De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXVIIII. Quod omnia, quae physiologi ad mundum partesque ipsius rettulerunt, ad unum uerum Deum referre debuerint.

Namque omnia, quae ab eis ex istorum deorum theologia uelut physicis rationibus referuntur ad mundum, quam sine ullo scrupulo sacrilegae opinionis Deo potius uero, qui fecit [*]( t 1 est m. I sup. lin. C 5 diis C pluton codd. 7 inferiorem Cl I; tno inferiorllibuB. em eras., q 8 quodo C conantur C a d e l p q v; conatur b k1 Domb. 9 solum l 10 Illa antem est e 12 insana, prius a m. 2 in rasC 13 turpitudo, in marg. correctoris manu al. multito tudo, I; turpido C 16 possint e 1 17 ob hoc e 18 referant hoc a ad oitif d 21 fysiologia ad C 23 debuerunt p 26 scripulo e opinionibvs l )

345
mundum, omnis animae et omnis corporis conditori, tribuantur. tur, aduertamus hoc modo: Nos Deum colimus, non caelum et terram, quibus duabus partibus mundus hic constat; nec animam uel animas per uiuentia quaecumque diffusas, sed Deum, qui fecit caelum et terram et omnia, quae in eis sunt; qui fecit omnem animam, sine quocumque modo uiuentem et sensus ac rationis expertem, siue etiam sentientem, siue etiam intellegentem.

CAPUT XXX. Qua pietate discernatur a creaturis Creator, ne pro uno tot di colantur, quot sunt opera unius auctoris.

Et ut iam incipiam illa unius et ueri Dei opera percurrere, propter quae isti sibi, dum quasi honeste conantur sacramenta turpissima et scelestissima interpretari, deos multos falsosque fecerunt: illum Deum colimus, qui naturis a se creatis et subsistendi et mouendi initia finesque constituit; qui rerum causas habet, nouit adque disponit; qui uim seminum condidit; qui rationalem animam, quod dicitur animus, quibus uoluit uiuentibus indidit; qui sermonis facultatem usumque donauit; qui munus futura dicendi quibus placuit spiritibus inpertiuit et per quos placet ipse futura praedicit et per quos placet malas ualetudines pellit; qui bellorum quoque ipsorum, cum sic emendandum et castigandum est genus humanum, exordiis progressibus finibusque moderatur; qui mundi huius ignem uehementissimum et uiolentissimum pro inmensae naturae temperamento et creauit et regit; qui uniuersarum aquarum creator et gubernator est; qui solem fecit corporalium clarissimum luminum eique uim congruam et motum dedit; qui ipsis etiam inferis [*]( 6 eine m. 1 sup. din. C 7 et rat. v 10 Quae C 11 culantur at quod C 18 Et iam ut C; Et iam ut v uiri Cl 15 et scelestissima ont. dx scelentissima C 19 quod] quae a 22 ipse malas l 25 huius mundi v 26 et uiolentissimum om. 01 d p im messe d )

346
dominationem suam potestatemque non subtrahit; qui semina et alimenta mortalium, siue arida siue liquida, naturis conpetentibus adtributa substituit; qui terram fundat adque fecundat; qui fructus eius animalibus hominibusque largitur; qui causas non solum principales, sed etiam subsequentes nouit adque ordinat; qui lunae statuit modum suum; qui uias caelestes adque terrestres locorum mutationibus praebet; qui humanis ingeniis, quae creauit, etiam scientias artium uariarum ad adiuuandam uitam naturamque concessit; qui coniunctionem maris et feminae ad adiutorium propagandae prolis instituit; qui hominum coetibus, quem focis et luminibus adhiberent, ad facillimos usus munus terreni ignis indulsit. Ista sunt certe, quae dis selectis per nescio quas physicas interpretationes uir acutissimus adque doctissimus Varro, siue quae aliunde accepit, siue quae ipse coniecit, distribuere laborauit. Haec autem facit adque agit unus uerus Deus, sed sicut Deus, id est ubique totus, nullis inclusus locis, nullis uinculis adligatus, in nullas partes sectilis, ex nulla parte mutabilis, inplens caelum et terram praesente potentia, non indigente natura. Sic itaque administrat omnia, quae creauit, ut etiam ipsa proprios exerere et agere motus sinat. Quamuis enim nihil esse possint sine ipso, non sunt quod ipse. Agit autem multa etiam per angelos; sed non nisi ex se ipso beatificat angelos. Ita quamuis propter aliquas causas hominibus angelos mittat, non tamen ex angelis homines, sed ex se ipso, sicut angelos, beatificat. Ab hoc uno et uero Deo uitam speramus aeternam. [*]( 1 subtrait e 6 qui... suum ont. b modum codd. Do.nb.j motam v 8 scientiam bk11 coeptibus e quem] quae C fecis d 13 quas m. 1 sup. lin. C 17 inclusis et 18 sectiles 01 21 exferere OJ exerere rell.; exercere v 22 possit q a non eunt, m. 2 super- m . scripto tamen, C; tamen non sunt e 24 quauis C 26 uro C )
347

CAPUT XXXI. Quibus proprie beneficiis Dei excepta generali largitate sectatores ueritatis utantur.

Habemus enim ab illo praeter huiusce modi beneficia, quae ex hac, de qua nonnulla diximus, administratione naturae bonis malisque largitur, magnum et bonorum proprium magnae dilectionis indicium. Quamquam enim, quod sumus, quod uiuimus, quod caelum terramque conspicimus, quod habemus mentem adque rationem, qua eum ipsum, qui haec omnia condidit, inquiramus, nequaquam ualeamus actioni sufficere gratiarum: tamen quod nos oneratos obrutosque peccatis et a contemplatione suae lucis auersos ac tenebrarum, id est iniquitatis, dilectione caecatos non omnino deseruit misitque nobis Verbum suum, qui est eius unicus filius, quo pro nobis adsumta carne nato adque passo, quanti Deus hominem penderet, nosceremus adque illo sacrificio singulari a peccatis omnibus mundaremur eiusque spiritu in cordibus nostris dilectione diffusa omnibus difficultatibus superatis in aeternam requiem et contemplationis eius ineffabilem dulcedinem ueniremus, quae corda, quot linguae ad agendas ei gratias satis esse contenderint?