CAPUT XXIII. Nomen deorum falso adscribi dis gentium, quod tamen et angelis sanctis et homiuibus iustis ex diuinarum scripturarum auctoritate commune est.
Hos si Platonici malunt deos quam daemones dicere eisque adnumerare, quos a summo Deo conditos deos scribit eorum [*]( 30 Tim. p. .40 ) [*]( 3 perfruatur s 4 ea iā, in marg. etia, e 6 quibus ..... reprobantur in marg. e 14 et mutabilem om. C motum b 16 in aeteniis om. a 22 quod beati a 25 c. XXIII in C significatum est p. 441, «. 7: Nam: lib. X, c. 1 p in indice capitulomm 26 daeorum C 30 affummo e )
441
auctor et magister Plato: dicant quod uolunt; non enim cum eis de uerborum controuersia laborandum est. Si enim sic inmortales, ut tamen a summo Deo factos, et si non per se ipsos, sed ei, a quo facti sunt, adhaerendo beatos esse dicunt: hoc dicunt quod dicimus, quolibet eos nomine appellent. Hanc autem Platonicorum esse sententiam, siue omnium siue meliorum, in eorum litteris inueniri potest. Nam et de ipso nomine, quod huius modi inmortalem beatamque creaturam deos appellant, ideo inter nos et ipsos paene nulla dissensio est, quia et in nostris sacris litteris legitur: Deus deorum dominus locutus est, et alibi: Confitemini deo deorum, et alibi: Rex magnus super omnes deos. Illud autem ubi scriptum est: Terribilis est super omnes deos, quur dictum sit, deinceps ostenditur. Sequitur enim: Quoniam omnes di gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit. Super omnes ergo deos dixit, sed gentium, id est quos gentes pro dis habent, quae sunt daemonia; ideo terribilis, sub quo terrore Domino dicebant: Venisti perdere nos? Illud uero, ubi dicitur: Deus deorum, non potest intellegi deus daemoniorum; et rex magnus super omnes deos absit ut dicatur rex magnus super omnia daemonia. Sed homines quoque in populo Dei eadem scriptura deos appellat. Ego, inquit, dixi, di estis et filii Excelsi omnes. Potest itaque intellegi horum deorum deus, qui dictus est deus deorum, et super hos deos rex magnus, qui dictus est rex magnus super omnes deos.
[*]( 10 Ps. 49, 1 11 Ps. 135, 3 12 Ps. 94, 3 15 Ps. 95, 4 sq. 19 Mr. I, 24 23 Ps. 81, 6 ) [*]( 1 autem auctor s 2 si enim sic enim a 3 ut tamen] uitam 8 et ei p Domb.; etsi v per om. e 4 aderendo 8 5 hoc omn, e quod icimus C appellant 6o\' 6 sapientiam I 7 et de otn. e 8 quod Celps; quo a v Domb. 9 ideo et inter a inter sup. lin. C I I domino C; deo rell. v 17 quos gentes pro diis habent m. 2 in ras. e 19 uenisti ante tempus I 21 et rex e 22 sed et, et m. 1 sup. lan., C 23 did om. V 24 itaque] inquid s ) 442
Verum tamen cum a nobis quaeritur: si homines dicti sunt di, quod in populo Dei sunt, quem per angelos uel per homines adloquitur Deus, quanto magis inmortales eo nomine digni sunt, qui ea fruuntur beatitudine, ad quam Deum colendo cupiunt homines peruenire: quid respondebimus nisi non frustra in scripturis sanctis expressius homines nuncupatos deos, quam illos inmortales et beatos, quibus nos aequales futuros in resurrectione promittitur, ne scilicet propter illorum excellentiam aliquem eorum nobis constituere deum infidelis auderet infirmitas? Quod in homine facile est euitare. Et euidentius dici debuerunt homines di in populo Dei, ut certi ac fidentes fierent eum esse Deum suum, qui dictus est deus deorum; quia etsi appellentur di inmortales illi et beati, qui in caelis sunt, non tamen dicti sunt di deorum, id est di hominum in populo Dei constitutorum, quibus dictum est: Ego dixi, di estis et filii Excelsi omnes. Hinc est quod ait apostolus: Etsi sunt qui dicuntur di, siue in caelo siue in terra, sicuti sunt di multi et domini multi: nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.
