CAPUT XXVIII. Quod doctrina Varronis de theologia in nulla sibi parte concordet.
Quid igitur ualet, quod uir doctissimus et acutissimus Varro uelut subtili disputatione hos omnes deos in caelum et in terram redigere ac referre conatur? Non potest; fluunt de manibus, resiliunt, labuntur et decidunt. Dicturus enim \' de feminis, hoc est deabus: \'Quoniam, inquit, ut primo libro dixi de locis, duo sunt principia deorum animaduersa de caelo et terra, a quo di partim dicuntur caelestes, partim terrestres: ut in superioribus initium fecimus a caelo, cum diximus de Iano, quem alii caelum, alii dixerunt esse mundum, sic de feminis scribendi facimus initium a Tellure.) Sentio quantam molestiam tale ac tantum patiatur ingenium. Ducitur enim quadam ratione uerisimili, caelum esse quod faciat, terram quae patiatur, et ideo illi masculinam uim tribuit, huic rem femininam, et non adtendit eum potius esse qui haec facit, qui utrumque fecit. Hinc etiam Samothracum nobilia mysteria in superiore libro sic interpretatur eaque se, quae nec suis nota sunt, scribendo expositurum eisque missurum quasi religiosissime pollicetur. Dicit enim se ibi multis indiciis collegisse in simulacris aliud significare caelum, aliud terram, aliud exempla rerum, quas Plato appellat ideas; caelum Iouem, terram Iunonem, ideas Mineruam uult intellegi; caelum a quo fiat aliquid, terram de qua fiat, exemplum secundum quod fiat. Qua in re omitto dicere, quod Plato illas ideas tantam uim habere dicit, ut secundum eas non caelum aliquid fecerit, sed etiam caelum factum sit. Hoc dico, istum in hoc libro selectorum deorum rationem illam trium deorum, quibus quasi [*]( 5 ueluti p 6 in terram C v; in 0»1. reM. et non potest C2 a ks f 8 deabus C b delpv; de deabus a q Domb. ut ont. q in primo qv libro, tn marg. m. vet. uarronis, C 12 dixerunt alii a eo sup. lin. a 13 initium scribendi facimus v 15 uerisimile I 16 feminam 11 I? qui/, a eras., C 21 colligisse C; qd legisse d 26 tantom e1 29 rationem, in margine rationalē anima, e )
344
cuncta conplexus est, perdidisse. Caelo enim tribuit masculos deos, feminas terrae; inter quas posuit Mineruam, quam supra ipsum caelum ante posuerat. Deinde masculus deus Neptunus in mari est, quod ad terram potius quam ad caelum pertinet. Dis pater postremo, qui Graece Πλούτων dicitur, etiam ipse masculus frater amborum terrenus deus esse perhibetur, superiorem terram tenens, in inferiore habens Proserpinam coniugem. Quo modo ergo deos ad caelum, deas ad terram referre conantur? Quid solidum quid constans, quid sobrium quid definitum habet haec disputatio? Illa est autem Tellus initium dearum, Mater scilicet Magna, aput quam mollium et abscisorum seseque secantium adque. iactantium insana perstrepit turpitudo. Quid est ergo quod dicitur caput deorum Ianus, caput dearum Tellus? Nec ibi facit unum caput error, nec hic sanum furor. Quur haec frustra referre nituntur ad mundum? Quod etsi possent, pro Deo uero mundum nemo pius colit; et tamen eos nec hoc posse ueritas aperta conuincit. Referant haec potius ad homines mortuos et ad daemones pessimos, et nulla quaestio remanebit.
CAPUT XXVIIII. Quod omnia, quae physiologi ad mundum partesque ipsius rettulerunt, ad unum uerum Deum referre debuerint.
