Breviculus Collationis cum Donatistis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Hoc autem recitato petierunt catholici, ut etiam illa quae dilata fuerant legerentur, (inde asserentes posse monstrari, quid de Caeciliano gestum sit quidue sentiendum) de concilio Carthaginiensi, in quo lectum fuerat absentem Caecilianum a multis episcopis fuisse damnatum. (contra Donatistae catholicos urgebant, ut uerum esse faterentur) [hoc] illud concilium, quia catholici recitauerant relationes Anullini proconsulis, quibus appareret chartas criminum Caeciliani Constantino imperatori esse transmissas, quod utique agentes confirmauerunt a maioribus suis Caecilianum apud imperatorem accusatum. responsum est autem a catholicis illud Carthaginiense concilium sic non praeiudicare absenti Caeciliano, quemadmodum non praeiudicauit absenti Primiano concilium eorum, a quibus in Maximiani causa damnatus est, quoniam magis tenuit pars Donati, quod actum est postea pro Primiano, quam illius concilii auctoritatem, quo fuerat ante damnatus; sic ergo et in Caeciliani causa debere attendi quod postea gestum est. hic Donatistae de Maximiani causa coartati dixerunt nec causam causae nec personam praeiudicare personae. quam [*]( 15 cf. 12, 24 31 cf. Post gesta 19, 25 ) [*]( 15 et 18 uncinis inclusa add. mg. v ex indiculi collationis capitibus 369-370 19 hoc del. mg. v 20 Anullini scripsi Amillini f Anulini v )

78
sententiam in ore habere solent omnes catholici, cum Donatistae aliorum crimina aliis obicientes suam separationem defenderent et orbem christianum nescio quibus Afrorum criminibus accusarent. nam et ista collatione totum quod egerant catholici, ut ecclesiae causam a causa Caeciliani distinguerent, asserentes in ecclesia permixtos malos non obesse bonis nec eos suis maculare peccatis, hoc utique egerant, ut nec causa causae praeiudicaret nec persona personae. quod ab aduersariis. dum aliud ageretur, uoce apertissima confirmatum est. sed cognitor cum quaesisset, quid de Carthaginiensi concilio catholici responderent, iterum responderunt non esse contemnendam similitudinem causae Primiani, quia et dominus Christus Iudaeos de factis eorum conuincens perducebat ad uerum.

Deinde Donatistae longa prosecutione agebant, ut ex illius auctoritate Carthaginiensis concilii confirmaretur Caeciliani damnatio, quod ad tot sacerdotes uenire noluerit — quasi non et Primianus ad eos, a quibus damnatus est, cum eorum factionem cognosceret, simili uoluntate non uenerit —, et quod non expectauerit Caecilianus, ut princeps a principe ordinaretur, cum aliud habeat ecclesiae catholicae consuetudo, ut non Numidiae, sed propinquiores episcopi episcopum ecclesiae Carthaginis ordinent, sicut nec Romanae ecclesiae <episcopum) ordinat aliquis episcopus metropolitanus, sed de proximo Ostiensis episcopus. hoc autem dicentes de sua consuetudine, quam nescio quando instituerunt, ecclesiae catholicae praeiudicare conabantur; quae consuetudo si antiqua esset, hoc ipsum obiecissent Caeciliano, quando eum absentem damnauerunt. dixerunt etiam scripsisse Optatum, quod Caecilianus dixerit: (si traditores sunt qui me ordinauerunt, ipsi ueniant et ordinent me.\' quod quidem si dictum est, ideo dici potuit ad illos irridendos quibus hoc mandasse perhibetur, quoniam certus erat ordinatores suos non esse traditores. non [*]( 29 cf. Optat. I 19 ) [*]( 22 episcopum addidi )

79
enim ait: (quia traditores sunt\', sed: (si traditores sunt\', ut innocentia eorum probanda restaret ubi probari recte po-, tuisset.

Ad haec et si qua alia prolixa prosecutione dixerunt, breuiter responderunt catholici non sufficere ad causam Caeciliani Carthaginiense concilium ipsos etiam iudicasse, \'qui eam ad imperatorem accusando miserunt, et sic demonstrarunt hoc potius esse spectandum, quod res peruenerit usque ad imperatoris sententiam, cui eandem causam mittendam duxerunt. hoc enim catholici instabant, ut omnibus morarum umbraculis amputatis illa potius legerentur, quibus lectis olim causa finita et Caeciliani innocentia manifestata luce clarius appareret. quae Donatistae ut legerentur omnino nolentes quidlibet aliud interponendo impediebant. nam cum cognitor quaesisset, utrum prius esset factum Carthaginiense concilium et postea missa fuerit ad imperatorem causa Caeciliani, dixerunt catholici, quoniam consulem et diem illud concilium non haberet, ad utrumque se respondere: quia, si prius causa ad imperatorem missa est, quo exitu terminata sit spectari oportere, si autem postea, nihilominus non istorum, sed illius iudicium esse quaerendum, quo eam post iudicium suum mittendam putarunt. sed cum multa Donatistae insererent de consule et die, cur in suorum maiorum concilio non legeretur, ne hinc falsitatis arguerentur, et assererent hanc esse ecclesiasticam consuetudinem, ne dies et consules decretis episcoporum conscriberentur, legi uolentes etiam concilium Cypriani, ut hoc probarent, quia nihil aliud nisi morae quaerebantur — neque enim catholici in eo causam suam constituerant quando ad utrumque responderant, siue prius siue posterius esset illud concilium, quod contra Caecilianum apud Carthaginem fecerant —, iussit cognitor catholicis instantibus, ut ista potius quae dilata fuerant legerentur. [*]( 4 qua] quae v, cf. 25, 43 init. 8 spectandum, quod scripsi expectandum, quo fv 9 dixerunt / 10 morarum] maiorum f 19 spectari scripsi expectari fv 28 suam om. f )

80