CAPUT XXXI. Quibus proprie beneficiis Dei excepta generali largitate sectatores ueritatis utantur.
Habemus enim ab illo praeter huiusce modi beneficia, quae ex hac, de qua nonnulla diximus, administratione naturae bonis malisque largitur, magnum et bonorum proprium magnae dilectionis indicium. Quamquam enim, quod sumus, quod uiuimus, quod caelum terramque conspicimus, quod habemus mentem adque rationem, qua eum ipsum, qui haec omnia condidit, inquiramus, nequaquam ualeamus actioni sufficere gratiarum: tamen quod nos oneratos obrutosque peccatis et a contemplatione suae lucis auersos ac tenebrarum, id est iniquitatis, dilectione caecatos non omnino deseruit misitque nobis Verbum suum, qui est eius unicus filius, quo pro nobis adsumta carne nato adque passo, quanti Deus hominem penderet, nosceremus adque illo sacrificio singulari a peccatis omnibus mundaremur eiusque spiritu in cordibus nostris dilectione diffusa omnibus difficultatibus superatis in aeternam requiem et contemplationis eius ineffabilem dulcedinem ueniremus, quae corda, quot linguae ad agendas ei gratias satis esse contenderint?
CAPUT XXXII. Quod sacramentum redemtionis Christi nullis retro temporibus defuerit semperque sit diuersis significationibus praedicatum.
Hoc mysterium uitae aeternae iam inde ab exordio generis humani per quaedam signa et sacramenta temporibus congrua, quibus oportuit, per angelos praedicatum est. Deinde populus Hebraeus in unam quandam rem publicam, quae hoc sacramentum ageret, congregatus est, ubi per quosdam scientes, [*]( 2 propriae C 5 nonnulli C 10 actiones, e m. 2 ex i corr., e 14 filius unicus e 15 adsumta (adsumpta) C rell. v; in ada. Domb. \' ten hominum Cl 20 quod C1 21 conderent C )
348
per quos dam nescientes id, quod ex aduentu Christi usque nunc et deinceps agitur, praenuntiaretur esse uenturum; sparsa etiam postea eadem gente per gentes propter testimonium scripturarum, quibus aeterna salus in Christo futura praedicta est. Omnes enim non solum prophetiae, quae in uerbis sunt, nec tantum praecepta uitae, quae mores pietatemque conformant adque illis litteris continentur, uerum etiam sacra, sacerdotia, tabernaculum siue templum, altaria, sacrificia, ceremoniae, dies festi et quidquid aliud ad eam seruitutem pertinet, quae Deo debetur et Graece proprie λατρεία dicitur, ea significata et praenuntiata sunt, quae propter aeternam uitam fidelium in Christo et inpleta credimus et inpleri cernimus et inplenda confidimus.
CAPUT XXXIII. Quod per solam Christianam religionem mani- festari potuerit fallacia spirituum malignorum de hominum errore gaudentium.
Per hanc ergo religionem unam et ueram potuit aperiri deos gentium esse inmundissimos daemones, sub defunctarum occasionibus animarum uel creaturarum specie mundanarum deos se putari cupientes et quasi diuinis honoribus eisdemque scelestis ac turpibus rebus superba inpuritate laetantes adque ad uerum Deum conuersionem humanis animis inuidentes. Ex quorum inmanissimo et inpiissimo dominatu homo liberatur, cum credit in eum, qui praebuit ad exsurgendum tantae humilitatis exemplum, quanta illi superbia ceciderunt. Hinc sunt non solum illi, de quibus multa iam diximus, et alii adque alii similes ceterarum gentium adque terrarum, sed [*]( 1 aduento 01 5 profitiae Cl 6 confirmant C 7 sacerdotia Ct, a sacerdotaa (J2 10 latria codd. significata et praenuntiata sunt codd. praeter q; significauerunt et praenuntiauerunt qv 20 occisionibus e uel creaturarum m. 1 sup. lin. a 23 conuersationem eak1 f animis, corr. ex hominis, e 24 et inpiissimo m. 1 sup. lin. C 25 ad sargendum d 27 iam sup. lin. e )
349
etiam hi, de quibus nunc agimus, tamquam in senatum deorum selecti; sed plane selecti nobilitate criminum, non dignitate uirtutum. Quorum sacra Varro dum quasi ad naturales rationes referre conatur, quaerens honestare res turpes, quo modo his quadret et consonet non potest inuenire, quoniam non sunt ipsae illorum sacrorum causae, quas putat uel potius uult putari. Nam si non solum ipsae, uerum etiam quaelibet aliae huius generis essent, quamuis nihil ad Deum uerum uitamque aeternam, quae in religione quaerenda est, pertinerent, tamen qualicumque de rerum natura reddita ratione aliquantulum mitigarent offensionem, quam non intellecta in sacris aliqua uelut turpitudo aut absurditas fecerat; sicut in quibusdam theatrorum fabulis uel delubrorum mysteriis facere conatus est, ubi non theatra delubrorum similitudine absoluit, sed theatrorum potius similitudine delubra damnauit; tamen utcumque conatus est, ut sensum horribilibus rebus offensum uelut naturalium causarum ratio reddita deleniret.
