De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VIIII. An amicitia caelestium deorum per intercessionem daemonum possit homini prouideri.

Quales igitur mediatores sunt inter homines et deos, per quos ad deorum amicitias homines ambiant, qui hoc cum hominibus habent deterius, quod est in animante melius, id est animum; hoc autem habent cum dis melius, quod est in animante deterius, id est corpus? Cum enim animans, id est animal, ex anima constet et corpore, quorum duorum anima est utique corpore melior, etsi uitiosa et infirma, melior certe corpore etiam sanissimo adque firmissimo, quoniam natura eius excellentior nec labe uitiorum postponitur corpori, sicut aurum etiam sordidum argento seu plumbo, licet purissimo, carius aestimatur: ista mediatores deorum et hominum, per quos interpositos diuinis humana iunguntur, cum dis habent corpus aeternum, uitiosum autem cum hominibus animum: quasi religio, qua uolunt dis homines per daemones iungi, in corpore sit, non in animo constituta. Quaenam tandem istos mediatores falsos adque fallaces quasi capite deorsum nequitia uel poena suspendit, ut inferiorem animalis partem, id est corpus, cum superioribus, superiorem uero, id est animum, cum inferioribus habeant, et cum dis caelestibus in parte seruiente coniuncti, cum hominibus autem terrestribus in parte dominante sint miseri? Corpus quippe seruum est, sicut etiam Sallustius ait: \'Animi imperio, corporis seruitio magis utimur.\' Adiunxit autem ille: \'Alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est,\' quoniam de hominibus loquebatur, quibus [*]( 25 Cat. 1 ) [*]( 5 ambulant, in marg. ambiant, a 8 animans id est om. e 10 mepori Hor om. e 11 etiam om. I eius natura v 12 cor C 13 licet om. C1 14 extimatur 11 isti s 15 humana, a finalis in ras., C .. 18 tamen l 19 medatores C 21 corporis, in marg. corpus, e anima e 24 dominante sup. lin. C sunt a quippe] inquit C 26 adiuncxit e I 27 et p. 422, 4 esse A )

422
sicut beluis mortale corpus est. Isti autem, quos inter nos et deos mediatores nobis philosophi prouiderunt, possunt quidem dicere de animo et corpore: alterum nobis cum dis, alterum cum hominibus commune est; sed, sicut dixi, tamquam in peruersum ligati adque suspensi, seruum corpus cum dis beatis. dominum animum cum hominibus miseris habentes, parte inferiore exaltati, superiore deiecti. Unde etiamsi quisquam propter hoc eos putauerit aeternitatem habere cum dis, quia nulla morte, sicut animalium terrestrium, animi eorum soluuntur a corpore: nec sic existimandum est eorum corpus tamquam honoratorum aeternum uehiculum, sed aeternum uinculum damnatorum.

CAPUT X. Quod secundum Plotini sententiam minus miseri sint homines in corpore mortali quam daemones in aeterno.

Plotinus certe nostrae memoriae uicinis temporibus Platonem ceteris excellentius intellexisse laudatur. Is cum de humanis animis ageret: Tater, inquit, misericors mortalia illis uincla faciebat.\' Ita hoc ipsum, quod mortales sunt homines corpore, ad misericordiam Dei patris pertinere arbitratus est, ne semper huius uitae miseria tenerentur. Hac misericordia indigna iudicata est iniquitas daemonum, quae in animi passiui miseria non mortale sicut homines, sed aeternum corpus accepit. [*]( 19 Enn. IIII, 3, 12 ) [*]( 1 no s!llet, tribus erasis litteris, C 2 prodiderunt C2ek 3 alterum nobis cum dis corr. m. in marg. b 6 dominum] dfli 1 miseris habentes p s v; habentes om. rell. Domb. (quid ex uerbis Maduigii Gr. 23 i, 6, ad quae Domb. prouocat, ad defendendam constructionem omisso habentes colligi possit, equidem non uideo 7 disiecti I; deiecti sunt s 8 haec e 14 platoni C; platonis p 15 corpore mortali] corporali C 16 eternū p 17 protinus l temporibus uicinis e platonis, is tn. 2 in e corr., C 19 mis. inquit b 20 uincla C bat k; uincula rell. c ipsud a )

423
Essent quippe feliciores hominibus, si mortale cum eis haberent corpus et cum dis animum beatum. Essent autem pares hominibus, si cum animo misero corpus saltem mortale cum eis habere meruissent; si tamen adquirerent aliquid pietatis, ut ab aerumnis uel in morte requiescerent. Nunc uero non solum feliciores hominibus non sunt animo misero, sed etiam miseriores sunt perpetuo corporis uinculo. Non enim aliqua pietatis et sapientiae disciplina proficientes intellegi uoluit ex daemonibus fieri deos, cum apertissime dixerit daemones aeternos.

CAPUT XI. De opinione Platonicorum, qua putant animas hominum daemones esse post corpora.

Dicit quidem et animas hominum daemones esse et ex hominibus fieri lares, si boni meriti sunt; lemures, si mali, seu laruas; manes autem deos dici, si incertum est bonorum eos seu malorum esse meritorum. In qua opinione quantam uoraginem aperiant sectandis perditis moribus, quis non uideat, si uel paululum adtendat? Quando quidem quamlibet nequam homines fuerint, uel laruas se fieri dum opinantur, uel dum manes deos, tanto peiores fiunt, quanto sunt nocendi cupidiores, ut etiam quibusdam sacrificiis tamquam diuinis honoribus post mortem se inuitari opinentur, ut noceant. Laruas quippe dicit esse noxios daemones ex hominibus factos. Sed hinc alia quaestio est. Inde autem perhibet appellari Graece beatos εὐδαίμονας, quod boni sint animi, hoc est boni daemones, animos quoque hominum daemones esse confirmans. [*]( 14 de deo Socr. p. 18, 11 ) [*]( 2 beatum animum v 12 qui p 14 et ante ex om. I ex om. s 15 ilares 8 boni meriti Cv; meriti boni rell. Domb. 16 sel. u eras., s larbas a1; larbus et aiJ sed l 18 perditisque 8 19 nequaquam s homines nequam fuerint a; nequam fuerint homines v 23 et, in marg. ut, e 25 aliqua e 26 beatos om. a beato feudaemones C\'; beatol;feudaemones Cae heudaemones 8; ee demones l sunt et animo a daemonis a )

424