CAPUT III. De Socratica disciplina.
Socrates ergo primus uniuersam philosophiam ad corrigendos componendosque mores flexisse memoratur, cum ante illum omnes magis physicis, id est naturalibus, rebus perscrutandis operam maximam inpenderent. Non mihi autem uidetur posse ad liquidum colligi, utrum Socrates, ut hoc faceret, taedio rerum obscurarum et incertarum ad aliquid [*]( 1 ortos] factos s 4 dissimilibus e. q. s. scripsi, ut res ipsa postulat, cum infinita materia certe ex dissimilibus inter se particulis rerum omnium constet, singulae uero res similibus quibusque suis et propriis fiant. dissimilibus habent editt. Mett. (Venet. 1470, Basil. 1490, Norimb. 1520, Basil. Erasm. 1529), similibus codd. v Domb. 5 similibus suppleui respiciens uerba infra sequentia I. 10 sq. quibusque suis teste Diibnero cod. Cygirannensis; quaeque anis p s; quibus suis reU. t Domb. genera pro modulis et speciebus propriis v 7 auditor, in marg. adiutor et sic I. 9, e 8 eam om. e 9 po///sset, tui eras., C 11 omnia constare put. v 21 inpenderint 02 e 11 23 obscuratarum. ar ex ur corr., I ad liquidum apertum et certum ad repperiendum I )
357
apertum et certum reperiendum animum intenderit, quod esset beatae uitae necessarium, propter quam unam omnium philosophorum inuigilasse ac laborasse uidetur industria, an uero, sicut de illo quidam beneuolentius suspicantur, nolebat inmundos terrenis cupiditatibus animos se extendere in diuina conari. Quando quidem ab eis causas rerum uidebat inquiri, quas primas adque summas non nisi in unius ac summi Dei uoluntate esse credebat; unde non eas putabat nisi mundata mente posse conprehendi; et ideo purgandae bonis moribus uitae censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus naturali uigore in aeterna se adtolleret naturamque incorporei et incommutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter uiuunt, intellegentiae puritate conspiceret. Constat eum tamen inperitorum stultitiam scire se aliquid opinantium etiam in ipsis moralibus quaestionibus, quo totum animum intendisse uidebatur, uel confessa ignorantia sua uel dissimulata scientia lepore mirabili disserendi et acutissima urbanitate agitasse adque uersasse. Unde et concitatis inimicitiis calumniosa criminatione damnatus morte multatus est. Sed eum postea illa ipsa, quae publice damnauerat, Atheniensium ciuitas publice luxit, in duos accusatores eius usque adeo populi indignatione conuersa, ut unus eorum obpressus ni multitudinis interiret, exilio autem uoluntario adque perpetuo poenam similem alter euaderet. Tam praeclara igitur uitae mortisque fama Socrates reliquit plurimos suae philosophiae sectatores, quorum certatim studium fuit in quaestionum
[*]( 1 apertum, in marg. appbato, e intenderit p V; intenderet C q; intendit reM. Domb. 4 suspicantur codd. praeter C; suspicatur 0 Domb. in mundo a; in inmundos e 5 extendere et a extendere conarq; nO qd6 ab eis, in marg. in dina (<M), e 8 non nisi a munda e 9 purganda?, superscripto i m, a 10 instando C1 prementibus a exhoneratus 1 a 11 [aetern]a, [] m. I ira ras. C 13 uibunt s 16 uidebat 61 20 qu.ê e2 publice d. Ath. ciuitas om. 01 21 luxit duos e2; luxin duos et 24 praeclare e 26 sectores et ) 358
moralium disceptatione uersari, ubi agitur de summo bono, quo fieri homo beatus potest. Quod in Socratis disputationibus, dum omnia mouet adserit destruit, quoniam non euidenter apparuit, quod cuique placuit inde sumserunt et ubi cuique uisum est constituerunt finem boni. Finis autem boni appellatur, quo quisque cum peruenerit beatus est. Sic autem diuersas inter se Socratici de isto fine sententias habuerunt, ut (quod uix credibile est unius magistri potuisse facere sectatores) quidam summum bonum esse dicerent uoluptatem, sicut Aristippus; quidam uirtutem, sicut Antisthenes. Sic alii adque alii aliud adque aliud opinati sunt, quos commemorare longum est.
CAPUT IIII. De praecipuo inter Socratis discipulos Platone, qui omnem philosophiam triplici partitione distinxit.