Namque omnia, quae ab eis ex istorum deorum theologia uelut physicis rationibus referuntur ad mundum, quam sine ullo scrupulo sacrilegae opinionis Deo potius uero, qui fecit [*]( t 1 est m. I sup. lin. C 5 diis C pluton codd. 7 inferiorem Cl I; tno inferiorllibuB. em eras., q 8 quodo C conantur C a d e l p q v; conatur b k1 Domb. 9 solum l 10 Illa antem est e 12 insana, prius a m. 2 in rasC 13 turpitudo, in marg. correctoris manu al. multito tudo, I; turpido C 16 possint e 1 17 ob hoc e 18 referant hoc a ad oitif d 21 fysiologia ad C 23 debuerunt p 26 scripulo e opinionibvs l )
345
mundum, omnis animae et omnis corporis conditori, tribuantur. tur, aduertamus hoc modo: Nos Deum colimus, non caelum et terram, quibus duabus partibus mundus hic constat; nec animam uel animas per uiuentia quaecumque diffusas, sed Deum, qui fecit caelum et terram et omnia, quae in eis sunt; qui fecit omnem animam, sine quocumque modo uiuentem et sensus ac rationis expertem, siue etiam sentientem, siue etiam intellegentem.
CAPUT XXX. Qua pietate discernatur a creaturis Creator, ne pro uno tot di colantur, quot sunt opera unius auctoris.
Et ut iam incipiam illa unius et ueri Dei opera percurrere, propter quae isti sibi, dum quasi honeste conantur sacramenta turpissima et scelestissima interpretari, deos multos falsosque fecerunt: illum Deum colimus, qui naturis a se creatis et subsistendi et mouendi initia finesque constituit; qui rerum causas habet, nouit adque disponit; qui uim seminum condidit; qui rationalem animam, quod dicitur animus, quibus uoluit uiuentibus indidit; qui sermonis facultatem usumque donauit; qui munus futura dicendi quibus placuit spiritibus inpertiuit et per quos placet ipse futura praedicit et per quos placet malas ualetudines pellit; qui bellorum quoque ipsorum, cum sic emendandum et castigandum est genus humanum, exordiis progressibus finibusque moderatur; qui mundi huius ignem uehementissimum et uiolentissimum pro inmensae naturae temperamento et creauit et regit; qui uniuersarum aquarum creator et gubernator est; qui solem fecit corporalium clarissimum luminum eique uim congruam et motum dedit; qui ipsis etiam inferis [*]( 6 eine m. 1 sup. din. C 7 et rat. v 10 Quae C 11 culantur at quod C 18 Et iam ut C; Et iam ut v uiri Cl 15 et scelestissima ont. dx scelentissima C 19 quod] quae a 22 ipse malas l 25 huius mundi v 26 et uiolentissimum om. 01 d p im messe d )
346
dominationem suam potestatemque non subtrahit; qui semina et alimenta mortalium, siue arida siue liquida, naturis conpetentibus adtributa substituit; qui terram fundat adque fecundat; qui fructus eius animalibus hominibusque largitur; qui causas non solum principales, sed etiam subsequentes nouit adque ordinat; qui lunae statuit modum suum; qui uias caelestes adque terrestres locorum mutationibus praebet; qui humanis ingeniis, quae creauit, etiam scientias artium uariarum ad adiuuandam uitam naturamque concessit; qui coniunctionem maris et feminae ad adiutorium propagandae prolis instituit; qui hominum coetibus, quem focis et luminibus adhiberent, ad facillimos usus munus terreni ignis indulsit. Ista sunt certe, quae dis selectis per nescio quas physicas interpretationes uir acutissimus adque doctissimus Varro, siue quae aliunde accepit, siue quae ipse coniecit, distribuere laborauit. Haec autem facit adque agit unus uerus Deus, sed sicut Deus, id est ubique totus, nullis inclusus locis, nullis uinculis adligatus, in nullas partes sectilis, ex nulla parte mutabilis, inplens caelum et terram praesente potentia, non indigente natura. Sic itaque administrat omnia, quae creauit, ut etiam ipsa proprios exerere et agere motus sinat. Quamuis enim nihil esse possint sine ipso, non sunt quod ipse. Agit autem multa etiam per angelos; sed non nisi ex se ipso beatificat angelos. Ita quamuis propter aliquas causas hominibus angelos mittat, non tamen ex angelis homines, sed ex se ipso, sicut angelos, beatificat. Ab hoc uno et uero Deo uitam speramus aeternam.
[*]( 1 subtrait e 6 qui... suum ont. b modum codd. Do.nb.j motam v 8 scientiam bk11 coeptibus e quem] quae C fecis d 13 quas m. 1 sup. lin. C 17 inclusis et 18 sectiles 01 21 exferere OJ exerere rell.; exercere v 22 possit q a non eunt, m. 2 super- m . scripto tamen, C; tamen non sunt e 24 quauis C 26 uro C ) 347
CAPUT XXXI. Quibus proprie beneficiis Dei excepta generali largitate sectatores ueritatis utantur.