Non multum ergo de nomine disceptandum est, cum res ipsa ita clareat, ut ab scrupulo dubitationis aliena sit. Illud uero, quod nos ex eorum inmortalium beatorum numero missos esse angelos dicimus, qui Dei uoluntatem hominibus adnuntiarent, illis autem non placet, quia hoc ministerium non per illos, quos deos appellant, id est inmortales et beatos, [*]( 17 1. Cor. 8, 5 sq. ) [*]( 1 dicti sint s 2 quem] quod s 3 quantumagiB e 6 in alii. s homines om. s 7 deos] dies s et om. s 9 infideles C\' 10 ui- C tire s 11 deburint C diJ dei s 12 fiderent e esse eum v 13 etsij et ipsi e ac beati s 16 est dictum v fili Cl 17 dicantur Is 19 et domini multi sup. lin. C 21 in ipso a 22 non enim a disputandum a 23 clara sit s a ti sit aliena s 25 angelos esse v 26 quia] qui ad s 27 quos om. II )
443
sed per daemones fieri credunt, quos inmortales tantum, non etiam beatos audent dicere, aut certe ita inmortales et beatos, ut tamen daemones bonos, non deos sublimiter conlocatos et ab humana contrectatione semotos, quamuis nominis controuersia uideatur, tamen ita detestabile est nomen daemonum, ut hoc modis omnibus a sanctis angelis nos remouere debeamus. Nunc ergo ita liber iste claudatur, ut sciamus inmortales et beatos, quodlibet uocentur, qui tamen facti et creati sunt, medios non esse ad inmortalem beatitudinem perducendis mortalibus miseris, a quibus utraque differentia separantur. Qui autem medii sunt communem habendo inmortalitatem cum superioribus, miseriam cum inferioribus, quoniam merito malitiae miseri sunt, beatitudinem, quam non habent, inuidere nobis possunt potius quam praebere. Unde nihil habent amici daemonum quod nobis dignum adferant, quur eos tamquam adiutores colere debeamus, quos potius ut deceptores uitare debemus. Quos autem bonos et ideo non solum inmortales, uerum etiam beatos deorum nomine sacris et sacrificiis propter uitam beatam post mortem adipiscendam colendos putant, qualescumque illi sint et quolibet uocabulo digni sint, non eos uelle per tale religionis obsequium nisi unum Deum coli, a quo creati et cuius participatione beati sunt, adiuuante ipso in sequenti libro diligentius disseremus.
[*]( 2 certe mortales ac a etJ ac p v et beatos om I. 7 clauditur l 8 etj ac p a v quolibet e; quolibet nomine a et v.eati et creati s 9 ad inmortalem beatitudinem Cab e Ips V; ad inmortalitatem beatitudinemque Domb. 10 miseria et differentia I 13 sunt miseri v inuideant l 14 possunt om. Cl l, post praebere habet e praebeant 1 amici ont. e 16 uitare Clps; euitare v Domb. 19 beatam om. C 23 in consequenti a disserimus 01 EXPLICIT. LIB. Vim. DE CIVITATE DI CONTRA PAGANOS \' INCIPIT. LIB. X. I AMEN. C. c̃tuli corr. m. Desinit C ) 444
LIBER X.
CAPUT I. Veram beatitudinem siue angelis siue hominibus per unum Deum tribui etiam Platonicos definisse: sed utrum hi, quos ob hoc ipsum colendos putant, uni tantum Deo, an etiam sibi sacrificari uelint, esse quaerendum.