Sed inter discipulos Socratis, non quidem inmerito, excellentissima gloria claruit, qua omnino ceteros obscuraret, Plato. Qui cum esset Atheniensis honesto aput suos loco natus et ingenio mirabili longe suos condiscipulos anteiret, parum tamen putans perficiendae philosophiae sufficere se ipsum ac Socraticam disciplinam, quam longe ac late potuit peregrinatus est, quaquauersum eum alicuius nobilitatae scientiae percipiendae fama rapiebat. Itaque et in Aegypto didicit quaecumque magna illic habebantur adque docebantur, et inde in eas Italiae partes ueniens, ubi Pythagoreorum fama [*]( 2 non potest e socraticis s 3 moueạ̇t b adserit] \'malim atterit\' Domb. distruit l 9 diceret e uoluntatem 8 11 si ei aliud adque aliud om. s ut opinati a 14 inter discip. socr, p platonem C 16 diffftinxit C 18 qua Cb2lps; quia abla; qui e k Ƒ υ; quae Domb. parum recta Dubneri de codicibus Paris. adnotatione de- <Mp<Ms 20 longe suos] longeuos p 21 ipso a ac] ad e 22 ac late C; lateque ab del p q 8 a k fv 28 nobilitatae DOfI.b.; nobilitatem C; nobilitate reM. v 25 illic magna p v adque docebantur om. C\' 26 celebratur C d l p 1 q )
359
celebrabatur, quidquid Italicae philosophiae tunc florebat, auditis eminentioribus in ea doctoribus facillime conprehendit. Et quia magistrum Socratem singulariter diligebat, eum loquentem faciens fere in omnibus sermonibus suis etiam illa, quae uel ab aliis didicerat, uel ipse quanta potuerat intellegentia uiderat, cum illius lepore et moralibus disputationibus temperauit. Itaque cum studium sapientiae in actione et contemplatione uersetur, unde una pars eius actiua, altera contemplatiua dici potest (quarum actiua ad agendam uitam, id est ad mores instituendos pertinet, contemplatiua autem ad conspiciendas naturae causas et sincerissimam ueritatem): Socrates in actiua excelluisse memoratur; Pythagoras uero magis contemplatiuae, quibus potuit intellegentiae uiribus, institisse. Proinde Plato utrumque iungendo philosophiam perfecisse laudatur, quam in tres partes distribuit: unam moralem, quae maxime in actione uersatur; alteram naturalem, quae contemplationi deputata est; tertiam rationalem, qua uerum disterminatur a falso. Quae licet utrique, id est actioni et contemplationi, sit necessaria, maxime tamen contemplatio perspectionem sibi uindicat ueritatis. Ideo haec tripertitio non est contraria illi distinctioni, qua intellegitur omne studium sapientiae in actione et contemplatione consistere. Quid autem in his uel de his singulis partibus Plato senserit, id est, ubi finem omnium actionum, ubi causam omnium naturarum, ubi lumen omnium rationum esse cognouerit uel crediderit, disserendo explicare et longum esse arbitror et temere adfirmandum esse non arbitror. Cum enim magistri sui Socratis, quem facit in suis uoluminibus disputantem, notissimum morem dissimulandae scientiae uel opinionis suae
[*]( 1 auditis om. a 4 faciens poat sermonibus ania habet q o suis om. al S prius uel sup. lin, I 10 insti///tuendos, tue in fine uersus eras., a 12 IP,gi, cont. q. potuit magis 1 15 mortalem ei 16 con- . templatione C\' 18 est et a 19 necessa es 20 ueritas et haec] et e tripartitio v 22 et om. e 23 partibus singulis l partibus om. C 24 causas a 27 enim] autem 1 ) 360
seruare adfectat, quia et illi iste mos placuit, factum est ut etiam ipsius Platonis de rebus magnis sententiae non facile perspici possint. Ex his tamen, quae aput eum leguntur, siue quae dixit, siue quae ab aliis dicta esse narrauit adque conscripsit, quae sibi placita uiderentur, quaedam commemorari et operi huic inseri oportet a nobis, uel ubi suffragatur religioni uerae, quam fides nostra suscipit ac defendit, uel ubi ei uidetur esse contrarius, quantum ad istam de uno Deo et pluribus pertinet quaestionem, propter uitam, quae post mortem futura est, ueraciter beatam. Fortassis enim qui Platonem ceteris philosophis gentium longe recteque praelatum acutius adque ueracius intellexisse ac secuti esse fama celebriore laudantur, aliquid tale de Deo sentiunt, ut in illo inueniatur et causa subsistendi et ratio intellegendi et ordo uiuendi; quorum trium unum ad naturalem, alterum ad rationalem, tertium ad moralem partem intellegitur pertinere. Si enim homo ita creatus est, ut per id, quod in eo praecellit, adtingat illud, quod cuncta praecellit, id est unum uerum optimum Deum, sine quo nulla natura subsistit, nulla doctrina instruit, nullus usus expedit: ipse quaeratur, ubi nobis seria sunt omnia; ipse cernatur, ubi nobis certa sunt omnia; ipse diligatur, ubi nobis recta sunt omnia.