Habemus enim ab illo praeter huiusce modi beneficia, quae ex hac, de qua nonnulla diximus, administratione naturae bonis malisque largitur, magnum et bonorum proprium magnae dilectionis indicium. Quamquam enim, quod sumus, quod uiuimus, quod caelum terramque conspicimus, quod habemus mentem adque rationem, qua eum ipsum, qui haec omnia condidit, inquiramus, nequaquam ualeamus actioni sufficere gratiarum: tamen quod nos oneratos obrutosque peccatis et a contemplatione suae lucis auersos ac tenebrarum, id est iniquitatis, dilectione caecatos non omnino deseruit misitque nobis Verbum suum, qui est eius unicus filius, quo pro nobis adsumta carne nato adque passo, quanti Deus hominem penderet, nosceremus adque illo sacrificio singulari a peccatis omnibus mundaremur eiusque spiritu in cordibus nostris dilectione diffusa omnibus difficultatibus superatis in aeternam requiem et contemplationis eius ineffabilem dulcedinem ueniremus, quae corda, quot linguae ad agendas ei gratias satis esse contenderint?
CAPUT XXXII. Quod sacramentum redemtionis Christi nullis retro temporibus defuerit semperque sit diuersis significationibus praedicatum.
Hoc mysterium uitae aeternae iam inde ab exordio generis humani per quaedam signa et sacramenta temporibus congrua, quibus oportuit, per angelos praedicatum est. Deinde populus Hebraeus in unam quandam rem publicam, quae hoc sacramentum ageret, congregatus est, ubi per quosdam scientes, [*]( 2 propriae C 5 nonnulli C 10 actiones, e m. 2 ex i corr., e 14 filius unicus e 15 adsumta (adsumpta) C rell. v; in ada. Domb. \' ten hominum Cl 20 quod C1 21 conderent C )
348
per quos dam nescientes id, quod ex aduentu Christi usque nunc et deinceps agitur, praenuntiaretur esse uenturum; sparsa etiam postea eadem gente per gentes propter testimonium scripturarum, quibus aeterna salus in Christo futura praedicta est. Omnes enim non solum prophetiae, quae in uerbis sunt, nec tantum praecepta uitae, quae mores pietatemque conformant adque illis litteris continentur, uerum etiam sacra, sacerdotia, tabernaculum siue templum, altaria, sacrificia, ceremoniae, dies festi et quidquid aliud ad eam seruitutem pertinet, quae Deo debetur et Graece proprie λατρεία dicitur, ea significata et praenuntiata sunt, quae propter aeternam uitam fidelium in Christo et inpleta credimus et inpleri cernimus et inplenda confidimus.
CAPUT XXXIII. Quod per solam Christianam religionem mani- festari potuerit fallacia spirituum malignorum de hominum errore gaudentium.
Per hanc ergo religionem unam et ueram potuit aperiri deos gentium esse inmundissimos daemones, sub defunctarum occasionibus animarum uel creaturarum specie mundanarum deos se putari cupientes et quasi diuinis honoribus eisdemque scelestis ac turpibus rebus superba inpuritate laetantes adque ad uerum Deum conuersionem humanis animis inuidentes. Ex quorum inmanissimo et inpiissimo dominatu homo liberatur, cum credit in eum, qui praebuit ad exsurgendum tantae humilitatis exemplum, quanta illi superbia ceciderunt. Hinc sunt non solum illi, de quibus multa iam diximus, et alii adque alii similes ceterarum gentium adque terrarum, sed [*]( 1 aduento 01 5 profitiae Cl 6 confirmant C 7 sacerdotia Ct, a sacerdotaa (J2 10 latria codd. significata et praenuntiata sunt codd. praeter q; significauerunt et praenuntiauerunt qv 20 occisionibus e uel creaturarum m. 1 sup. lin. a 23 conuersationem eak1 f animis, corr. ex hominis, e 24 et inpiissimo m. 1 sup. lin. C 25 ad sargendum d 27 iam sup. lin. e )
349
etiam hi, de quibus nunc agimus, tamquam in senatum deorum selecti; sed plane selecti nobilitate criminum, non dignitate uirtutum. Quorum sacra Varro dum quasi ad naturales rationes referre conatur, quaerens honestare res turpes, quo modo his quadret et consonet non potest inuenire, quoniam non sunt ipsae illorum sacrorum causae, quas putat uel potius uult putari. Nam si non solum ipsae, uerum etiam quaelibet aliae huius generis essent, quamuis nihil ad Deum uerum uitamque aeternam, quae in religione quaerenda est, pertinerent, tamen qualicumque de rerum natura reddita ratione aliquantulum mitigarent offensionem, quam non intellecta in sacris aliqua uelut turpitudo aut absurditas fecerat; sicut in quibusdam theatrorum fabulis uel delubrorum mysteriis facere conatus est, ubi non theatra delubrorum similitudine absoluit, sed theatrorum potius similitudine delubra damnauit; tamen utcumque conatus est, ut sensum horribilibus rebus offensum uelut naturalium causarum ratio reddita deleniret.