Omnium certa sententia est, qui ratione quoquo modo uti possunt, beatos esse omnes homines uelle. Qui autem sint uel unde fiant dum mortalium quaerit infirmitas, multae magnaeque controuersiae concitatae sunt, in quibus philosophi sua studia et otia contriuerunt, quas in medium adducere adque discutere et longum est et non necessarium. Si enim recolit qui haec legit, quid in libro egerimus octauo in eligendis philosophis, cum quibus haec de beata uita, quae post mortem futura est, quaestio tractaretur, utrum ad eam uni Deo uero, qui etiam effector est deorum, an plurimis dis religione sacrisque seruiendo peruenire possimus: non etiam hic eadem repeti expectat, praesertim cum possit relegendo, si forte oblitus est, adminiculari memoriam. Elegimus enim Platonicos omnium philosophorum merito nobilissimos, propterea quia sapere potuerunt licet inmortalem ac rationalem uel intellectualem hominis animam nisi participato lumine illius Dei, a quo et ipsa et mundus factus est, beatam esse non posse; ita illud, quod omnes homines adpetunt, id est uitam beatam, quemquam isti adsecuturum negant, qui non illi uni optimo, quod est incommutabilis Deus, puritate casti amoris adhaeserit. Sed quia ipsi quoque siue cedentes uanitati [*]( 4 diffinisse p 5 ad hoc p 9 sint sup. lin. a 10 dum] din a magne multeque a 11 cogitatae a 12 contribaerunt a 14 octauo egerimus e 17 est deorum effector v 18 possumus b 20 adminiculari pv; adminiculare a b e s l Domb. 22 sapere mss.; sicut sapere c 26 beatam uitam a quamquam a 27 uno e quod bel p 8 0. k2 qui oA:\' v 28 adheserint a )
445
errorique populorum siue, ut ait apostolus, euanescentes in cogitationibus suis multos deos colendos ita putauerunt uel putari uoluerunt, ut quidam eorum etiam daemonibus diuinos honores sacrorum et sacrificiorum deferendos esse censerent, quibus iam non parua ex parte respondimus: nunc uidendum ac disserendum est, quantum Deus donat, inmortales ac beati in caelestibus sedibus dominationibus, principatibus potestatibus constituti, quos isti deos et ex quibus quosdam uel bonos daemones uel nobiscum angelos nominant, quo modo credendi sint uelle a nobis religionem pietatemque seruari; hoc est, ut apertius dicam, utrum etiam sibi an tantum Deo suo, qui etiam noster est, placeat eis ut sacra faciamus et sacrificemus, uel aliqua nostra seu nos ipsos religionis ritibus consecremus.
Hic est enim diuinitati uel, si expressius dicendum est, deitati debitus cultus, propter quem uno uerbo significandum, quoniam mihi satis idoneum non occurrit Latinum, Graeco ubi necesse est insinuo quid uelim dicere. Aatfistav quippe nostri, ubicumque sanctarum scripturarum positum est, interpretati sunt seruitutem. Sed ea seruitus, quae debetur hominibus, secundum quam praecipit apostolus seruos dominis suis subditos esse debere, alio nomine Graece nuncupari solet; Xatpeia uero secundum consuetudinem, qua locuti sunt qui nobis diuina eloquia condiderunt, aut semper aut tam frequenter ut paene semper ea dicitur seruitus, quae pertinet ad colendum Deum. Proinde si tantummodo cultus ipse dicatur, non soli Deo deberi uidetur. Dicimur enim colere etiam [*]( 1 Rom. 1, 21 21 Ephes. 6, 5 ) [*]( 1 si s 2 ita] aut p 3 uelj aut p uoluerunt, Úł marg. uolunt, e 4 senserint a 6 donet, e ex corr., b 7 principatibus om. a. bl 8 et sup. lin. a 10 sunt al uelle a nobis a b21; uel ea nobis ps; uel a nobis bl; uelle coli a nobis a 12 eis om. a 16 uni e 17 greco. in marg. greco uerbo necesse 8 insinuem, a 18 latrian mss. 21 praecepit a seruis e 22 subiectos a 24 semper aut omn. s tam om. a 25 aut paene aes ea om. a dicatur b 27 uideatur ab2 )
446
homines, quos honorifica uel recordatione uel praesentia frequentamus. Nec solum ea, quibus nos religiosa humilitate subicimus, sed quaedam etiam, quae subiecta sunt nobis, perhibentur coli. Nam ex hoc uerbo et agricolae et coloni et incolae uocantur, et ipsos de os non ob aliud appellant caelicolas, nisi quod caelum colant, non utique uenerando, sed inhabitando, tamquam caeli quosdam colonos; non sicut appellantur coloni. qui condicionem debent genitali solo, propter agriculturam sub dominio possessorum, sed, sicut ait quidam Latini eloquii magnus auctor:
- Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni.
