Breviculus Collationis cum Donatistis
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Cognitor ergo commonens Donatistas, ut patientiae uicem redderent, iussit perlegi quae oblata a catholicis iam ex parte fuerant recitata. hic Donatistae poposcerunt, ut prius etiam legeretur quod de causa Caeciliani offerebant. hoc quoque sine ulla difficultate catholicis permittentibus et commendantibus, quam patienter hoc permitterent, ut hoc eis et illi rependerent, iussit quod offerebatur cognitor recitari. et recitatum est a Donatistis concilium ferme septuaginta episcoporum contra Caecilianum apud Carthaginem factum, ubi eum absentem damnauerunt, quod ad eos uenire noluerit tamquam a traditoribus ordinatus, et quia, cum esset diaconus, uictum afferri martyribus in custodia constitutis prohibuisse dicebatur. nominati sunt etiam quidam collegae Caeciliani, qui traditores asserebantur publicis gestis, quae tamen gesta non legebantur. inter hos autem maxime Felix Aptugnensis acerbius accusatus est, ita ut fons malorum omnium diceretur. deinde sententiae a singulis dictae sunt, primitus a Secundo Tigisitano, qui eorum princeps fuit, deinde a ceteris, quibus expresserunt se Caeciliano et collegis eius non communicare. hoc itaque [*]( 9 cf. II Mach. 6, 21—28 26 cf. Post gesta 22, 38 29 cf. Cresc. III 61, 67 ) [*]( 9 Machabaei v 28 Abtugnensis fv )
Sed obtulerunt idem catholici aliud concilium sub eodem (Secundo) Tigisitano habitum in ciuitate Cirtensi, cuius consul et dies cum legeretur, Donatistae dixerunt nec consulem nec diem talia solere habere decreta. hic catholici responderunt illorum esse istum forsitan morem, qui concilia sua nollent in aliqua falsitate conuinci, catholicorum autem concilia consules et dies semper habuisse. deinde coepit identidem concilium quod catholici attulerant recitari, ubi Secundus quosdam, de quorum traditione audierat, et singillatim interrogabat et eos confessos a consessu remouebat. quod eo modo recitabatur, ut, cum ex Cirtensi concilio lecta esset confessio traditorum,.legeretur etiam de concilio Carthaginiensi nomen eius uelut traditores in Caeciliani causa damnantis. deinde uentum est ad ipsius Secundi Tigisitani a Purpurio Liniatensi crimen obiectum, cui Purpurio idem Secundus occisos ab eo in carcere Milei filios sororis eius obiecerat; ubi ille uicissim ei crimen traditionis obiecit, dicens detentum eum fuisse a curatore et ordine, ut scripturas daret, nec eum potuisse dimitti. nisi aliquid tradidisset. hoc autem quod ei obiecit Purpurius, detentum eum fuisse a curatore et ordine, ut scripturas daret. idem Secundus in litteris, quas Mensurio rescripserat, paene confessus est, ubi ait missum ad se fuisse a curatore et ordine centurionem et beneficiarium et a se scripturas petitas uel quaelibet ecbola, quae quidem se non tradidisse dixit; sed cum ipse illic commemorauerit tot martyres, qui cum tradere noluissent excruciati et occisi sunt, quomodo ipse [*]( 2 demonstrare scripsi demonstrasse fo 5 nullum] in illum I 8 Secundo addidi 19 traditores-damnantis scripsi tradituris-damnati lv, cf. Cresc. III 27, 30 20 Liniatensi scripsi Limatensi fv 32 quomodo] quod I )
Hoc autem recitato petierunt catholici, ut etiam illa quae dilata fuerant legerentur, (inde asserentes posse monstrari, quid de Caeciliano gestum sit quidue sentiendum) de concilio Carthaginiensi, in quo lectum fuerat absentem Caecilianum a multis episcopis fuisse damnatum. (contra Donatistae catholicos urgebant, ut uerum esse faterentur) [hoc] illud concilium, quia catholici recitauerant relationes Anullini proconsulis, quibus appareret chartas criminum Caeciliani Constantino imperatori esse transmissas, quod utique agentes confirmauerunt a maioribus suis Caecilianum apud imperatorem accusatum. responsum