[*]( 1 iste scripsi; ipse codd. 3 Ex his tamen om, a 4 ab illis l esse om. I 6 huic operi v \' ueluti a 7 suscipit C a b d e l2 p q s c; suscepit 11 Donab. uel sup. lin. I 9 et sup. lin. I quaest. om. s ■ 10 est m. 1 in ras. C 12 intellegisse C atque v 13 inueniatur C 14 et ordo uiuendi om. d 19 subsistet 01 21 aeria scripsi. opponuntur enim haec eis quae supra de Platone dicta runt utpote Socrati, notissimum morem dissimulandae scientiae uel opinionis suae seruare adfectante. serta l1 s at; sitap; certa Cl at 12; diserta (J2 Domb.; disierta e in marg., k2 I; seruata d a1; secura a2, in ras. b, e q kl v ipse cernatur.... omnia om. at 22 recte Cl ) 361
CAPUT V. Quod de theologia cum Platonicis potissimum disceptandum sit, quorum opinioni omnium philosophorum postponenda sint dogmata.
Si ergo Plato Dei huius imitatorem cognitorem amatorem dixit esse sapientem, cuius participatione sit beatus, quid opus est excutere ceteros? Nulli nobis quam isti propius accesserunt. Cedat eis igitur non solum theologia illa fabulosa deorum criminibus oblectans animos inpiorum, nec solum etiam illa ciuilis, ubi inpuri daemones terrestribus gaudiis deditos populos deorum nomine seducentes humanos errores tamquam suos diuinos honores habere uoluerunt, ad spectandos suorum criminum ludos cultores suos tamquam ad suum cultum studiis inmundissimis excitantes et sibi delectabiliores ludos de ipsis spectatoribus exhibentes (ubi si qua uelut honesta geruntur in templis, coniuncta sibi theatrorum obscenitate turpantur, et quaecumque turpia geruntur in theatris, comparata sibi templorum foeditate laudantur), et ea, quae Varro ex his sacris quasi ad caelum et terram rerumque mortalium semina et actus interpretatus est (quia nec ipsa illis ritibus significantur, quae ipse insinuare conatur, et ideo ueritas conantem non sequitur; et si ipsa essent, tamen animae rationali ea, quae infra illam naturali ordine constituta sunt, pro deo suo colenda non essent, nec sibi debuit praeferre tamquam deos eas res, quibus ipsam praetulit uerus Deus), et ea, quae Numa Pompilius re uera ad sacra eius modi pertinentia secum sepeliendo curauit abscondi et aratro eruta senatus iussit incendi. (In eo genere sunt etiam illa, ut aliquid de Numa mitius suspicemur, quae Alexander Macedo scribit ad matrem sibi a [*]( 5 conditorem 8 7 propius om. e 11 diuinos BQOS 8 12 spectandoerym C 15 expeet. a f exib. e 1 18 ex his, in marg. ex suis, e 20 illi ntib\' C\'\'; illis tribus « 21 ipse om. 8 cona/tur, n eras., e 22 si sup. din. I 999 essent l 23 naturali C v; naturae Domb. ordinem bl q 24 praef. deb. v 28 etiam] et a 29 sibi, hi m. 2 sup, din., e a om. e, )
362
magno antistite sacrorum Aegyptiorum quodam Leone patefacta, ubi non Picus et Faunus et Aeneas et Romulus uel etiam Hercules et Aesculapius et Liber Semela natus et Tyndaridae fratres et si quos alios ex mortalibus pro dis habent, sed ipsi etiam maiorum gentium di, quos Cicero in Tusculanis tacitis nominibus uidetur adtingere, Iuppiter, Iuno, Saturnus, Vulcanus, Vesta et alii plurimi, quos Varro conatur ad mundi partes siue elementa transferre, homines fuisse produntur. Timens enim et ille quasi reuelata mysteria petens admonet Alexandrum, ut, cum ea matri conscripta insinuauerit, flammis iubeat concremari.) Non solum ergo ista, quae duae theologiae, fabulosa continet et ciuilis, Platonicis philosophis cedant, qui uerum Deum et rerum auctorem et ueritatis inlustratorem et beatitudinis