Ab incolendo enim colonos uocauit, non ab agricultura. Hinc et ciuitates a maioribus ciuitatibus uelut populorum examinibus conditae coloniae nuncupantur. Ac per hoc cultum quidem non deberi nisi Deo propria quadam notione uerbi huius omnino uerissimum est; sed quia et aliarum rerum dicitur cultus, ideo Latine uno uerbo significari cultus Deo debitus non potest.
Nam et ipsa religio quamuis distinctius non quemlibet, sed Dei cultum significare uideatur (unde isto nomine interpretati sunt nostri eam, quae Graece ϑρησϰεία dicitur): tamen quia Latina loquendi consuetudine, non inperitorum, uerum etiam doctissimorum, et cognationibus humanis adque adfinitatibus et quibusque necessitudinibus dicitur exhibenda religio, non eo uocabulo uitatur ambiguum, cum de cultu deitatis uertitur quaestio, ut fidenter dicere ualeamus religionem non esse nisi cultum Dei, quoniam uidetur hoc uerbum a significanda obseruantia propinquitatis humanae insolenter auferri. [*]( 11 Verg. Aen. I, 12 ) [*]( 3 quidam p s 3 sq. quae subiecta ......,.. agricolae aIR. p s nos. in marg. J. a nobis, e coli perhibentur v 8 conditioni a 10 autor e1 12 ab agric. aelpsv; ab om. al kl Domb. 17 signari * cultus ont. a 21 trescia p s; threstia a 22 latine a 24 necessitatibua a 25 cum] dum a a 27 a oni, b 28 insolerter e1 Jfc1 offerri b )
447
Pietas quoque proprie Dei cultus intellegi solet, quam Graeci εὐσέβειαν uocant. Haec tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. More autem uulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur; quod ideo arbitror euenisse, quia haec fieri praecipue mandat Deus eaque sibi uel pro sacrificiis uel prae sacrificiis placere testatur. Ex qua loquendi consuetudine factum est, ut et Deus ipse dicatur pius; quem sane Graeci nullo suo sermonis usu εὐσεβῆν uocant, quamuis εὐσέβειαν pro misericordia illorum etiam uulgus usurpet. Unde in quibusdam scripturarum locis, ut distinctio certior appareret, non εὐσέβειαν, quod ex bono cultu, sed ϑεοσέβειαν, quod ei Dei cultu conpositum resonat, dicere maluerunt. Utrumlibet autem horum nos uno uerbo enuntiare non possumus. Quae itaque λατρεία Graece nuncupatur et Latine interpretatur seruitus, sed ea qua colimus Deum; uel quae θρησκεία Graece, Latine autem religio dicitur, sed ea quae nobis est erga Deum; uel quam illi εὐσέβειαν, nos uero non uno uerbo exprimere, sed Dei cultum possumus appellare: hanc ei tantum Deo deberi dicimus, qui uerus est Deus facitque suos cultores deos. Quicumque igitur sunt in caelestibus habitationibus inmortales et beati, si nos non amant nec beatos esse nos uolunt, colendi utique non sunt. Si autem amant et beatos uolunt, profecto inde uolunt, unde et ipsi sunt; an aliunde ipsi beati, aliunde nos?
