De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXVII. De modo honoris, quem Christiani martyribus inpendunt.

Nec tamen nos eisdem martyribus templa, sacerdotia, sacra et sacrificia constituimus, quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus. Honoramus sane memorias eorum tamquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad mortem corporum suorum pro ueritate certarunt, ut innotesceret uera religio falsis fictisque conuictis; quod etiam si qui antea sentiebant, timendo reprimebant. Quis autem audiuit aliquando fidelium stantem sacerdotem ad altare, etiam super sanctum corpus martyris ad Dei honorem cultumque constructum, dicere in precibus: Offero tibi sacrificium Petre uel Paule uel Cypriane, cum aput eorum memorias offeratur Deo, qui eos et homines et martyres fecit et sanctis suis angelis caelesti honore sociauit, ut ea celebritate et Deo uero de illorum uictoriis gratias agamus et nos ad imitationem talium coronarum adque palmarum eodem inuocato in auxilium ex illorum memoriae renouatione adhortemur? Quaecumque igitur adhibentur religiosorum obsequia in martyrum locis, ornamenta sunt memoriarum, non sacra uel sacrificia mortuorum tamquam deorum. Quicumque etiam epulas suas eo deferunt (quod quidem a Christianis melioribus non fit, et in plerisque terrarum nulla talis est consuetudo) — tamen quicumque id faciunt, quas [*]( 5 c. XXVII in indice capitulorum cod. p lib. VIIII, c. I 11 tamquam ....... suorum om. Cl 13 factisq; II 15 sanctum om. s 17 petri uel pauli uel cypriani a 19 martyres, e ex a corr., C suis in om. et 20 uictoria e 22 uocato C1 sid a renouationem a quam 23 adortemur I 25 tam C 26 a om. 8 28 est om. a quas cum] quascumque ak2 )

406
cum adposuerint, orant et auferunt, ut uescantur uel ex eis etiam indigentibus largiantur, sanctificari sibi eas uolunt per merita martyrum in nomine domini martyrum. Non autem esse ista sacrificia martyrum nouit, qui nouit unum, quod etiam illic offertur, sacrificium Christianorum.

Nos itaque martyres nostros nec diuinis honoribus nec humanis criminibus colimus, sicut colunt illi deos suos, nec sacrificia illis offerimus, nec eorum probra in eorum sacra conuertimus. Nam de Iside, uxore Osiris, Aegyptia dea, et de parentibus eorum, qui omnes reges fuisse scribuntur (quibus parentibus suis illa cum sacrificaret, inuenit hordei segetem adque inde spicas marito regi et eius consiliario Mercurio demonstrauit, unde eandem et Cererem uolunt), quae et quanta mala non a poetis, sed mysticis eorum litteris memoriae mandata sint, sicut Leone sacerdote prodente ad Olympiadem matrem scribit Alexander, legant qui uolunt uel possunt, et recolant qui legerunt, et uideant quibus hominibus mortuis uel de quibus eorum factis tamquam dis sacra fuerint instituta. Absit ut eos, quamuis deos habeant, sanctis martyribus nostris, quos tamen deos non habemus, ulla ex parte audeant conparare. Sic enim non constituimus sacerdotes nec offerimus sacrificia martyribus nostris, quia incongruum indebitum inlicitum est adque uni Deo tantummodo debitum, ut nec criminibus suis nec ludis eos turpissimis oblectemus, ubi uel flagitia isti celebrant deorum suorum, si, cum homines essent, talia commiserunt, uel conficta delectamenta daemonum noxiorum, [*]( 2 largiuntur a sanctificare C1 5 illiconfertur C 8 offerimus sup. lin. C deorum probra Domb. nihil tamen de uaria scriptura adnotans sacrificia sup. lin., in marg.: sacra, e 9 de Iside] de isto d; difide et 11 suis om. C 12 merito, in marg. marito, e 14 a sup. lin. I sed a l litteris eorum C\' 18 sacriftcauerint, inter columnas sacra fuerint. in marg. m. 2 sacrificia instituti sint, e en 20 tam C nos deos m. 2 in ras., e 23 est om. a 24 ne C\' delecta oblectemur C\' 26 conficta,menta C )

407
si homines non fuerunt. Ex isto genere daemonum Socrates non haberet deum, si haberet deum; sed fortasse homini ab illa arte faciendi deos alieno et innocenti illi inportauerint talem deum, qui eadem arte excellere uoluerunt. Quid ergo plura? Non esse spiritus istos colendos propter uitam beatam, quae post mortem futura est, nullus uel mediocriter prudens ambigit. Sed fortasse dicturi sunt deos quidem esse omnes bonos, daemones autem alios malos, alios bonos, et eos, per quos ad uitam in aeternum beatam perueniamus, colendos esse censebunt, quos bonos opinantur. Quod quale sit iam in uolumine sequenti uidendum est.