CAPUT XXXIIII. De libris Numae Pompilii, quos senatus, ne sacrorum causae, quales in eis habebantur, innotescerent, iussit incendi.
Sed contra inuenimus, sicut ipse uir doctissimus prodidit, de Numae Pompilii libris redditas sacrorum causas nullo modo potuisse tolerari nec dignas habitas, quae non solum lectae innotescerent religiosis, sed saltem scriptae reconderentur in tenebris. Iam enim dicam, quod in tertio huius operis libro me suo loco dicturum esse promiseram. Nam, sicut aput [*]( 26 c. 9 ) [*]( 1 nunc om. a senatu C 2 selecti sed] selectis et e plenae e selicti C; selectis e 3 quasi ad] quasda, da m. 2, e 4 honestare, re m. 2 sup. lin., e 5 quadret et] q4 reddet e ///quoniam, quo eras., C 12 vel e 17 uelud e causarum] rerum p ratio reddita C a\' b d elqk7; reddita ratio mt\' f Domb.; ratione reddita a2 k2 f); ratio ont. p deleniret Clx; deliniret ab del*pqv 23 causas sacrorum C )
350
eundem Varronem legitur in libro de cultu deorum, <Terentius quidam cum haberet ad Ianiculum fundum et bubulcus eius iuxta sepulcrum Numae Pompilii traiciens aratrum eruisset ex terra libros eius, ubi sacrorum institutorum scriptae erant causae, in Urbem pertulit ad praetorem. At ille cum inspexisset principia, rem tantam detulit ad senatum. Ubi cum primores quasdam causas legissent, quur quidque in sacris fuerit institutum, Numae mortuo senatus adsensus est, eosque libros tamquam religiosi patres conscripti, praetor ut combureret, censuerunt\'. Credat quisque quod putat; immo uero dicat, quod dicendum suggesserit uesana contentio, quilibet tantae inpietatis defensor egregius. Me admonere sufficiat sacrorum causas a rege Pompilio Romanorum sacrorum institutore conscriptas nec populo nec senatui nec saltem ipsis sacerdotibus innotescere debuisse ipsumque Numam Pompilium curiositate inlicita ad ea daemonum peruenisse secreta, quae ipse quidem scriberet, ut haberet unde legendo commoneretur; sed ea tamen, cum rex esset, qui minime quemquam metueret, nec docere aliquem nec delendo uel quoquo modo consumendo perdere auderet. Ita quod scire neminem uoluit, ne homines nefaria doceret, uiolare autem timuit, ne daemones iratos haberet, obruit, ubi tutum putauit, sepulcro suo propinquare aratrum posse non credens. Senatus autem cum religiones formidaret damnare maiorum et ideo Numae adsentiri cogeretur, illos tamen libros tam perniciosos esse iudicauit, ut nec obrui rursus iuberet, ne humana curiositas multo uehementius rem iam proditam quaereret, sed flammis aboleri nefanda monumenta, ut, quia iam necesse esse existimabant sacra illa facere, tolerabilius erraretur causis eorum ignoratis, quam cognitis ciuitas turbaretur.