[*]( 7 2 Par. 30, 9; Eccli. 2, 13; Iudith 7, 20 19 Pe. 81, 6 ) [*]( 2 eusebivan, e subscripto puncto deletum) p tamen] autem a 5 Deus mandat v uel prae sacrif. oMn. e 7 ipse omn. a • sane] tamen s 8 sui a εὐσεβη̃ν] euseben mss.; E(>3S£Elv v. Dombart Diibnerum secu- tus εὐσεβη̃ scripserat, sed formam E!J(niHjY sermoni in Nou. Test. usitato respondere, ipse postea monuit in Annal. phil. 1850, t. 121 p. 149 11 sed .... cultu om. e\' sl ex cultu dei a 12 quodlibet a, in marg. e 15 thriscia a, thrischia b 17 eusebian ab 1 p 8 Cot k Ii thcosebian e; ϑεο- cefJeiav v uero non uno om. a uno sup. lin. a 21 nos esse 11 nos, in marg. fi, e 23 an aliunde ipsi sup. lin. s sunt aliunde nos a ) 448
CAPUT IIDe superna inluminatione quid Plotinus Platonicus senserit.
Sed non est nobis ullus cum his excellentioribus philosophis in hac quaestione conflictus. Viderunt enim suisque litteris multis modis copiosissime mandauerunt hinc illos, unde et nos, fieri beatos, obiecto quodam lumine intellegibili. quod Deus est illis et aliud est quam illi, a quo inlustrantur, ut clareant adque eius participatione perfecti beatique subsistant. Saepe multumque Plotinus adserit sensum Platonis explanans, ne illam quidem, quam credunt esse uniuersitatis animam, aliunde beatam esse quam nostram, idque esse lumen quod ipsa non est, sed a quo creata est et quo intellegibiliter inluminante intellegibiliter lucet. Dat etiam similitudinem ad illa incorporea de his caelestibus conspicuis araplisque corporibus, tamquam ille sit sol et ipsa sit luna. Lunam quippe solis obiectu inluminari putant. Dicit ergo ille magnus Platonicus animam rationalem, siue potius intellectualis dicenda sit, ex quo genere etiam inmortalium beatorumque animas esse intellegit, quos in caelestibus sedibus habitare non dubitat, non habere supra se naturam nisi Dei, qui fabricatus est mundum, a quo et ipsa facta est; nec aliunde illis supernis praeberi uitam beatam et lumen intellegentiae ueritatis, quam unde praebetur et nobis, consonans euangelio, ubi legitur: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Iohannes; hic uenit in testimonium, ut testimonium per perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet [*]( 2 De] Ad a 4 [sed] non est [nobis ullus cum his excellentioribus] philosophis, uerba cancellis inclusa eadem ut uidetur manu superscripta sunt, b his om. a 7 et om. s obiectiuo a; obiectitio k; obiectio / 8 quam ex cum corr. b 11 nec a 13 sed mIl. a 14 inlura. intell. om. s ad illa incorpoream e 16 ille] ipse 8 18 rationabilem s 19 etiam et b 20 intell. esse e sedibus om. a 23 praebere e 24 cui consonat euangelium e 27 ut.. per eum om. a )
449
de lumine. Erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In qua differentia satis ostenditur animam rationalem uel intellectualem, qualis erat in Iohanne, sibi lumen esse non posse, sed alterius ueri luminis participatione lucere. Hoc et ipse Iohannes fatetur, ubi ei perhibens testimonium dicit: Nos omnes de plenitudine eius accepimus.
CAPUT III. De uero Dei cultu, a quo Platonici, quamuis crea- torem uniuersitatis intellexerint, deuiarunt colendo angelos seu bonos seu malos honore diuino.