CAPUT XXXIIII. De libris Numae Pompilii, quos senatus, ne sacrorum causae, quales in eis habebantur, innotescerent, iussit incendi.
Sed contra inuenimus, sicut ipse uir doctissimus prodidit, de Numae Pompilii libris redditas sacrorum causas nullo modo potuisse tolerari nec dignas habitas, quae non solum lectae innotescerent religiosis, sed saltem scriptae reconderentur in tenebris. Iam enim dicam, quod in tertio huius operis libro me suo loco dicturum esse promiseram. Nam, sicut aput [*]( 26 c. 9 ) [*]( 1 nunc om. a senatu C 2 selecti sed] selectis et e plenae e selicti C; selectis e 3 quasi ad] quasda, da m. 2, e 4 honestare, re m. 2 sup. lin., e 5 quadret et] q4 reddet e ///quoniam, quo eras., C 12 vel e 17 uelud e causarum] rerum p ratio reddita C a\' b d elqk7; reddita ratio mt\' f Domb.; ratione reddita a2 k2 f); ratio ont. p deleniret Clx; deliniret ab del*pqv 23 causas sacrorum C )
350
eundem Varronem legitur in libro de cultu deorum, <Terentius quidam cum haberet ad Ianiculum fundum et bubulcus eius iuxta sepulcrum Numae Pompilii traiciens aratrum eruisset ex terra libros eius, ubi sacrorum institutorum scriptae erant causae, in Urbem pertulit ad praetorem. At ille cum inspexisset principia, rem tantam detulit ad senatum. Ubi cum primores quasdam causas legissent, quur quidque in sacris fuerit institutum, Numae mortuo senatus adsensus est, eosque libros tamquam religiosi patres conscripti, praetor ut combureret, censuerunt\'. Credat quisque quod putat; immo uero dicat, quod dicendum suggesserit uesana contentio, quilibet tantae inpietatis defensor egregius. Me admonere sufficiat sacrorum causas a rege Pompilio Romanorum sacrorum institutore conscriptas nec populo nec senatui nec saltem ipsis sacerdotibus innotescere debuisse ipsumque Numam Pompilium curiositate inlicita ad ea daemonum peruenisse secreta, quae ipse quidem scriberet, ut haberet unde legendo commoneretur; sed ea tamen, cum rex esset, qui minime quemquam metueret, nec docere aliquem nec delendo uel quoquo modo consumendo perdere auderet. Ita quod scire neminem uoluit, ne homines nefaria doceret, uiolare autem timuit, ne daemones iratos haberet, obruit, ubi tutum putauit, sepulcro suo propinquare aratrum posse non credens. Senatus autem cum religiones formidaret damnare maiorum et ideo Numae adsentiri cogeretur, illos tamen libros tam perniciosos esse iudicauit, ut nec obrui rursus iuberet, ne humana curiositas multo uehementius rem iam proditam quaereret, sed flammis aboleri nefanda monumenta, ut, quia iam necesse esse existimabant sacra illa facere, tolerabilius erraretur causis eorum ignoratis, quam cognitis ciuitas turbaretur.
[*]( r d 3 sepulchum C 5 Ad C\' 7 legisset Cel 11 quodicendum C suggerit ! g\' 13 a rege] agere e constitutore, in marg. instituere, e conscripta C 19 nec quoquo I 21 TwJvit timuit e 23 nec credens e legiones e1 24 et ideo, in marg. et in deo, e assentire e 26 nec bum. I 28 iam oMn. C1 29 erratur et ) 351