[*]( r d 3 sepulchum C 5 Ad C\' 7 legisset Cel 11 quodicendum C suggerit ! g\' 13 a rege] agere e constitutore, in marg. instituere, e conscripta C 19 nec quoquo I 21 TwJvit timuit e 23 nec credens e legiones e1 24 et ideo, in marg. et in deo, e assentire e 26 nec bum. I 28 iam oMn. C1 29 erratur et ) 351
CAPUT XXXV. De hydromantia, per quam Numa uisis quibusdam daemonum imaginibus ludificabatur.
Nam et ipse Numa, ad quem nullus Dei propheta, nullus sanctus angelus mittebatur, hydromantian facere conpulsus est, ut in aqua uideret imagines deorum uel potius ludificationes daemonum, a quibus audiret, quid in sacris constituere adque obseruare deberet. Quod genus diuinationis idem Varro a Persis dicit adlatum, quo et ipsum Numam et postea Pythagoram philosophum usum fuisse commemorat; ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibet sciscitari et νεϰοιομαντείαν Graece dicit uocari, quae [siue hydromantia] siue necromantia dicatur, id ipsum est, ubi uidentur mortui diuinare. Quibus haec artibus fiant, ipsi uiderint. Nolo enim dicere has artes etiam ante nostri Saluatoris aduentum in ipsis ciuitatibus gentium legibus solere prohiberi et poena seuerissima uindicari. Nolo, inquam, hoc dicere; fortassis enim talia tunc licebant. His tamen artibus didicit sacra illa Pompilius, quorum sacrorum facta prodidit, causas obruit (ita timuit et ipse quod didicit), quarum causarum proditos libros senatus incendit. Quid mihi ergo Varro illorum sacrorum alias nescio quas causas uelut physicas interpretatur? quales si libri illi habuissent, non utique arsissent, aut et istos Varronis ad Caesarem pontificem scriptos adque editos patres conscripti similiter incendissent. Quod ergo aquam egesserit, id est exportauerit, Numa Pompilius, unde hydromantian faceret, ideo nympham [*]( 2 ydrom. C, et sic I. 5. JJ6 C\'a del 6 uiderent e 7 audierat e 9 qua C; quod e phytagoram de 10 adibito d 1 11 f/cifcitari, i er<M.,C\' vsxucouavtsiav Domb.2,. necyomantian b; nequiomantian d l p q; necquiomantiam a k; ae/romantian, t m. rec. in ras., post e erasum est c, ita ut necrom. m. 1 scriptum fuisse uideatur, C; nichroDlantilL a; ni/cromantiam, e (?) eraso, et sic I. 12 e; νεϰρομαντείαν v 12 sine hydromantia om. C d e l p q a k Ƒ; siue nichromantia uel ydromantia a nycromantia b; nichromantia p q 22 libri om. 01 26 ideo, in marg. in deo, e )
352
Egeriam coniugem dicitur habuisse, quem ad modum in supradicto libro Varronis exponitur. Ita enim solent res gestae aspersione mendaciorum in fabulas uerti. In illa igitur hydromantia curiosissimus rex ille Romanus et sacra didicit, quae in libris suis pontifices haberent, et eorum causas, quas praeter se neminem scire uoluit. Itaque eas seorsum scriptas secum quodam modo mori fecit, quando ita subtrahendas hominum notitiae sepeliendasque curauit. Aut ergo daemonum illic tam sordidae et noxiae cupiditates erant conscriptae, ut ex his tota illa theologia ciuilis etiam aput tales homines execrabilis appareret, qui tam multa in ipsis sacris erubescenda susceperant; aut illi omnes nihil aliud quam homines mortui prodebantur, quos tam prolixa temporis uetustate fere omnes populi gentium deos inmortales esse crediderant, cum et talibus sacris idem illi daemones oblectarentur, qui se colendos pro ipsis mortuis, quos deos putari fecerant, quibusdam fallacium miraculorum adtestationibus subponebant. Sed occulta Dei ueri prouidentia factum est, ut et Pompilio amico suo illis conciliati artibus, quibus hydromantia fieri potuit, cuncta illa confiteri permitterentur, et tamen, ut moriturus incenderet ea potius quam obrueret, admonere non permitterentur; qui ne innotescerent nec aratro, quo sunt eruta, obsistere potuerunt, nec stilo Varronis, quo ea, quae de hac re gesta sunt, in nostram memoriam peruenerunt. Non enim possunt quod non sinuntur efficere; sinuntur autem alto Dei summi iustoque iudicio pro meritis eorum, quos ab eis uel adfligi tantum, uel etiam subici ac decipi iustum est. Quam uero perniciosae uel a cultu uerae diuinitatis alienae illae litterae iudicatae sint, hinc intellegi potest, quod eas maluit senatus incendere, quas Pompilius occultauit, quam timere quod timuit, qui hoc audere non potuit. Qui ergo uitam nec modo habere
[*]( h 4 ille rex v 10 is C 13 prolixa (j> lega V) codd.; prolixi v 14 popoli C credidett e 21 admoneri e promitt. e\' 23 necistilo d 27 subici, ci m. 2 in ras., e 30 timere/, t eras., C 31 hoc codd. excepto C, haec C Domb. ) 353
uult piam, talibus sacris quaerat aeternam; qui autem cum malignis daemonibus non uult habere societatem, non superstitionem, qua coluntur, noxiam pertimescat, sed ueram religionem, qua produntur et uincuntur, agnoscat.