Quae cum ita sint, si Platonici uel quicumque alii ista senserunt cognoscentes Deum sicut Deum glorificarent et gratias agerent nec euanescerent in cogitationibus suis nec populorum erroribus partim auctores fierent, partim resistere non auderent: profecto confiterentur et illis inmortalibus ac beatis et nobis mortalibus ac miseris, ut inmortales ac beati esse possimus, unum Deum deorum colendum, qui et noster est et illorum.
Huic nos seruitutem, quae Xatpeia Graece dicitur, siue in quibusque sacramentis siue in nobis ipsis debemus. Huius enim templum simul omnes et singuli templa sumus, quia et omnium concordiam et singulos inhabitare dignatur; non in omnibus quam in singulis maior, quoniam nec mole distenditur nec partitione minuitur. Cum ad illum sursum est, eius est altare cor nostrum; eum Unigenito eius sacerdote placamus; ei cruentas uictimas caedimus, quando usque ad [*]( 6 Io. 1, 6 sqq.; 16 20 Cor. 3, 16 sq. ) [*]( 11 seu bonos sea malos C; bonos sen malos omisso priore seu p; siue b. siue m. q v .12 si; et nt. 2 in ras. e alii philosophi a 13 et gratias.. euanescerent om. a bl 17 et beati s; sup. lin. a posseet mus a 18 et ante noster om. a 19 huic b 24 ad eius altare a 25 eum Unigenito eius p s (hanc uerborum collocationem postulat anapltora per quattuor membra continuata); eius Unigenito eum rell. v Domb. 26 eij et b ) [*]( XXXX Aug. opera Sect!* V pari I. ) [*]( 29 )
450
sanguinem pro eius ueritate certamus: eum suauissimo adolemus incenso, cum in eius conspectum pio sanctoque amore flagramus: ei dona eius in nobis quoque ipsos uouemus et reddimus; ei beneficiorum eius sollemnitatibus festis et diebus statutis dicamus sacramusque memoriam, ne uolumine temporum ingrata subrepat obliuio; ei sacrificamus hostiam humilitatis et laudis in ara cordis igne feruidam caritatis. Ad hunc uidendum, sicut uideri poterit, eique cohaerendum ab omni peccatorum et cupiditatum malarum labe mundamur et eius nomine consecramur. Ipse enim fons nostrae beatitudinis, ipse omnis adpetitionis est finis. Hunc eligentes uel potius religentes (amiseramus enim neglegentes) — hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus, ut perueniendo quiescamus, ideo beati, quia illo fine perfecti. Bonum enim nostrum, de cuius fine inter philosophos magna contentio est, nullum est aliud quam illi cohaerere, cuius unius anima intellectualis incorporeo, si dici potest, amplexu ueris inpletur fecundaturque uirtutibus. Hoc bonum diligere in toto corde, in tota anima et in tota uirtute praecipimur; ad hoc bonum debemus et a quibus diligimur duci, et quos diligimus ducere. Sic conplentur duo illa praecepta, in quibus tota lex pendet et prophetae: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua, et: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Ut enim homo se diligere nosset, constitutus est ei finis, quo referret omnia quae ageret, ut beatus esset; non enim qui se
[*]( 22 Mt. 22, 37 sqq. ) [*](1 ut editur codd.; ei suauissimum adolemus incensum v 2 conapectum p 8; conspectu rell. v Domb. fraglamus l 3 ei] et b2 e ei] et 061 6 sacramus a 7 igne feruidam caritatis alps; igne (igni el feruidae carit. b e v Domb.; ignem feruidam carit. k; in ignem feroidom carit. a 8 poterit mss.; potest v cohaerendo, 0 In. 2 in ras., e 9 malorum 61 12 religentes, superscripto m. 2 recolimus, b 20 et ante a quibus om. a diligamur bl 21 sic] ei ea 25 homo] bona s se ab Ip 8 a k; si e f; sese v contra statutus a 26 refert « ) 451
diligit aliud uult esse quam beatus. Hic autem finis est adhaerere Deo. Iam igitur scienti diligere se ipsum, cum mandatur de proximo diligendo sicut se ipsum, quid aliud mandatur, nisi ut ei, quantum potest, commendet diligendum Deum? Hic est Dei cultus, haec uera religio, haec recta pietas, haec tantum Deo debita seruitus. Quaecumque igitur inmortalis potestas quantalibet uirtute praedita si nos diligit sicut se ipsam, ei uult esse subditos, ut beati simus, cui et ipsa subdita beata est. Si ergo non colit Deum, misera est, quia priuatur Deo; si autem colit Deum, non uult se coli pro Deo. Illi enim potius diuinae sententiae suffragatur et dilectionis uiribus fauet, qua scriptum est: Sacrificans dis eradicabitur, nisi Domino soli.