LIBER VIIII.
CAPUT I. Ad quem articulum disputatio praemissa pel\'uenerit et quid discutiendum sit de residua quaestione.

Et bonos et malos deos esse quidam opinati sunt; quidam uero de dis meliora sentientes tantum eis honoris laudisque tribuerunt, ut nullum deorum malum credere auderent. Sed illi, qui deos quosdam bonos, quosdam malos esse dixerunt, daemones quoque appellauerunt nomine deorum, quamquam et deos, sed rarius, nomine daemonum, ita ut ipsum Iouem, quem uolunt esse regem ac principem ceterorum, ab Homero fateantur daemonem nuncupatum. Hi autem, qui omnes deos non nisi bonos esse adserunt et longe praestantiores eis [*]( 1 demonum, in marg. demoniord, e 2 haberent e; habebat a si haberet deum om. Cl a d, manu rec. sup. lin. C 3 inportauerunt V 7 dicituri l 8 alios nonos alios malos a 9 ad///uitam C in om. e aeternA, Ii m. 2 in ras., e 10 esse] eos e censebunt om. e In fine libri c̄tuli C AVRELI. AVGVSTINI. EPI. | DE CIVITATE DI. CONTRA I PAGANOS. FINIT. LIB. VIII. I INC. LIB. VII II. [ IN DNO AMEN. C Hic desinit codex d 17 laudisque J ludis// e 18 credere auderent] crederent a )

408
hominibus, qui perhibentur boni, merito mouentur daemonum factis, quae negare non possunt; eaque nullo modo a dis, quos omnes bonos uolunt, committi posse existimantes differentiam inter deos et daemones adhibere coguntur, ut, quidquid eis merito displicet in operibus uel affectibus prauis, quibus uim suam manifestant occulti spiritus, id credant esse daemonum, non deorum. Sed quia eosdem daemones inter homines et deos ita medios constitutos putant, tamquam nullus deus homini misceatur, ut hinc perferant desiderata, inde referant inpetrata, adque hoc Platonici, praecipui philosophorum ac nobilissimi, sentiunt, cum quibus uelut cum excellentioribus placuit istam examinare quaestionem, utrum cultus plurimorum deorum prosit ad consequendam uitam beatam quae post mortem futura est: libro superiore quaesiuimus, quo pacto daemones, qui talibus gaudent, qualia boni et prudentes homines auersantur et damnant, id est sacrilega flagitiosa facinerosa non de quolibet homine, sed de ipsis dis figmenta poetarum et magicarum artium sceleratam puniendamque uiolentiam, possint quasi propinquiores et amiciores dis bonis conciliare homines bonos, et hoc nulla ratione posse conpertum est.

CAPUT II. An inter daemones, quibus di superiores sunt, sit aliqua pars bonorum, quorum praesidio ad ueram beatitudinem possit humana anima peruenire.

Proinde hic liber, sicut in illius fine promisimus, disputationem continere debebit de differentia (si quam uolunt esse) non deorum inter se, quos omnes bonos dicunt, nec de [*]( ] boni perhib. v 2 quae] quia a 4 et homines, in marg. m. 2 i daemones, C 7 qui a 10 philos. praecipui e 11 sentiant s cum om. e 16 aduersantur, in marg.: spernunt detestantur e id est. in. marg. ideo, e 17 facinerosa C l k1; facinorosa a1 b1 p υ; ac facinor. 0 aa62 23 di] de C 27 de orn. e\' 28 derum C nec] sed m. 2 in ras. e )

409
differentia deorum et daemonum, quorum illos ab hominibus longe alteque seiungunt, istos inter deos et homines conlocant; sed de differentia ipsorum daemonum, quod ad praesentem pertinet quaestionem. Aput plerosque enim usitatum est dici, alios bonos alios malos daemones; quae siue sit etiam Platonicorum, siue quorumlibet sententia, nequaquam eius est neglegenda discussio, ne quisquam uelut daemones bonos sequendos sibi esse arbitretur, per quos tamquam medios dis, quos omnes bonos credit, dum conciliari adfectat et studet, ut quasi cum eis possit esse post mortem, inretitus malignorum spirituum deceptusque fallacia longe aberret a uero Deo, cum quo solo et in quo solo et de quo solo anima humana, id est rationalis et intellectualis, beata est.