LIBER VIII.
CAPUT I. De quaestione naturalis theologiae cum philosophis excellentioris scientiae discutienda.
Nunc intentiore nobis opus est animo multo quam erat in superiorum solutione quaestionum et explicatione librorum. De theologia quippe, quam naturalem uocant, non cum quibuslibet hominibus (non enim fabulosa est uel ciuilis, hoc est uel theatrica uel urbana; quarum altera iactitat deorum crimina, altera indicat deorum desideria criminosiora ac per hoc malignorum potius daemonum quam deorum), sed cum philosophis est habenda conlatio; quorum ipsum nomen si Latine interpretemur, amorem sapientiae profitetur. Porro si sapientia Deus est, per quem facta sunt omnia, sicut diuina auctoritas ueritasque monstrauit, uerus philosophus est amator Dei. Sed quia res ipsa, cuius hoc nomen est, non est in omnibus, qui hoc nomine gloriantur (neque enim continuo uerae sapientiae sunt amatores quicumque appellantur philosophi): profecto ex omnibus, quorum sententias ex litteris nosse potuimus, eligendi sunt cum quibus non indigne quaestio ista [*]( 18 Sap. 7, 24 sqq. ) [*]( 1 mortem quaerat Dotnb.1 2 pstitionem, in marg. superatitiong, e in fine libri VII ctulj C AVRILI AVG: CONTRA I PAGANOS. DE CIVITATE DI I EXPL. LIB. VII I INC. LIB. VIII C 9 est animo opus a 13 uel urbana sup. lin. C 17 profitemur el porro si eapientiam profitemur et si s 23 sen//tentiae C ex litteria p 8; e litteris v; litteris C rell. Domb. 24 elegendi C ) [*]( XXXX Ang. opera Seetio V pars I. ) [*]( 23 )
354
tractetur. Neque enim hoc opere omnes omnium philosophorum uanas opiniones refutare suscepi, sed eas tantum, quae ad theologian pertinent, quo uerbo Graeco significari intellegimus de diuinitate rationem siue sermonem; nec eas omnium, sed eorum tantum, qui cum et esse diuinitatem et humana curare consentiant, non tamen sufficere unius incommutabilis Dei cultum ad uitam adipiscendam etiam post mortem beatam, sed multos ab illo sane uno conditos adque institutos ob eam causam colendos putant. Hi iam etiam Varronis opinionem ueritatis propinquitate transcendunt; si quidem ille totam theologian naturalem usque ad mundum istum uel animam eius extendere potuit, isti uero supra omnem animae naturam confitentur Deum, qui non solum mundum istum uisibilem. qui saepe caeli et terrae nomine nuncupatur, sed etiam omnem omnino animam fecerit, et qui rationalem et intellectualem. cuius generis anima humana est, participatione sui luminis incommutabilis et incorporei beatam facit. Hos philosophos Platonicos appellatos a Platone doctore uocabulo deriuato nullus, qui haec uel tenuiter audiuit, ignorat. De hoc igitur Platone, quae necessaria praesenti quaestioni existimo, breuiter adtingam, prius illos commemorans, qui eum in eodem genere litterarum tempore praecesserunt.