CAPUT IIII. Quod uni uero Deo sacrificium debeatur.
Nam, ut alia nunc taceam, quae pertinent ad religionis obsequium, quo colitur Deus, sacrificium certe nullus hominum est qui audeat dicere deberi nisi deo. Multa denique de cultu diuino usurpata sunt, quae honoribus deferrentur humanis, siue humilitate nimia siue adulatione pestifera; ita tamen, ut, quibus ea deferrentur, homines haberentur, qui dicuntur colendi et uenerandi, si autem multum eis additur, et adorandi: quis uero sacrificandum censuit nisi ei, quem deum aut sciuit aut putauit aut finxit? Quam porro antiquus sit in sacrificando Dei cultus, duo illi fratres Cain et Abel satis indicant, quorum maioris Deus reprobauit sacrificium, minoris aspexit. [*]( 2 Ps. 72, 28 12 Exod. 22, 20 ) [*]( 1 esse uult v 6 Deo debita] deum decuit a 8 subditus 8 9 Deo priuatur v 12 quia a sacrificandis diis e 16 nam, in marg. non, e 18 soli deo 8 19 deferuntur bes uerba humanis usque ad deferrentur I. 21 m. 1 in marg. e 20 ut om. bl ut a quibus a 21 deferentur bx 8 22 eis multum v et om. e 8 25 caim, m m. 2 ex n corr., a ) [*]( 29* )
452
CAPUT V. De sacrificiis, quae Deus non requirit, sed ad significationem eorum offerri uoluit, quae requirit.
Quis autem ita desipiat, ut existimet aliquibus usibus Dei esse necessaria, quae in sacrificiis offeruntur? Quod cum multis locis diuina scriptura testetur, ne longum faciamus, breue illud de psalmo commemorare suffecerit: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Non solum igitur pecore uel qualibet alia re corruptibili adque terrena, sed ne ipsa quidem iustitia hominis Deus egere credendus est, totumque quod recte colitur Deus homini prodesse, non Deo. Neque enim fonti se quisquam dixerit consuluisse, si biberit; aut luci, si uiderit. Nec quod ab antiquis patribus alia sacrificia facta sunt in uictimis pecorum, quae nunc Dei populus legit, non facit, aliud intellegendum est, nisi rebus illis eas res fuisse significatas, quae aguntur in nobis, ad hoc ut inhaereamus Deo et ad eundem finem proximo consulamus. Sacrificium ergo uisibile inuisibilis sacrificii sacramentum, id est sacrum signum est. Unde ille paenitens aput prophetam uel ipse propheta quaerens Deum peccatis suis habere propitium: Si uoluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernet. Intueamur quem ad modum, ubi Deum dixit nolle sacrificium. ibi Deum ostendit uelle sacrificium. Non uult ergo [*]( 7 Ps. 15, 2 21 Ps. 50, 19 sq. ) [*]( 3 offerri C q; referri uel offerri p; obseruari v Domb. 6 testatur bzs 7 de] in e cum commem. s 9 pecora uel quaelibet alia corruptibilia atque terrena b; pecoribus uel quibuslibet aliis corruptibilibus atque terrenis a 10 nec a 11 deus colitur a 13 consuluisse mss.; profuisse v ne s 14 alia mss.; talia v sint p in om. e 18 sacrificii om. al 22 olocaustis al bl 23 contribulatus aepsv; contritus b l a k f Domb. 24 spernit s 25 intuemur at bt 26 ibi deum ostendit uelle sacrif. om. b I )
453
