum est a catholicis, quia, etsi demonstraretur, quod omnino non demonstrabatur, eundem Stratonem diaconum tradidisse, quem postea Miltiades ad recipienda loca ecclesiastica cum aliis diaconis misit, non continuo Miltiadem isto crimine aspergi, quem potuit persecutio longe facere absentem, ut hoc omnino nesciret eumque innocentem putaret, quem nemo reum accusando monstraret. contra haec frustra Donatistae eadem per eadem diutissime clamauerunt.
Post collationem sane etiam de Cassiano Miltiadi calumniati sunt, quia etiam hoc nomen et in diaconis inuenitur, quos ad praefectum misit Miltiades, et in illis gestis, ubi facta traditio recitata est. quod si in collatione dicerent, facile potuit a catholicis responderi in tanta turba Romanorum clericorum nihil mirum fuisse, si duo uel plures non solum Stratones, sed etiam Cassiani reperirentur, cum in duodecim apostolis non solum duo Iudae, sed etiam duo Iacobi legerentur; nisi forte ipsis licuisset Casensem a Donato Carthaginiensi distinguere, cum timerent, ne maior auctor ipsorum Donatus Carthaginiensis damnatus in Miltiadis iudicio putaretur. et catholicis non liceret in tanta multitudine clericorum Romanorum habere plures similibus nominibus appellatos. falsum enim erat quod Donatistae dixerant, conuenire personas, conuenire loca, conuenire regiones, quando nec loca nec regiones nec ipsae expressae personarum dignitates de utrisque [*]( 3 Strato f -17 monstrarat f haec scripsi hic fv )
86
gestis, sed sola nominum conuenientia legebatur, quam in diuersis personis generis humani consuetudo frequentare non cessat.