largitorem esse dixerunt; sed alii quoque philosophi, qui corporalia naturae principia corpori deditis mentibus opinati sunt, cedant his tantis et tanti Dei cognitoribus uiris, ut Thales in umore, Anaximenes in aere, Stoici in igne, Epicurus in atomis, hoc est minutissimis corpusculis, quae nec diuidi nec sentiri queunt, et quicumque alii, quorum enumeratione inmorari non est necesse, siue simplicia siue coniuncta corpora, siue uita carentia siue uiuentia, sed tamen corpora, causam principiumque rerum esse dixerunt. Nam quidam eorum a rebus non uiuis res uiuas fieri posse crediderunt, sicut Epicurei; quidam uero a uiuente quidem et uiuentia et non uiuentia, sed tamen a corpore corpora. Nam Stoici ignem,
[*]( 5 I, 18 ) [*]( 1 magna e patefactam s 2 non solum a 3 semela C b 1; semele ep* qa.3k f v; semelp1 semel aenatne d; semel pnatus a 4 alios sup. din. C 5 malorum s 7 modi a1 8 siue] ut m. 2 itl. t ras. e 9 admonet] ammonem et a 11 iabea C ista om. « 12 credant a 13 autorem ei ueritati ei 14 sedalium, t m. 1, eC 16 his om. « ueris 12 17 anaxim/en/ef, ut uidetur ex amaximaenaef i ea corr., C ere C 18 qui l 19 sentiri (secari ?), ca m. 2, e numerat. q; enumerationi d v 23 eorum om. e ex rebus, ex m. a in ras., a 24 a sup. lin. I al uiuente/, d et m eras., C ) 363
id est corpus unum ex his quattuor elementis, quibus uisibilis mundus hic constat, et uiuentem et sapientem et ipsius mundi fabricatorem adque omnium, quae in eo sunt, eumque omnino ignem deum esse putauerunt. Hi et ceteri similes eorum id solum cogitare potuerunt, quod cum eis corda eorum obstricta carnis sensibus fabulata sunt. In se quippe habebant quod non uidebant, et aput se imaginabantur quod foris uiderant, etiam quando non uidebant, sed tantummodo cogitabant. Hoc autem in conspectu talis cogitationis iam non est corpus, sed similitudo corporis; illud autem, unde uidetur in animo haec similitudo corporis, nec corpus est nec similitudo corporis; et unde uidetur adque utrum pulchra an deformis sit iudicatur, profecto est melius quam ipsa quae iudicatur. Haec mens hominis et rationalis animae natura est, quae utique corpus non est, si iam illa corporis similitudo, cum in animo cogitantis aspicitur adque iudicatur, nec ipsa corpus est. Non est ergo nec terra nec aqua, nec aer nec ignis, quibus quattuor corporibus, quae dicuntur quattuor elementa, mundum corporeum uidemus esse conpactum. Porro si noster animus corpus non est, quo modo Deus creator animi corpus est? Cedant ergo et isti, ut dictum est, Platonicis; cedant et illi, quos quidem puduit dicere Deum corpus esse, uerum tamen eiusdem naturae, cuius ille est, animos nostros esse putauerunt; ita non eos mouit tanta mutabilitas animae, quam Dei naturae tribuere nefas est. Sed dicunt: Corpore mutatur animae natura, nam per se ipsa incommutabilis est. Poterant isti dicere: corpore aliquo uulneratur caro, nam per se ipsa inuulnerabilis est. Prorsus quod mutari non potest, nulla re potest, ac per hoc quod corpore mutari potest, aliqua re potest et ideo incommutabile recte dici non potest.
[*]( 6 tabulata s 8 tantummodum Cl 10 illud usque ad corporis d. 11 om, s 12 adquc om. a 14 et ipsa a 16 cogitatis 61 18 corp. q. d. quattoor repetita et lineolis deleta, e 20 animo bl est ont. q (11 21 et isti om. 8 quos quidem] quibus 8 25 corpus anime mutatur e natura sup. lin. C 26 ipsa C d l α k Ƒ; ipsam a b e p q s v 27 caro nam] corona d ipsam e s υ 28 est sup. lin. C per om. Z1 ) 364