sacrificium trucidati pecoris, sed uult sacrificium contriti cordis. Illo igitur quod eum nolle dixit, hoc significatur, quod eum uelle subiecit. Sic itaque illa Deum nolle dixit, quo modo ab stultis ea uelle creditur, uelut suae gratia uoluptatis. Nam si ea sacrificia quae uult (quorum hoc unum est: cor contritum et humiliatum dolore paenitendi) nollet eis sacrificiis significari, quae uelut sibi delectabilia desiderare putatus est: non utique de his offerendis in lege uetere praecepisset. Et ideo mutanda erant opportuno certoque iam tempore, ne ipsi Deo desiderabilia uel certe in nobis acceptabilia, ac non potius quae his significata sunt crederentur. Hinc et alio loco psalmi alterius: Si esuriero, inquit, non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? Tamquam diceret: Utique si mihi essent necessaria, non a te peterem, quae habeo in potestate. Deinde subiungens quid illa significent: Immola, inquit, Deo sacrificium laudis et redde Altissimo uota tua et inuoca me in die tribulationis, et eripiam te et magnificabis me. Item aput alium prophetam: In quo, inquit, adprehendam dam Dominum, adsumam Deum meum excelsum? Si adprehendam illum in holocaustis, in uitulis anniculis? Si acceptauerit Dominus in milibus arietum aut in denis milibus hircorum pinguium?
[*]( 12 Ps, 49, 12 sq. 17 ib. 14 sq. 20 Mich. 6, 6 sqq. ) [*]( 1 pecoris trucid. a sed p s v; et a bel ex k f Domb. 2 quo e dixit a b e p; dicit l s v Domb. hoc om. a 4 nam et si b2 6 pęnitentis a 7 desiderare reputatum a 8 ueteri b2e 9 ne ipsi de his significata, in marg. de ęo, e. omissa uerba m. 1 in inferiore margine posita sunt 11 et in alio b 15 sic utique a ei mihi ..... peterem quae om. a bl necess. essent v 17 inquit om. os 19 eripiam p s; eximam rell. v Domb. magnificabis p s; honorificabis a; glorificabis rell. v Domb. 21 deum ab 22 illum] eum a 23 dens a 24 aut in multis milibus hyrcorum pinguium, in textu omissa m. 1 in margine, p denis] multis 8 ) 454
Si dedero primogenita mea inpietatis, fructum uentris mei pro peccato animae meae? Si adnuntiatum est tibi, homo, bonum? Aut quid Dominus exquirat a te nisi facere iudicium et diligere misericordiam et paratum esse ire cum Domino Deo tuo? Et in huius prophetae uerbis utrumque distinctum est satisque declaratum illa sacrificia per se ipsa non requirere Deum, quibus significantur haec sacrificia, quae requirit Deus. In epistula, quae inscribitur ad Hebraeos: Bene facere, inquit, et communicatores esse nolite obliuisci; talibus enim sacrificiis placetur Deo. Ac per hoc ubi scriptum est: Misericordiam uolo quam sacrificium nihil aliud quam sacrificium sacrificio praelatum oportet intellegi; quoniam illud, quod ab omnibus appellatur sacrificium, signum est ueri sacrificii. Porro autem misericordia uerum sacrificium est; unde dictum est, quod paulo ante commemoraui: Talibus enim sacrificiis placetur Deo. Quaecumque igitur in ministerio tabernaculi siue templi multis modis de sacrificiis leguntur diuinitus esse praecepta, ad dilectionem Dei et proximi significando referuntur. In his enim duobus praeceptis, ut scriptum est, tota lex pendet et prophetae.