est autem a catholicis illud Carthaginiense concilium sic non praeiudicare absenti Caeciliano, quemadmodum non praeiudicauit absenti Primiano concilium eorum, a quibus in Maximiani causa damnatus est, quoniam magis tenuit pars Donati, quod actum est postea pro Primiano, quam illius concilii auctoritatem, quo fuerat ante damnatus; sic ergo et in Caeciliani causa debere attendi quod postea gestum est. hic Donatistae de Maximiani causa coartati dixerunt nec causam causae nec personam praeiudicare personae. quam [*]( 15 cf. 12, 24 31 cf. Post gesta 19, 25 ) [*]( 15 et 18 uncinis inclusa add. mg. v ex indiculi collationis capitibus 369-370 19 hoc del. mg. v 20 Anullini scripsi Amillini f Anulini v )
Deinde Donatistae longa prosecutione agebant, ut ex illius auctoritate Carthaginiensis concilii confirmaretur Caeciliani damnatio, quod ad tot sacerdotes uenire noluerit — quasi non et Primianus ad eos, a quibus damnatus est, cum eorum factionem cognosceret, simili uoluntate non uenerit —, et quod non expectauerit Caecilianus, ut princeps a principe ordinaretur, cum aliud habeat ecclesiae catholicae consuetudo, ut non Numidiae, sed propinquiores episcopi episcopum ecclesiae Carthaginis ordinent, sicut nec Romanae ecclesiae <episcopum) ordinat aliquis episcopus metropolitanus, sed de proximo Ostiensis episcopus. hoc autem dicentes de sua consuetudine, quam nescio quando instituerunt, ecclesiae catholicae praeiudicare conabantur; quae consuetudo si antiqua esset, hoc ipsum obiecissent Caeciliano, quando eum absentem damnauerunt. dixerunt etiam scripsisse Optatum, quod Caecilianus dixerit: (si traditores sunt qui me ordinauerunt, ipsi ueniant et ordinent me.\' quod quidem si dictum est, ideo dici potuit ad illos irridendos quibus hoc mandasse perhibetur, quoniam certus erat ordinatores suos non esse traditores. non [*]( 29 cf. Optat. I 19 ) [*]( 22 episcopum addidi )
Ad haec et si qua alia prolixa prosecutione dixerunt, breuiter responderunt catholici non sufficere ad causam Caeciliani Carthaginiense concilium ipsos etiam iudicasse, \'qui eam ad imperatorem accusando miserunt, et sic demonstrarunt hoc potius esse spectandum, quod res peruenerit usque ad imperatoris sententiam, cui eandem causam mittendam duxerunt. hoc enim catholici instabant, ut omnibus morarum umbraculis amputatis illa potius legerentur, quibus lectis olim causa finita et Caeciliani innocentia manifestata luce clarius appareret. quae Donatistae ut legerentur omnino nolentes quidlibet aliud interponendo impediebant. nam cum cognitor quaesisset, utrum prius esset factum Carthaginiense concilium et postea missa fuerit ad imperatorem causa Caeciliani, dixerunt catholici, quoniam consulem et diem illud concilium non haberet, ad utrumque se respondere: quia, si prius causa ad imperatorem missa est, quo exitu terminata sit spectari oportere, si autem postea, nihilominus non istorum, sed illius iudicium esse quaerendum, quo eam post iudicium suum mittendam putarunt. sed cum multa Donatistae insererent de consule et die, cur in suorum maiorum concilio non legeretur, ne hinc falsitatis arguerentur, et assererent hanc esse ecclesiasticam consuetudinem, ne dies et consules decretis episcoporum conscriberentur, legi uolentes etiam concilium Cypriani, ut hoc probarent, quia nihil aliud nisi morae quaerebantur — neque enim catholici in eo causam suam constituerant quando ad utrumque responderant, siue prius siue posterius esset illud concilium, quod contra Caecilianum apud Carthaginem fecerant —, iussit cognitor catholicis instantibus, ut ista potius quae dilata fuerant legerentur. [*]( 4 qua] quae v, cf. 25, 43 init. 8 spectandum, quod scripsi expectandum, quo fv 9 dixerunt / 10 morarum] maiorum f 19 spectari scripsi expectari fv 28 suam om. f )